Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1146 --

383 Postea, quod, proh dolor, sunt nimis pauci hoc tempore, qui Theologica studia curent, dum unusquisque potius lucrosas, quam pias ac Ecclesiae et verae religioni salutares artes sectatur: tum ii ipsi qui Theologiam sequuntur, nimis compendiaria via, neglectis necessariis mediis ac instrumentis, ad eam pervenire conantur, atque ita veluti non bene iacto fundamento parum firmum aedificium, maximo cum suo et auditorum damno moliuntur.

Huc accedit, quod cum singulae artes ac vitae genera suas quasdam utilitates ac laudes ostentent. suosque eximios praecones habeant, omnes ad sese attrahunt: ac sola haec, cuius utilitas non ita in propatulo exponitur, a plerisque hoc tempore negligitur.

Nec illa profecto minima mihi causa fuit, tum orationis tum et lectionis huius, quod cum extrema eaque multiplex necessitas me aliosque meos in Theologica professione collegas coegerit, Philosophiam et omnem plane humanam rationem ac sapientiam ex Theologiae foro, ac rerum divinarum iudicio, contra quosdam cauponatores et adulteratores caelestis veritatis submovere: multi suspicari videntur, nos vel malevolentia, vel studio crescendi alios' ve deprimendi, vel denique etiam fanatico quodam spiritu aut motu percitos omnes bonas literas, Philosophiamque odisse ac proculcare, et de manibus studiosae iuventutis excutere conari.

Quas aliquorum (ne quid initio, ubi εὐφημεῖν δεῖ , gravius dicam) suspiciones et antea edito libello de metis aut materiis scientiarum, et nunc etiam commendatione ac lectione Grammatices, quae ipsa quoque una Philosophiae pars est, refutare volui. Taceo hîc, quod et in aliis meis scriptis ac lectionibus me de Dialectica, Rhetorica, Philosophia morali et naturali, atque adeo omnibus utilibus humanae vitae studiis, artibus et ordinibus liberalibus ac illiberalibus praeclare sentire, abunde crebroque testatum fecerim.

Hasce longe iustissimas rationes huius meae declamatiunculae cum habeam, omnes auditores, praesertim autem doctissimos magistros, et dilectissimos collegas oro, uti me de Hebraeae linguae necessitate ac utilitate dicentem non tantum patienter, sed et benigne amanterque audiant.

Multae igitur sunt gravissimae causae, cur haec lingua studiosis verae pietatis et religionis omnino discenda ac percipienda sit, quas ordine recensebo, sermone si non eleganti ac ornato, at certe simplici et perspicuo, bonasque ac utiles res continente, ut saltem sensa nostra (qui sermonis primarius usus est) studiosa iuventus liquido percipere possit. Neque enim me Rhetorem esse profiteor, et simplici ac perspicua oratione studiosi verae pietatis in rebus Theologicis contenti esse possunt ac debent. ἐθλὸν γὰρ τὸ σαφές, καὶ ἁπλοῦς ὁ λόγος τῆς ἀληθείας .

Ante omnia autem de dignitate huius linguae dicendum esset, et multa sane ac praeclara sunt, quae in eam sententiam dici possent: sed temporis angustia et rerum aliarum quae dicendae erunt, copia impeditus, tantûm singulis verbis, veluti punctis quibusdam singula notabo.

Summa igitur dignitas, amplitudo et veluti maiestas quaedam huius linguae ex pluribus demonstrari potest. Hunc enim sermonem primum Deus in ipsa creatione generi humano indidit, reliqui postea exorti sunt.

Hoc idioma Deus placatus ac propitius generi humano ad celebrandum ipsum, et mutuam officiorum communionem largitus est. Alia iratus ob impiam profanamque superbiam ac conspirationem in poenam, dissidium ac horrendam dissipationem gentium immisit. Unde sequuta est tanta distractio miserorum mortalium, ut alius loquelae populus alium vix pro homine habeat, negligat, aut potius insuper oderit, detestetur, atrocibusque bellis infestet.

Hoc sermone primi nostri parentes, quod etiam ipsorum et liberorum propria nomina testantur, et postea omnes patriarchae, prophetae et alii, per quos Deus nobis veram religionem constituit, quique fuerunt veris virtutibus ornati, meritoque nobis suspiciendi heroes, sunt loquuti. Nec tantum summi illi viri eo usi sunt, sed et ipse verus et omnipotens Deus, eiusque unigenitus filius, noster unicus redemptor ac servator.

Haec lingua aliarum omnium mater est, quod et nomina Hebraea in Graeco alphabeto protestantur, et vocabula ipsius in omnes linguas sparsa, et novitas Graecae, ac praesertim Latinae linguae, ut postea dicetur.

Excellit haec lingua omnes alias, cum multis aliis nominibus, tum castitate phrasium, brevitate et mirabili energia, ἐμφάσει aut significantia

Sola hac primum vera religio consignata, nobisque tradita est. In qua summa bona consistunt, sive gloriam Dei, sive humani generis salutem spectes: ut merito sola haec sancta vocetur, ut in qua initio est omnis vera sanctitas comprehensa, et humano generi tradita.

Illud quoque leve nequaquam est, quod cum omnes aliae linguae multa inutilia, multa etiam iniusta ac denique foeda, turpia contineant ac doceant: sola haec tantum veram ac sacrosanctam, Deo placentem, omnibusque hominibus salutarem pietatem proponit.

Denique et hoc expendamus, quod cum Pythagoras, Plato et Cicero dicant, eum qui rebus nomina imposuit τὸν ὀνοματουργὸν , longe sapientissimum fuisse: oportet unam quamque linguam eo praestantiorem augustioremque esse, quo a celebriori praestantiorique artifice aut architecto profecta est. At haec sive ipsum viventem Deum, sive primos illos parentes, in sua integritate Deo ac omni vera sapientia plenissimos, authores habuit, necessario certe omnium longe praestantissima, dignissima et augustissima fuerit.

Sed nolo in hoc dignitatis loco immorari diutius, transibo ad locum utilitatis, quoniam ea machina maxime hominum corda permoventur. Verum non agemus hîc de inhonesto, aut etiam pecuniario utili: sed de eo, quod ad aeternam felicitatem conducit, quod prorsus cum vero honesto idem esse deprehenditur.

Primum igitur, ut a Deo incipiamus, ex quo, per quem et in quem sunt omnia: constat omnibus Christianis, ex sacra historia linguarum cognitionem esse singulare Dei donum, olim sanctissimis Apostolis ad illustrationem et propagationem caelestis doctrinae caelitûs, ingentique miraculo donatum. Porro autem, praeterque quod Dei donum est, eoque merito magnifaciendum: etiam illud expendatur, magnique

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.