Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1096 --

333 sit, et postea divinitus vastata. Contra etiam pessima indoles Israelitarum, aut etiam ipsa originalis malitia describitur Deut. 32, hisce verbis: Quoniam de vinea Sodomae vitis eorum, atque de vinetis Gomorrhae vua eorum, vua fellis et botri amaritudinum eis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele.

Sic et Christus multum utitur parabolis vineae, atque adeo seipsum dicit esse vitem: omnia vero sua membra palmites, cum declarat suam et nostram conditionem, cumque totam naturalem originem ac liberum arbitrium damnat, ac quomodo sine eo nihil plane possimus aut simus declarat: nempe sicut palmes tum nascitur ac crescit ex vite penitus, tum omnem vitam ac succum inde trahit, tum denique omnes fructus eius vigore producit.

Verum quod innumerae phrases hinc ducantur, notum est. tantum igitur ad earum cognitionem hoc observasse profuerit, quod et nobilissimas vites quaesierint, quas vocarunt שורק sorec, et eas summo studio excoluerint, et tanquam singulare gratissimumque suum peculium aut possessionem dilexerint et praedicaverint: ideoque etiam locutiones inde acceptae illis valde gratae et amoenae fuêre, valde etiam obviae ac in oculos incurrentes, et denique admodum significantes aut emphaticae fuerunt. Notissimum est etiam, in Germania ac in vulgari lingua omnia vocabula, phrases et similitudines a vitibus ac vinetis sumptas, notiores, gratiores et significantiores esse accolis Rheni, Moeni, aut Neccari, quam Albis aut Visurgi aliorumque fluminum vitibus carentium.

Habuerunt malogranata, ficus ac oleas, nobiles fructus ferentes. Unde etiam loquutiones ac similitudines sumuntur: ut ficum sua mollicie corticis et foliis indicare vernum tempus docet Christus. Decorticari eam, depraedationem indicat: quia asini et alia quaedam animalia ei detrahunt corticem in cibum, quae excoriatio solet esse causa interitus arborum: quod item eius amplitudine fragilitateque foliorum, et etiam quod ferme instar dilatatorum digitorum sunt divisa, quodque dulces habet fructus, declaretur adulatio, praesertim spiritualis, cum instar Adami pudenda nostra eis obtegere, et peccata nostra non confitendo Deo, aut offenso fratri, occultare conamur: cum nec tegant recte, nec calefaciant, et sua asperitate radant cutem conscientiae, ut David de silentio peccati queritur, Psal. 32.

Solebant item Iudaei aestivo et pacato tempore multum in vinetis habitare, sicut et in Italia in multis locis libenter foris in vinetis aestate captandae refrigerationis et fugiendorum pulicum ac cimicum gratia, dormiunt. Quare habitare sub ficu sua, et sub vite sua, quarum amplissima umbrositas amoenissima fuit, significat sua tenere in omni pace ac securitate: Zach. 3, et alias. Duplices etiam fructus annuatim protulerunt eaedem ficus, alios media aestate, alios autumnali tempore: quorum priores sunt vocatigrossi, forte quia sunt multo grossiores ac maiores secundariis.

Sic et palmae ac balsami fuerunt illic nobilissimae arbores, quae etiam cum suis fructibus in Scriptura celebrantur: quin et Satyricus illud Iudaicum balsametum praedicat. Myricae tenues arbores, et in desertis aut aridis locis infelicissime crescentes, declarant infelicem sortem destitutorum ope ac favore Dei: Ierem. 17. 48.

Cedri, ut pulcherrimae et procerissimae arbores, et ad aedificia aptissimae, denotant per Metaphoram potentes aut etiam superbos: per Metonymiam autem posita materia pro opere, ipsa aedificia inde confecta. Inde est fabula de carduo ambiente filiam cedri, paulo post pecudis pede contrito.

Ferae quoque non paucae fuerunt in illis locis nobis minus notae, ut leones, lynces, et ursi: tametsi hi sint notiores. Illae solitae sunt grassari in homines, praesertim Deo illas in poenas eorum excitante. Hinc saepe de feris orbantibus foris dicitur, sic ursus orbatus catulis saevitiae nomine celebratur: cui tamen sit tutius occurrere, quam stulto pertinaci in sua stulticia: Prou. 17. Sic ibidem legitur ursus esuriens et leo rugiens populo pauperi princeps tyrannus. Deus quoque puniens, aut etiam minans, cum leone rugiente confertur. Sic et diabolus quaerens atrociter hominum perniciem, 1. Pet. 5.

Fuerunt in illis regionibus viperae venenatissimae, unde Christus et Baptista, Iudaeos gloriantes se esse sanctum ac benedictum semen Abrahae, vocat progeniem viperarum: id est, pessimae ac perditissimae naturae homines, sicut et filios diaboli, indicantes ipsam imaginem diaboli, aut ceu alludentes ad dictum Gen. 3, Semen serpentis pugnabit cum semine mulieris. Revera autem talia dicta originalem malitiam inde ex utero materno allatam significant: sicut viperae etiam in utero matris saevae sunt, eumque perrodentes prodeunt.

Fuerunt ibi scorpiones venenatissimi, qui in Germania non sunt, sicut nec verae viperae: ideô Christus ait, Luc. 10: Do vobis potestatem ambulandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem potestatem inimici. Fuerunt etiam serpentes, praesertim in deserto, tum morsu, tum et flatu adurentes, Deut. 8. unde aeneus serpens exaltatus, Num. 21, qui etiam Christi typus fuit, Iohan. 3.

Asinos etiam candidos videntur habuisse, quibus magnates quoque insidere sunt soliti: Iud. 10 et 12. Sicut in Italia mulis: forte fuerunt melioris cuiusdam generis communibus, sicut et Arcadici celebrantur. Causa cur eis soliti sint uti equitando, fuit maxima confragositas et lapidositas regionis, ubi asellis commode utimur. Sicut et in Thuringia Ienae asinis ob loca montosa multum utuntur. Quare non est adeo mirum aut absurdum, Christum quoque in suo triumpho asello Ierosolymam invectum esse: at in Germania plane ridiculum esset. Observetur ergo natura et consuetudo eius loci, ut sermo tanto rectius accipiatur.

Mores ac natura gentis, sive perpetui, sive etiam ii qui subinde mutantur (ut quod alias honestiores magisque pii fuerunt, alias minus) probe observati, mirificam lucem sermoni huic totique Bibliae adferent. nam (quemadmodum supra diximus) tum sumuntur inde quoque variae voces ac loquutiones et similitudines, tum etiam plurimum de eis subinde in Prophetarum concionibus et Sacris libris dicitur. Nam partim etiam de mediis moribus aut consuetudinibus variae sese offerunt dicendi occasiones, partim et boni mores, praesertim religionis pura tractatio, necessario a Prophetis laudatur, et contrarii vituperantur ac coarguuntur.

Quod igitur illa gens alias parvo fuerit numero, ac peregrinata sit in terra Canaan et circum quaque,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.