Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 804 --

41 Item, Christus est verus sacerdos, igitur vere placabit Patrem. Hoc ex definitione sacerdotis sumitur Nam hoc officium continet definitio sacerdotis, videlicet placare Deum.

Item, Davidi promittitur regnum aeternum: Ergo Christi regnum erit regnum spirituale, non civile: quia respublicae corporales non possunt esse aeternae.

Esaiae 53 legitur, Christum moriturum esse: et eodem loco vaticinatur propheta, futurum ut eripiatur a morte Hinc ratiocinamur, Christum resurrecturum fuisse a morte.

Christus approbat Magistratum: Igitur approbat iudicia, militiam, et omnia civilia officia. Haec ratio argumentandi longe praestat Allegoriis, et ad docendum accommodata est, quia gignit plerasque firmas probationes: ideo et Christus saepe ea utitur. Disputat se a Davide dici Dominum: hinc gravissimam sententiam vult effici. Nam si Christus tantum regnum corporale habiturus fuisset, non fuisset Dominus Davidis: sed minor etiam isto, quia filius erat. Nunc non solum maior et clarior Rex dicitur: sed Dominus divinitus missus, placaturus patrem, et liberaturus nos a peccato et morte: Ergo Christus habebit non regnum mundanum, sed spirituale: reddet nobis vitam aeternam. Epistola ad Hebraeos pleni est talium argumentorum: ut, Pontifex quotannis sacrificabat pro peccato: igitur peccatum non est abolitum oblatione pontificis, quia quotannis recurrebat.

Tales argumentationes non sunt allegoriae: non enim abiicitur sensus Grammaticus, tanquam umbra, aut figura alterius rei: sed pariter antecedentis et consequentis sententias retinere necesse est. Et argumentatione quasi per gradus a priore ad posteriorem pervenimus. Neque hic simile confertur ad simile, sed ducuntur argumenta ex causis, ex effectibus, ex definitionibus, ex contrariis, et aliis locis Dialecticis.

Verum observandum est, ne quid mala consequentia attexatur Scripturis: neve coniungamus membra ἀνακολουθα , et non necessario cohaerentia. Nam Iudaei et haeretici, dum sententias non necessario coharentes mala consequentia conglutinant, multas impias opiniones gignunt. Sicut Irenaeus inquit, Haereticos restim nectere de arena: quia male cohaerentia membra argumentando connectunt.

Porro Allegoria magis locum habet in factis enarrandis. At hac ratione argumentandi utendum est in dictis explicandis, in Prophetiis ac promissionibus.

Verum et in factis valet argumentatio, cum exempli causa factum proponimus cum aliqua figura: at, Daniel obiectus est leonibus propter verbum Dei: ita et oportet propter verbum Dei perpeti acerrima odia hostium. Hic quaedam similitudo ostenditur: comparatur rabies hostium Evangelii ad leonum truculentiam. Hoc genus argumentorum vocabant olim τροπολογίαν , abutentes vocabulo. Nos in tali collatione non dicimus novum esse sensum exempli: sed dicimus argumentationem esse, in qua [?: i--ta ] Dialecticae praecepta, res inter se cognatae aut similes conferuntur. Hoc modo multa ratiocinatur Christus in Evangelio ex parabolis.

Haec duxi in hoc loco de quatuor sensibus dicenda esse: ut admonerem, unam aliquam, ac simplicem ac certam sententiam in singulis locis quaerendam esse, quae cum perpetuo contextu orationis et cum circumstantiis negotii consentit. Nec ubique licet Allegorias quaerere: nec temere aliud ex Grammati-ca sententia ratiocinandum est, sed videndum quid in unoquoque loco deceat: nec pugnantia fingenda sunt cum articulis fidei.

5 Denique Hyperius adhuc multo accuratius de hac eadem re agit, veluti prorsus hanc controversiam definiturus, cuius iudicium ad verbum ascribam. Equidem decreveram Allegoriarum negotium silentio prorsus praetermittere: quod malim candidatum caelestis Philosophiae occupari in colligenda simplici et nativa verborum sententia, quam in excogitandis subtilibus Allegoriis. Sed quando animadverto, ex allegoriarum cognitione hanc saltem redituram ad tyrones utilitatem, quod ubi in posterum tempus legent in alienis scriptis, vel audient in concionibus seu praelectionibus, quaedam allegorice exposita, poterunt de iis paulo rectius iudicare: libet de Allegoriis, imo eadem occasione de pervulgita apud plurimos quadruplici Scripturarum interpretatione, nonnulla fusius repetere. Video autem quosdam varia de hac re annotasse, sed ita, ut magis incertum Lectorem dimittant, quam acceperant. Natuero vero ea proferemus, quae perspicua existimamus, quaeque confidimus etiam aliquousque in rerum divinarum scientia progressis non iniucunda fore. Neque sane pollicemur absolutam de allegoriis commentationem, in qua nihil desiderari, nihil addi queat: sed qualem brevitas, qua in praesentiarum utitur, admittit. Sacram igitur scripturam, sicut fere quodcunque scripti genus, diversa ratione ac vario sensu exponi, alienum a veritate non est: sed quomodo et quam feliciter fieri id possit ac debeat, non omnes ex aequo considerant. Referam igitur quorundam de hoc negotio sententias.

Solent plerique Scripturarum interpretationem ita partiri, ut aliam appellent literalem, aliam spiritualem: et hanc ipsam rursus modo tropologicam, modo allegoricam, modo anagogicam. Literalem vocant, quae iuxta sensum Grammaticum et ex primaria vocum significatione accipitur: ut id dici atque significari intelligatur, quod communi loquendi more verba sibi volunt.

Haec ratio interpretandi semper primo loco inquirenda est, et ab hac non licet in gravioribus disputionibus discedere. Nota vero evadit ex Grammaticis, Dialecticis, Rhetoricis praeceptionibus, nec non ex cognitione phraseon, atque consuetudinis Scripturarum. Spiritualis interpretato est, cum multo aliud quam quod verba simpliciter significant, adeoque abstrusius quiddam et subsumius eruitur. Iam Tropologia, quae primas in spirituali interpretatione obtinet, est, qua adnotantur, quae ad mores et vitam formandam conducunt: veluti quando ex historia inebriati Loth coligitur, quam detestanda sit ebrietas et crapula, et cum in omni aetate, tum maxime in senili: deinde quam horrenda flagitia eam comitentur. vix enim unquam sola est. Allegoriam dixerunt, cum facta vel sententiae aliter accipiuntur, quam verba sonant, atque accommodantur conferunturque cum aliis rebus similitudinem quandam habentibus, imprimis vero cum his quae in Christo capite,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.