Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1094 --

331 pluviis, vel etiam rore, refrigerantibus eos. Hinc celebratur umbra arborum, tugurii, nubis, praesertim aestate, ac in primis rupium et petrarum: quae fuit tanto frigidior, tum quia validius solis radios arcuit, rum quia ad radicem petrae aut sub petra, est quasi quiddam subterraneum, etiam cum non sunt cavernae.

Hinc sunt tam variae phrases, ab umbra, aqua, refrigerante nube, et petris sumptae: quas ne longius enumerare necesse sit, unum locum Isaiae adscripsisse ex cap. 32 suffecerit. Et erit vir ille (Meschias) quasi latibulum a vento, et absconsio ab imbre, quasi rivuli aquarum in arido loco, et quasi umbra petrae in terra deserta. Hinc etiam celebratur desiderata ad refrigerationem aeris, et humectationem terrae ac frugum procreationem pluvia, ros, nix, nubes, et irriguae aquae.

Hanc naturam loci ac caeli nisi quis probe noverit et expenderit, non intelliget, cur tantopere celebrentur umbrae, rivi, petrae prominentes, nubes auram refrigerantes, venti aestum mitigantes: non etiam intelliget satis metaphoras et similitudines, inde ad descriptionem Meschiae, aut aliorum bonorum traductas, aut certe, non perinde illis adficietur. Hic idem fervor regionis fuit etiam in causa, cur ibi fruges, poma, vuae aliique fructus multo citius maturuerint, quam in hisce regionibus. Quod discrimen etiam in multis locis Europae atque adeo Germaniae atque Italiae cernitur.

Ex hoc eodem loci fervore accidit, ut omnia meteora sint illic vehementiora, ut notissimum est fulgura et fulmina, ac grandines subitosque turbines, pluvias et tempestates, esse multo violentiores in Italia, quam in Germania. Longe vero etiam importuniores ac impetuosiores sunt in Iudaea, quae ob supra dictas causas, multo est Italia fervidior.

Hinc fit, ut turbines ventorum, et tonitrua celebrentur, ac per illa metaphorice, non raro Dei aliaeque calamitates describantur. Ier. 23 et 30: Ecce quasi tempestas Domini egressus est furor, tempestas, inquam, permanens, quae in capite impiorum residebit. Eiusdem 25, Sic dicit Dominus: Ecce malum egredietur de gente ad gentem, et turbo magnus excitabitur de lateribus terrae. Sic Isaias dicit, Meschiam fore latibulum a tempestate, cap. 4 et 25.

Sunt et a grandine, gelu, nive et pruina multae locutiones passim in Scriptura sumptae, aut earum faciunt mentionem. Psal. 148: Ignis, grando, nix et vaporatque spiritus procellosus faciens mandatum eius. Psal. 18, Et intonuit in caelis Dominus, grando et carbones ignis, et misit sagittas suas, dissipavitque eos: fulgura eiaculatus est, perdiditque eos. Et apparuerunt inundationes a quarum, et discooperta sunt fundamenta terrae ab increpatione tua, Domine, a flatu irae tuae. Quae descriptiones irae ac poenarum Dei respiciunt ad illas horrendas tempestates, quae in illis locis accidere solent: quae multo rariores ac ignotiores sunt in Septentrionalibus partibus.

Pluvia aestate ferme per integros tres menses, teste Hieronymo, nulla ibi est: sed tantum quam vocant, matutina et serotina, id est cadens tempore sementis seu in autumno, et cum iam germinant spicae, seu vere. sic et in Cypro accidit. Quin et in Italia rariores sunt pluviae media aestate. Ratio est, quia ingens aestus absumit vapores, unde nubes creari queunt. Ideo Sam. cap. 12, lib. 1 , veluti grande miraculum in testimonium suae innocentiae et peccati populi facturus, impetrat a Deo, ut media aestate tonet et pluat. Sic enim ibi ad verbum legitur: Sed et nunc state, et videte rem istam grandem, quam facit Dominus coram oculis vestris. Nunquid non messis tritici est hodie? Clamabo ad Dominum, et dabit tonitrua et pluviam: ut cognoscatis et videatis, quod malitia vestra magna sit, quam fecistis in oculis Domini, ut peteretis vobis regem. Clamavit itaque Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa: timuitque multum universus populus Dominum et Samuelem. Et dixit populus ad Samuelem, Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ne moriamur.

Hinc porro ex defectu pluviae tam longi temporis et illis immensis ardoribus, sequi solitae sunt illae immensae ariditates, arefactiones herbarum, frugum, et etiam ferme arborum. Inde etiam factum est, ut horti et arbores irriguae, ac iuxta decursus aquarum sitae celebrentur, quod earum folia non defluant, quod fructus ferant in tempore suo: et denique quod quicquid agant, prosperetur: per quas porro pii depinguntur, qui perpetua clementia ac favore Dei foventur et iuvantur: per diversas vero arbores, impii favore ac ope Dei destituti.

Fuit praeterea ea regio valde saxosa, abundans tum parvis lapidibus, tum ingentibus petris, quas vivas vocant: quarum aliae fuerunt perpetua quadam serie dispositae aut cohaerentes, praesertim circa montes aut in vallium lateribus: aliae etiam quasi solitariae, habentes in se amplas et profundas cavernas: aliae in altum ex terra prominentes, quae ob hanc formam metaphorice dentes vocatae sunt. Talium petrarum, et quidem superius latam superficiem habentium, fit mentio tum in historia Alexandri Magni, quas aegre expugnaverit, tum in Salustio. In tali petra urbs nobilis Arabiae sita est, quae ideo vocata est Petra. Cuius aliquam speciem exhibet in Thuringica valle Cala, a pulchritudine dicta, ad Salam in una continua petra, licet non admodum eminente, sita, a qua non procul Iena est, ob vini fertilitatem sic Hebraico nomine appellata. Talis igitur eminens et praerupta petra fuit Etham, in quam confugerat Sampson, Iudic. 15. Item petra Rimon in deserto, in quam confugerant reliquiae Beniamitarum, viri nempe 600: Iud. 20. Describuntur eiusmodi petrae, 1 Sam. 22. Abiit Saul ut investigaret Davidem, in summitatibus petrarum, ubi hirci syluestres habitant. In tali aliqua rupe forte et Elias consederat, 2 Reg. 1, tametsi ibi vocetur vertex montis. Tales fuerunt illae duae praeruptae petrae, qua transivit Ionathan apud Philisthaeos, 1 Sam. 14. Similis petra eminet in medio Rheni, in cataracta maiore prope Schafhusium, quam tot seculis, tanto impetu aquae ac glaciei ingenti vi impingentis non abscissam esse, plane miraculosum est. Talium et aliarum petrarum cavernae ac umbrae passim in Scriptura celebrantur. In tali caverna latitavit David, cum Saul eum quaereret, cumque ei oram vestimenti abscinderet, 1 Sam. 24.

Montosa quoque valde fuit terra Canaan. Fuerunt autem valde varii montes: alii praealti, ut Tabor, Carmelus, Hermon, Libanus, et alii aliqui. Alii fuerunt minores, quos vocant colles: al i fuerunt valde acuminati et praerupti, aliique alias formas aut species proprietatesque habuerunt. In eiusmodi praerupti collis vertice consederat Elias, 2 Regum 1.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.