Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1083 --

320 Solet vero id praesertim fieri, cum Deus aliquid cum suis dilectis filiis agit, quibus saepe liberalissime suas laudes ac titulos communicat: ut cum Moysen Deum Pharaonis facit, seque etiam Israelitarum iudicio subiicit: in quibus rationibus ac locutionibus iterum atque iterum homini videndum est, ne insolescens faciat sicut rex Assyrius, ut securis aut baculus glorietur contra iactantem aut agitantem se. Non inde nostra aliqua eximia merita aut dignitas, sed ineffabilis bonitas ac misericordia Dei agnoscenda est. Verum de hoc latissime patente Hebraismo, ac Scripturae consuetudine, supra prolixius disservi proprio Capite.

Compendio igitur praecedentia restringentes, in regulas aliquot distribuamus:

1 Regula generalissima et firmissima, omniumque Regularum in omnibus scientiis caput est: Petantur materiae ex suis sedibus, et non ex illis, ubi aliud agendo obiter attinguntur. Petantur ex locis et rebus plenissimis ac prolixis, et non ex illis, ubi paucissimis verbis brevissime attinguntur. Sic petatur descriptio iustificationis ex Rom. 3. 4 et 5. non ex dicto, Dele eleemosynis peccata tua: aut, Desinite malefacere, et discite benefacere: aut, Discede a malo, et fac bonum, ubi tantum obiter ista attinguntur.

2 Memorabilis est illa aurea regula Thomae super Iacobum: Quod res tunc et per ea fieri dicuntur, cum patefiunt, et per quae patefiunt. Sic igitur dictum Iacobi, Ex operibus iustificamur, exponit: id est, Ex operibus aut per opera cognoscitur, nos iam antea iustificatos esse. Sic idem exponit illud Petri, Facite vocationem vestram certam.

3 Saepe opera celebrantur, non quod actu adsint, sed potentia: quia arbor, de qua plantanda, ex mala in bonam mutanda, et ad bonam condenda agitur, suo tempore fructus bonos proferet. Huc referri posset Regula Rofensis, Fides foeta bonis operibus ante partum iustificat: tametsi eam non plane approbem.

4 Non raro instrumentis tribuitur, quod agentis est. Sic saepe dicitur, Fides tua te salvum fecit: cum id sola Dei misericordia ac omnipotentia fide apprehensa efficiat. Sic et aliis bonis operibus aliquando magni quidem effectus ac salus ipsa adscribividetur. Hoc ad illam amplissimam Regulam, quam supra proposui, referri potest: quod saepe effectus non veris, aut saltem non primariis causis tribuantur. quod ibi multis exemplis demonstravi.

5 Coniunctorum alterum alteri temere, ut effectus causae, humana ruditas imputat: ut, Remittite, et remittetur vobis. intelligit Dei remissionem, nostrae effectum esse. At Christus docet, Dei remissionem antecedere, et nostrae causam esse: ut ille remittens servo 10000 talenta, dicit debuisse illum tanto suo beneficio admonitum et promotum, porro conservo suo remittere centum illos denarios.

6 Tribuitur saepe salus bonis operibus, prorsus non addita ulla Evangelii exceptione, expositione aut correctione. Accipient vos pauperes beneficio affecti in aeterna tabernacula. Item illud: Esurivi, et dedisti cibum: sitivi, et dedisti potum. Quid igitur de illis fiet, qui vel ob pauperiem, vel ob seram conversionem, vel etiam ob immaturam aetatem nunquam cuiquam quicquam benefecerunt? Quis item erit usus passionis et meriti Christi? Num ille frustra mortuus est? Quare tales brevissimae legales locutiones ab Evangelio corriguntur et explicantur.

7 Sic confessio fit ad salutem. Num igitur qui nunquam confessi sunt (ut infantes, et sero conversi) peribunt? Num, si Petrus exiens ex aula pontificia, et flere incipiens ob abnegationem, subito interfectus, aut alioqui mortuus fuisset, desperare debuisset, tanquam non esset confessus? Sic Deus dabit unicuique secundum opera sua. Quid fiet igitur de peccatoribus? Quare Evangelium addit correctionem, inquiens: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi.

8 Aliae sententiae sunt aliis universaliores, minusque exceptionem aut correctionem admittunt. Verum est, proponi praemia temporaria et aeterna bonis operibus: et contra, malis aeternum exitium: sed tamen hoc non fit plane absolute, et sine omni exceptione. Nam et mala opera seu peccata ob Christum condonantur, ut non queant damnare: et bona iis quibus desunt, ex thesauro Christi per imputationem supplentur. In illo dicto Pauli: Corde creditur ad iustitiam, et ore fit confessio ad salutem: prius membrum est ita universale, ac immotam sententiam continet, ut nullam prorsus exceptionem aut correctionem admittat. Nam ita per fidem iustificamur, ut plane impossibile sit aliter aut sine ea iustificari quenquam, nec unquam quisquam sine ea sit iustificatus. Defectus aut carentia fidei in actu iustificationis salutis nulla prorsus correctione aut condonatione vel imputatione emendari sarciri ve potest. Est ergo illud membrum prorsus universale: at alterum posteriusque de confessione, non ita est generale, aut tam strictae necessitatis, quin misericordia Dei eam condonare, ac ex thesauro Christi per imputationem supplere possit. Innumeri enim infantes et alii sine confessione salvantur: ut dictum est.

9 Quidam conciliator lucis ac tenebrarum, nunc hac interpretatione Maiorismum excusare molitur, Bona opera sunt necessaria ad salutem: id est, sub poena amissionis aeternae salutis tenentur omnes bona opera facere, et mala vitare. Respondeo: Posterior sententia non aequivalet priori. Nam prior cum illis adiunctis sui authoris expositionibus, Impossibibile est quenquam sine bonis operibus servari. Nemo unquam sine bonis operibus est servatus: ita generalis ac late regnans est, ut nulla prorsus restrictione cohiberi aut corrigi queat: at haec posterior, Sub poena amissionis vitae aeternae tenentur omnes bene operari, et peccata vitare, legalis sententia est, et per Evangelion aut remissionem peccatorum corrigi restringique potest et debet. Nam summi deploratissimique peccatores, qui omnibus bonis operibus carent, et infinitis pessimis obruti sunt omni momento, quandocunque modo ingemuerint, plene perfecteque iustificabuntur et servabuntur.

10 Ex contrariis temere ratiocinatur humana imperitia in rebus divinis: Mala opera sunt perniciosa, et vera causa aeternae damnationis: igitur bonis operibus salvamur. Malis enim, et quidem perfectissime malis operibus abundamus: bona perfectissima nec sanctissimi quidem habent.

11 Sic saepissime ab adhortationibus, mandatis et promissionibus legalibus (ut sunt, Si vis in vitam ingredi, serva mandata: Qui fecerit ea, vivet in eis, et similibus) argumentatur nostra ratio, humana

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.