Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1164 --

401 formamve induere conaretur, in vitium reprehensionemque iustissimam necessario incideret.

Semper enim proportio quaedam, teste Aristotele, non tantum inter docentem ac audientem, sed etiam in universum inter omne agens et patiens esse debet: ut tale quid et tantum agens agat, quale et quantum patiens recte perpeti potest. Quod divinae providentiae vestigium, toti rerum naturae penitus inditum, Dominus ac servator noster, suam discipulorum institutionem ac formationem defendens, praeclara simul et crassa parabola vini, musti, ac veteris recentiumque et veterum utrium ostendit et declarat. Mustum enim et validum requirit vas ob coctionem, internam agitationem et flatuositatem aut exhalantes vapores, qui amplius spacium requirunt: nec facile afficitur eius viredine aut quasi cruditate quadam ob interiorem vigorem et exhalationem, qua omnia vicina afficit, inficit et quasi fermentat: contra autem vetus vinum, quod iam deferbuit, tam imbecilliore utre contineri potest, tum et cruditate novi corii aut cuiusque vasis facillime laedi solet. Proportio ergo ipsa seu analogia musto quidem novos, veteri autem vino veteres utres flagitat.

Atque hoc est quod Scriptura dicit, Deum omnia in numero, pondere ac mensura creasse: ut scilicet rerum quoquo modo inter sese coniungendarum certa proportio haberi ac servari posset. Ostendit igitur hac similitudine ipsemet Dei filius, aliis auditoribus aut discipulis aliam instituendi formandique rationem convenire.

Studiosi autem iuvenes magno gaudio hanc summam commoditatem ac facilitatem, quam in discenda caelesti doctrina praerudi multitudine habent, agnoscere, et oblata occasione alacriter amplecti, eaque uti deberent.

At si nec ipsa quidem evidenti utilitate scholasticarum lectionum movemur, saltem extremam necessitatem, quae vere est durum telum, adventantem, et in nos irruentem contemplemur.

Nec enim est quod hanc operam, docendique rationem et pleniorem iuventutis in Theologia institutionem amplius tantum in scholas Academiasve ablegemus, cum nec omnes discendi cupidi vel ob paupertatem, vel ob alia impedimenta in Academiis versari possint: nec nunc amplius, proh dolor, ulla ferme, excepta una et altera satis sincera, ac ab omnibus corruptelis incontaminata reperiatur. Ubique ferme variae errorum pestes, de quibus ex aliis meis libellis plenius cognosci potest, regnant, grassanturque.

Necessitas ergo tandem coget pios gubernatores, concionatores ac superintendentes, ut (si modo volent sinceros ministros salutaremque doctrinam suis gregibus conservari ac proponi) ipsimet capessant laborem recte formandae in Theologia iuventutis, non respicientes in potentum aularumque Academias, quas illi subinde pro suo libitu formant ac reformant, modo hisce, modo illis corruptelarum generibus Theologiae patrocinium praestantes, eiusque magistros removentes, aut promoventes.

Haec necessitas ita nunc est evidenter conspicua, ut nulla dissimulatione aut tergiversatione negligi queat, nisi propalam neglectae veritatis et corruptae religionis in hac et altera vita a Deo vivente accusari velimus. Corruptelae enim, ut dixi, prorsus libere per Academias grassantur: nec ullum penitus remedium superest, quam quod Paulus Ephesinis ministris proponit, inquiens: Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus episcopos praefecit. Surgent enim lupi graves, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis exorientur viri loquentes perversa aut distorta, ut abducant discipulos post se.

Videmus sane, proh dolor, a morte viri Dei Lutheri, plurimos vere distorta loquentes exortos esse, novasque corruptelas in Ecclesiam Dei inducere conatos, ut modo viderentur ipsi aliquid melius Luthero reperisse, ipsi doctrinae Ecclesiarumque instauratores ac praeceptores esse, non Luth. censerentur.

Tales διεστραμμένα distorta loquentes magistri, cum iam pleraque loca scholasque occupaverint, suosque errores ac zizania sine omni verbo Dei, ibi in corda simplicis iuventutis per χρηστολογίας καὶ εὐλογίας seminent, quam sinceros doctores tandem inde Ecclesiae sperare aut accipere poterunt? Aut qua demum alia ratione pii doctores ac gubernatores possunt gregi Domini attendere, et in posterum quoque bene prospicere, quam ut iuxta Pauli praeceptum, seductoribus anathema dicentes, certos ac veritatis studiosos homines deligant, quibus caelestem doctrinam solide tradant, ut illi porro suo tempore fideliter gregem Domini doceant, ac voce verboque ipsius pascant. Sicut praeclare divus Apostolus suum Timotheum monet, ut tales quosdam Theologiae candidatos sibi deligat, ac summa diligentia ipsos sincera doctrina informet.

Maioris momenti haecres est, graviorique crimine et ira Dei onerant sese omnes gubernatores, qui in tanti momenti periculo Ecclesiae Dei summis viribus succurrere non conantur, quam ego vel possim vel etiam ausim dicere. Nempe enim sua negligentia oves Iesu Christi paulo post adventuris lupis devorandas relinquunt. Neque enim ii sinceri doctores, qui iam Ecclesiis praesunt, perpetuo vivent. Quare paulo post petendi erunt alii ex istis fermentatis Academiis, omnibus erroribus ac corruptelis infecti.

Sed obiiciet aliquis, non posse ubique, etiam in frequentioribus civitatibus iustum auditorum Theologiae numerum haberi, et uni aut alteri legere molestum esse. At nos contra audiamus Dominum ac servatorem nostrum dicentem: Noli timere pusille grex, quia in vobis complacitum est patri caelesti. Saepe etiam ipse Christus desertus ab auditoribus, vix paucissimos retinere potuit: neque tamen ob paucitatem verba vitae suos discipulos docere destitit: saepe etiam in ignobilibus pagis, atque adeo et in solitudinibus rude ac ignobile vulgus maxima cum alacritate docuit.

Utinam vel ea esset diligentia et fervor tractandi sacra, retinendique religionem in nobis, quae est in caecis istis reprobatisque Iudaeis, qui nulla paucitate nullisque afflictionibus, non omni propriae politiae ac gubernatorum carentia, a suo indefesso sacrarum Literarum et suorum Rabinorum studio, et discendi ardore abduci queunt. Vere piorum, teste Scriptura, profecto esset, meditari in lege Domini die ac nocte, audire, et omni studio custodire sermones Christi. Quod quoniam nos quotidie minus ac minus facimus, si Deus naturalibus bonae oleae ramis non pepercit: nec nobis quidem profecto oleastris tandem, perpetuoque parcet.

Hîc vero ego mihi pro meo publici boni studio, et animi mei dolore ac ardore, toto pectore optarim

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.