Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1119 --

356 dicet, praestabit hoc, etc. Sic igitur et Deus cum Mose loquens, de suo nomine, et de eo quod futurus erat, agit, ut id prius in prima persona, mox denique et in tertia persona efferat, et primum dicat Ero, Ero: sed ubi tandem iubet Mosen de se ad populum, tanquam de tertia et veluti absente persona loqui, eiusque nomen indicare: tum demum id in tertiam personam commutet, ac dicat: Unde ad illos, et dic, Iehova Erit misit me ad vos. Quae forma huius nominis porro mansit. Nam Moses, Prophetae et Apostoli semper, aut certe plerunque cum populo de Deo in tertia persona locuti sunt Quare oportuit eos dicere, Iehova ille qul Erit, dicit, mandat, minatur aut promittit haec aut illa.

Ut vero magis huius sententiae concinnitas appareat, illud quoque observetur, quod postquam Deus certo affirmavit, se Fore aliquid eximium, primum etiam ipsum Mosen (licet de Deo iam tanquam tertia persona loquuturum) adhuc illam primae personae vocem retinens iubet dicere: Leieh Ero misit me ad vos. Mox tamen veluti id corrigens usitata Hebraeis epexegesi ac repetitione, iubet dicere in tertia persona: Erit misit me ad vos: ut ita etiam illa summa connexio nominis Iehova Erit, cum praecedenti praedictione Ero, Ero, quod omnino sit futurus id quod esse fierive debuit, ostendat necessario nomen Iehova significare Erit. Bis enim primum indicat ipse Mosi suum nomen in prima persona: mox in eadem prima persona iubet Mosen idem suum nomen Ero indicare populo. Denique quarta tandem vice populo iubet indicari suum nomen in tertia persona: Erit misit me ad vos. Quasi si audires Moysen quaerentem, Deus quod est tuum nomen, quod debeo indicare populo? et Deum respondentem. Meum nomen est Ero quod Ero: dic igitur illis, Ero misit me ad vos: vel potius dic, Erit misit me, etc. Ubi concinnissimam istarum vocum et nominis proprii Dei ex sua etymologia deductionem clare audis.

Ultimo, ex re ipsa, mox et ex Scripturarum consequentia multo etiam magis liquebit, hunc omnino esse sensum aut significationem vocis Iehova. Quare cum nunc de ipsius voculae significatione et etymologia dixerimus: restat, ut primûm quasdam pravas sententias de vocis huius sensu diluamus, postea et de re ipsa disseramus plenius ac clarius.

Alii ergo totum hunc locum male intelligentes, vertunt: Ego sum qui sum. Quibus ipsa forma vocis איחה Ero manifestissime repugnat. An putant isti, ociose aut incogitanter Deum tertio repetiisse, Ero Ero, Ero: et denique quarto, Erit? cum eadem opera proprie loquens, si voluisset praesens tempus indicare, verbo praesenti uti potuisset, ac dicere, ut isti textum pervertunt, Sum qui sum. Si sic liceret temere mutare tempora, ut isti faciunt, posset ex sacris Literis quidvis fieri. Ad haec, qualis tandem est ista responsio: Sum qui sum? Hoc enim modo quivis etiam infimus genius aut homuncio respondere posset: essetque potius derisio quaedam, quam aliqua certa responsio. Nam unaquaeque creatura est quod est: et vulgo, cum nolumus nomen indicare quaerenti, dicimus: Sum qui sum, quid ad te? Tum praeterea nihil plane respondisset, nec quicquam Mosen quaerentem respondendo edocuisset, tantum inanem ταυτολογίαν ei inculcasset.

Inepta est etiam sententia istorum de sensu aut significatione vocis, quasi Deus voluerit indicare se vere esse, et omnia ab eo suam essentiam habere. Nam id etiam sine hoc nomine multo clarius ex ipsa narratione creationis haberi poterat, et iam antea habebatur, quod Deus sit autor essentiae omnium rerum existentium.

Nec praetereundum est, quod nomen essentiae etiam alia vetustiora nomina multo clarius significent: ut אל Aeloim, Schadai, etc. quae non tantum esse aliquem aliquid, aut existere, sed etiam robustum esse, et sibi et creaturis ad omnem beatitudinem sufficientem, significant. Nihil ergo novi Mosi Deus hac voce indicasset, quin potius longe ignobilius nomen pro nobiliori antea usitato assumpsisset: cum ille contra ostendit, se nunc quoddam eximium ac singulare nomen assumere velle.

Postquam ergo omnino constat, vocem Iehova proprie Erit significare: nunc invocato spiritu, Dei, nos in omnem veritatem ducente, videamus, cur id nomen Deus tunc in tam ardui negotii inchoatione assumpserit, aut quid omnino mysterii in hac voce lateat. Nam non vulgare aliquid in ea re positum esse, cum ex praecedentibus apparet, tum ex eo, quod nunc id nomen Deus ut novum ac eximium commendat, quodque id dicit debere esse suum nomen ac memoriale in omne aevum et omnes generationes: et quod id faciat initio liberationis et formationis totius novi populi et religionis.

Primûm igitur diligenter expendatur, quod non sine ingenti causa tantopere inculcat futurum tempus: et dicit se aliquid reconditum ac eximium fore, toties ingeminans, Ero, Ero, Ero.

Secundo illud etiam necessario ad veritatis in hac re inquisitionem considerandum est, quod Scriptura affirmat, illum ipsum summum angelum aut Deum cum Mose loquentem, hoc sibi nomen assumentem, et populum ex horrenda Aegyptiorum servitute liberantem, fuisse ipsummet Christum servatorem, verum Dei filium: 1. Cor. 10. Heb. 2 et 3.

Nunc igitur si consideremus et exquiramus, quid' nam tandem eximium filius Dei tum adhuc futurus fuerit: non difficile est reperire, nihil maius ei reliquum fuisse, quam ut homo fieret, ut, inquam, illud Divinum verbum caro fieret, et officio mediatoris ac veri liberatoris populi sui ex vera servitute peccati, irae Dei, satanae, mortis et inferorum, iuxta tot factas promissiones perfungeretur. Quod suum futurum redemptionis opus eis tunc etiam iam ipsa illa externa liberatione depingebat ac promittebat.

Quare ipse ordo rei evidentissimaque veritas nos eo deducit, ut volentes nolentes confiteamur, ideo filium Dei hoc nomen assumpsisse, ut praediceret et protestaretur se fore Meschiam, se fore hominem et liberatorem populi Dei, se fore eorum sacerdotem, et expiatoriam aut propitiatoriam victimam: seque fore verum pascha, non illas Leviticas hostias, quas eis nunc proponebat.

Verum ut aliquanto certius huius sententiae evidens ac invicta veritas pateat, rationes hic aliquot ordine, ut in conspectu sint, adscribemus. Utile enim est in tanti misterii explicatione, pectora nostra confirmata ac corroborata esse.

1 Prima igitur ratio sit, quam diximus, quod verus Deus, ac praesertim haec divinitatis persona, de

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.