Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1144 --

381 loquendo. Iam constat, doctos quoque sentire, iniustitiam esse quiddam internum stabile ac permanens, quod est causa efficiens pravarum ac iniustarum actionum omnium: sicut et Iurisprudentia definit, iustitiam esse perpetuam et constantem voluntatem, suum cuique tribuentem. Quare vicissim iniustitia erit perpetua et pertinax voluntas male iniusteque agens. Verum Iurisprudentia et philosophi agunt tantum de iustitia ac iniustitia habituali, seu post nativitatem accersita aut comparata: Theologia vero agit de naturali seu connata, et ex utero matris allata. Erit igitur iniustitia aut peccatum secundum hanc ratiocinationem illa ipsa nobiscum nata, perpetua et pertinax voluntas prave agendi: quae quidem est secundum omnium philosophorum sententiam substantia, et sane est illa ipsa regina hominem eiusque actiones regens ac moderans, nempe anima rationalis. Aut si ea non est primaria causa, et fons omnis pravae actionis, cur accusatur, cur damnatur, cur in aeternum punitur? Quare aliquod, idque praecipuum originale peccatum aut iniustitia est ipsamet pessima voluntas, mala mens et malus animus, sic ex utero matris natus, nempe anima rationalis.

Platonici finxerunt aliis hominibus initio affundi aurum, aliis argentum, aliis viliores materias, indeque esse eorum diversitatem. Sic etiam Theologi aliqui somniant, Deum in creatione iam condito homini adiecisse quoddam accidens aut munus, quod essetimago ipsius et originalis iustitia, tanquam si formosam puellam corona exornares, ut eos Luth. p. m. ridet. At Scriptura sacra non dicit, homini condito esse affusam aut adiectam imaginem Dei: sed ipsummet ad eam factum, formatum, et fabricatum.

Rectissime igitur illud Paulinum etiam de prima hominis creatione dici posset: Ipsius Dei opus sumus, conditi ob bona opera, quae ordinavit aut praeparavit Deus, ut in eis versaremur. Nempe enim nobilissimam hominis partem, quae proprie homo est, animam videlicet rationalem, intellectum ac voluntatem ita formavit, ut et repraesentaret eum et agnosceret, et diligeret ac coleret, illique serviret in iis omnibus operibus et actionibus, quas ei ille praeparavit et iniunxit.

Convenit hoc etiam cum ipsa philosophia, ratione et communi experientia. Cernimus enim experimurque omnes etiam indocti, intellectum ac voluntatem esse principalia in homine, regere omnia reliqua membra, aut partes eius, et omnes praecipuas actiones efficere: non autem aliquod aliud accidens, praeter hasce substantiales potentias. Hoc igitur velut caput hominis, nempe rationalem animam, Deus ita formavit in creatione, ut esset vera eius imago, utque ei pro eius voto serviret ac obediret, in omni opere bono.

Sed redeo ad Platonicam opinionem. Sicut enim sophistici Theologi somniarunt, Deum initio tantum affudisse aut adiecisse imaginem suam homini, veluti accidens aut ornamentum quoddam: sic etiam multo plures nunc opinantur, diabolum in subversione hominis tantum affudisse ei venenum quoddam malitiae, unde omnes istae pestilentes actiones proficiscantur: et illud accidentarium esse proprie id, quod vocamus peccatum originale.

At Scriptura dicit, hominem in isto horrendo lapsu esse mortuum aut occisum ab illo homicida spiritu, veluti si quis pulcherrimam domum everteret, ac in rudera redigeret: sicut saepe etiam mei Antagonistae hominem postlapsum solent vocare rudera aut ἐρείπια . Nec tamen esse interfectum a satana hominem, testatur Scriptura, sed etiam in novam formam conditum, ut si sibi satan ex illis pulcherrimae domus ruderibus novum quoddam tristissimumque aedificium condidisset, veluti quoddam antrum aut speluncam horribilium latrociniorum, homicidiorum, blasphemiarum, et aliorum teterrimorum scelerum ac flagitiorum. Hinc est, quod Scriptura pronunciat hominem ex diabolo esse, et habere cor pessimum ac distortum.

Ridicula credo haec videntur Philosophiae, cum non legatur tunc homo prorsus corporaliter mortuus sepultusque esse, ac computruisse. At Scriptura dicit, iam ex homine interfecto, qui filius Dei fuerat, esse factum filium diaboli: ex imagine Dei, imaginem diaboli: non quod haec externa ac bruta pars sit tunc prorsus abolita, sed quod potissimum illud cor spirituale, quod Deum repraesentabat, agnoscebat, et colebat, fuerit (ut Scriptura loquitur) excisum, ac pro eo intrusum cor lapideum et adamantinum, quod diabolum patrem suum repraesentaret, eique serviret, et contra Deum hostiliter militaret ac fureret: hoc est, anima rationalis, quam Scriptura in corde collocat, est per horrendam quandam ineffabilemque metamorphosin iam prorsus essentialiterque corrupta, et in novam tristissimamque formam, quae est ipsius infernalis cacodaemonis imago aut larua, transformata.

Rectissime igitur, ac secundum Scripturae sententiam dicere possumus illud Paulinum inversum, quod homo non renatus aut vetus sit diaboli opus, conditum ad opera, quae ei praeparavit, ut in eis versaretur, ac illi contra Deum et omnem pietatem ac honestatem serviret.

Evidentissime hoc ex eo patet, quod nisi illud primum opus Dei fuisset a satana eversum, et novum conditum, non necesse esset veterem hominem conteri, mortificari, ac omnino exui, sepeliri, et aboleri: nec nunc necesse esset, novum hominem aut novam creaturam condi. Si non transformasset satan spirituale cor Adami in lapideum, non esset necesse nunc illud diaboli opus destrui ac excindi, et novum cor in homine creari, ut propheta et David loquuntur.

Nec igitur satan tantûm veluti venenum quoddam aut accidentarium malum in Adamum effudit, cum eum in paradiso vicit, cepit, ac in suam potestatem redegit: sed ipsum Adamum iuxta Dei sententiam atque adeo vi et vigore illius iustissimae Dei sententiae, Morte morieris, interfecit, extincta in eo imagine Dei, et insuper condidit in eo novum hominem, quem nunc veterem Adamum nominamus, formatum ad suam imaginem pro eius libitu.

Bella vero corruptio esset, et scilicet tanto artifice digna, si ille Adamo solummodo tale quoddam pravum accidens apposuisset, relicta ei bona Dei substantia. Ille vero totum hominem, et presertim illam nobiliss. hominis, aut etiam mundi reginam, rationem, seu animam rationalem ita recoxit ac refudit, ut sicut antea fuerat elegantissima dilectissimaque filiola, et viva operosaque imago viventis Dei: ita postea sit facta ipsius novi domini, nempe infernalis cacodaemonis deformissima filia ac imago, et plane veluti futia quaedam: et sicut antea erat fons et unica causa aut mater omnis iustitiae, omniumque bonarum actionum,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.