Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1024 --

261 eos qui manifestis irretiti erant vitiis, nolebat Apostolus ad ministerium admitti, nisi vellet Timotheus illorum communicare peccatis. Quorum vero peccata erant occulta, hos, adhibita tamen diligenti exploratione, admittere fas erat: quandoquidem de occultis iudicium Ecclesia ferre non potest.

APPENDIX REPETITIONUM.

Quando quidem multa hactenus de Repetitionibus dixi, et illae valde in sacris Literis usitatae sunt, ne quis ex inscitia propterea levius de eis sentiat: asscribam quaedam ex eruditorum scriptorum sententia de eis. Primum igitur Iulius Scaliger acutissimi iudicii scriptor dicit eas secundo ac etiam tertio fieri etiam ab optimis scriptoribus, idque vel iisdem, vel etiam diversis verbis. Atque hoc posterius genus tuetur contra Senecam nimis (ut ille inquit) irridentem eas. Dicit vero esse illarum maximam efficaciam, ita ut plane expugnent aures auditorum.

Phalereus porro aliquoties pluribusque locis repetens inculcat, iterationes maxime quidem ad vehementem aut efficaciam sermonis facere, sed tamen interdum etiam grandem sermonem reddere, non raro ante oculos rem proponere, et denique etiam ornatum aut venustatem gratiamque singularem sermoni afferre. Quae quidem profecto amplissima praeconia huius figurae sermonis sunt.

Eadem etiam Hermogenes ponit de vi repetitionum: sed ipse eas generali nomine Epanalepseos vocat.

Sunt porro apud Rhetores variae repetitionum species, quae etiam inter Schemata numerantur. Anaphora, cum ab eodem initio plura membra inchoantur. Anastrophe, cum idem est finis plurium colorum. Complexio, cum in pluribus membris, idem principium, idemque finis in alio est, qui in alio. Inclusio aut Circulus, cum oratio in eandem vocem desinit, a qua inchoavit. Anadiplosis, cum ultima vox prioris membri, est principium sequentis. Geminatio vel Epizeuxis, cum eadem vox vel continuo, vel interpositis perpaucis repetitur. Regressio aut Epanodos, cum pluribus propositis, nec tamen absolutis, reditur ad singula, ut explicentur aut perficiantur. De horum aliquibus figuris in capite de Tropis dictum est.

DE STYLO SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS V.
PRAEFATIO.

Quoniam superius dictum est tum de singulis Vocibus ac Phrasibus, tum de Tropis ac Schematibus, tum de Sententiarum connexione, tum denique etiam de variis sacrarum Literarum proprietatibus ac regulis: reliquum est, ut etiam de ipso stylo, aut filo, vel etiam dicendi genere sacrarum Literarum aliquid addatur. Quae tractatio ut longe difficillima est, utpote parum hactenus a scriptoribus tractata: ita suam quoque non vulgarem utilitatem habebit. Quia non solum vindicabit sacram Scripturam a contemptu istorum eruditulorum, aut potius Epicureorum, qui solos Cicerones, Demosthenes, Homeros ac Marones mirantur, putantque Scripturam ruditer ac inepte conscriptam esse: sed etiam hoc modo accuratius examinata, multo Lectori fiet magis perspicua. nempe enim tum demum cernet, quo consilio unumquodque positum sit, et quam vim habeat. Haec etiam consideratio et examinatio integram analysin aut resolutionem huius sermonis suppeditabit, ut Lector liquidissime cernat, qua ratione ac modo sit facta totius huius corporis synthesis aut compositio. Illud vero unum doleo, quod hic ipse noster conatus non plene ac perfecte, animadversis ac expositis omnibus ad hoc institutum necessariis, absolutus sit: sed tantum quaedam eius partes aut quasi fragmenta collecta, ac in unum vel corpus vel cumulum utcunque sint congesta. Meo certe voto (ut ingenue fatear) minime adhuc satisfaciunt. Confido tamen haec quoque qualiacunque sunt, tum grata ac utilia fore eruditioris cuiusdam Theologiae studiosis: tum etiam aliis doctioribus occasionem praebitura esse, non tantum haec eruditius exponendi, sed etiam plura ac praeclarior a huius generis observandi, eaque in unum quoddam absolutum corpus scite concinneque digerendi et conformandi, aut conferruminandi. Fruentur igitur bonae mentis studiosi hisce, cum gratiarum actione erga Deum pro istis iam donatis: et assidua petitione flagitabunt, ut Dominus IESUS suum hoc verbum, hactenus praeclarissime a captivitate et sordibus Antichristi vindicatum, subinde magis ac magis illustrare, nobisque notius magisque apertum efficere, et simul corda nostra illuminare, nosque eius vera intelligentia donare dignetur, ad sui nominis gloriam, et nostram salutem.

Sermo sacrarum Literarum, exceptis historicis libris, videtur (ut nunc in genere pronunciemus) maiori ex parte grandis, sublimis, aut magni loquus esse: tametsi et humile quoque genus ac medium haud raro in eis reperiatur.

Duo enim plane diversissima esse videntur simpliciter docere, aut rem quampiam, praesertim difficiliorem magisque prolixam, plene perspicuequem exponere, ac veritatem eius reconditam, evidenter in lucem proferre, non admodum magna habita ratione hominum aut affectuum ipsorum. Et porro auditores permovere ac persuadere aliquid, ut vel sentiant vel faciant aut omittant: ubi non tam rerum, si quae tractantur, exacta veritas explicatioque spectetur, quam ut quoquo modo auditor, quo nos volumus, pertrahatur.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.