Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1020 --

257 et sic facietis, et ecce venio ad finem castrorum, et erit, quemadmodum faciam, sic facite.

Omnino autem de omnibus istis reduplicationibus, quas syntaxeos appellavimus, id dici potest, quod plerunque est aliquid in utraque oratione iterata, quod in altera non est, adeo, ut si integram sententiam velis colligere, illae duae tibi iungendae, et ex illis duabus orationibus cogitatione una efficienda. Levit. 27, Et erit aestimatio tua maris ab aetate 20 annorum usque ad aetatem annorum 60, et erit aestimatio 50 sicli argentei. Hae duae iteratae orationes unam sententiam tantum efficiunt. Nam in priori est persona, cuius precium aestimatur, quae in secunda non est. In secunda autem est quantitas precii, quae in prima desideratur. Talis igitur una oratio ex duabus facienda est. Et erit aestimatio maris ab annis 20 usque ad sexaginta sicli 50.

Huic syntactico repetitionum generi addatur et haec species, quod Hebraei, quae una integra oratione absolvere possent, ea in duas vel tres partiuntur: ita tamen, ut semper aliqua ex prima oratione in sequentibus repetantur: ut Num. 1, Istae sunt summae quas recensuit Moses et Aharon et principes Israel 12 viri, singuli exsingulis tribubus, et fueruntomnes summae filiorum Israel iuxta domos patrum ipsorum, ab annis 20 et supra, omnes qui erant apti ad militiam Israel, et fuerunt omnes summae 603550. Quae tria quasi diversa cola, sic complecti forte unico poterant: Census Israelitarum maturae aetatis a Mose, Aharone et principibus Israeliticis, actus fuit 603550. Sed tamen aliquid plus est in illis repetitionibus, quam in hac summa.

Causa, quare ita diducant unam orationem in plures, est ea quoque fortassis praeter alias, quod destituantur ea commoditate temporum, modorum et coniunctionum, quam Latina Graecaque lingua habent. Atque adeo tam longas sententias in unam periodum, aut colon, perinde apte ac perspicue, ut illae, concludere non possunt.

Hebraei cum struunt periodum, quoniam in priore parte, plura cola, eaque saepe longius a proposito digredientia, ponunt, nec tamen ea ita inter se concinna connexione iungunt, ut animadvertatur adhuc oratio esse pendula, sed singula cola separata esse videantur. Ideo cum alteram partem periodi adiungere volunt, quo melius earum cohaerentia animadverti possit, breviter veluti summam quandam illius prioris partis, acceptis etiam inde saepe verbis, repetere solent, a tque ita alteram partem annectere priori. Gen. 28, Et vidit Esau, quod Isaac benedixit Iacobum, et misit eum in Padan Syriae ad accipiendam inde uxorem, et praecepit ei inter benedicendum in hanc sententiam: Ne accipias uxorem de filiabus Canaan, et obedivit Iacob patri suo et matri suae, et ivit in Padan Syriae. Hactenus prior pars periodi, quam breviter repetit, ut sequentem concinnius adiungat. Et vidit Esau, quod malae essent filiae Canaan in oculis Isaac patris sui, et abiit Esau ad Ismaelem, et accepit Machlad filiam Ismaelis filii filii Abraham, sororem Nebaod ad reliquas uxores suas sibi in coniugem: id est, Cum vidisset Esau displicere patri suo Ethnicas mulieres, duxit unam ex sua cognatione, etc.

Verum de hoc syntactico repetitionum genere dicemus aliquid in regulis de cohaerentia sententiarum Pauli. Hactenus de repetitionibus Syntacticis dictum sit, iam consequenter de Rhetoricis dicendum erit.

Tertium Iterationum genus, quod superius Rhetoricum vocavimus, est itidem multiplex. Fit enim alias ornatus gratia. Explet enim aurem integro sono repetito, quam alio qui nativa illa Hebraeis brevitas explere non potuisset. Adhaec in eo sermone habent tales repetitiones saepe gratas quasdam allusiones, et etiam homioptota et homioteleuta, quae omnia ad efficiendam orationem numerosam faciunt: ut Psalm. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sed in Hebraeo repetitum in duobus hemistichiis similiter desinens facit orationem gratiorem. Sequuntur similia exempla eodem Psalmo statim: Sedens in caelis ridebit, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Isaiae 59, a principio aliquot, et alibi in Scriptura multae tales repetitiones leguntur.

Alias vero expoliendae, magisque inculcandae sententiae gratia, in quo genere alias eadem sermonis forma, sed tamen mutatis verbis, sensus repetitur: ut Psal. 37, Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos, liberabit eos ab impiis, et servabit eos: quoniam sperarunt in eum. Psal. 6, quoniam audivit Dominus vocem fletus mei, audivit Dominus precationem meam, Dominus orationem meam suscepit. Sic Rom. 2, bis inculcatur de bonorum et malorum castigatione, versu 7, 8, 9 et 10.

Alias quod prius figurate dixerunt, postea proprie repetunt, aut contra. Psalmo 7, Ecce parturit vanitatem, et concipit laborem, et pariet mendacium: puteum effodit, et excavavit eum, et incidet in foveam quam fecit. Revertatur labor in caput eius, et in verticem eius violentia eius descendat. Haec posteriora exponunt, quid sit effodere puteum, et incidere in eum.

Frequenter in Scripturis eadem sententia aliis verbis repetitur, quod aut emphaseos, aut explicationis, aut confirmationis ergo fit. Psalmo secundo, Dirumpamus vincula, et proiiciamus a nobis funes eorum. Psalm. 8, Quid est homo, ut memoriam eius habeas? et filius hominis, ut visites eum? Psal, 33, Consilium Domini in aeternum stabit, et cogitationes cordis eius in generationem et generationem. Ubi D. Augustinus admonet non esse inanem ταυτολογίαν , sed facere eiusmodi repetitionem ad vehementem et certam confirmationem. Tales iterationes sunt in Evangelistis innumerae. Matth. 10, Non est discipulus supra magistrum, neque servus supra dominum, etc. Nihil est opertum, quod non revelabitur: et nihil occultum, quod non cognoscetur. Quod dico vobis in tenebris, etc. Quod in aurem auditis, etc. Iob 38, multis verbis et veluti quadam amplificatione, describitur mare certis conclusum limitibus, quos transire ei non licet. Hucusque venies (inquit Deus) et non adiicies ut transeas: et hic ponet impetus tuus elationem fluctuum tuorum.

Aliquando vero necessitas postulat, quaedam allis verbis repeti: veluti quando prius aliquid propositum est obscurius, quod lucidiore eget explicatione. Quomodo saepe apud Prophetas tecte, et

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.