Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 825 --

62 scribit, ingenia attemperata videtur Apostoli oratio. Hinc factum, quod ad Romanos rerum dominos, cernimus graviter et cum maiestate quadam tractata universa: ad Galatas vero, tanquam ad leves et inconstantes, alius est sermonis habitus, nem pe acris et mordens, alicubi etiam humilior quam in aliis.

6 Secundo dispicias, quare sit scripta, sive quae scribendi occasio oblata fuerit. Hic vero disquirere oportet, quis tunc fuerit Ecclesiae, ad quam Epistola datur, status: num quae controversiae de dogmatibus ibi exortae, num a Pseudoapostolis solicitatae fuerint ad defectionem: num constantes in doctrina accepta perseveraverint, caeteraque his similia. Colligi autem haec non possunt aliunde certius, quam ex iis quae in Epistola ipsa continentur, atque ex Apostoli sermonibus. Enimvero qui legit 1. Epist. ad Cor. cap. 1, Significatum est mihi de vobis fratres, quod contentiones sint inter vos, etc. statim animadvertit, Corinthiorum Ecclesiam tunc labefactari ac dissipari coepisse sectis et factionibus, atque Apostolum id circo impulsum ad scribendum, quo dissidia tempestive abrumperet, nec non ad concordiam eos reduceret. Post aliquantum intervallum addit Apostolus: Misit me Christus ut evangelizarem, non erudito sermone, ne inanis reddatur crux Christi. Quo loco olfacit quivis, fuisse ibi quosdam inflatos eruditione atque eloquentia, qui moliebantur in contemptum adducere simplicitatem docendi, qua Apostolus uti consueverat, adeoque ipsam Evangelicam doctrinam universam, cuius is doctorem se profitebatur. In Epistola ad Galatas, statim in exordio Apostolus dicens, Miror quod a Christo adeo cito transferamini in aliud Evangelium: non oblique significat, a sana doctrina eos defecisse, idque fraude atque imposturis quorundam hypocritarum, qui sese iactabantueros esse Apostolos, atque primorum Apostolorum familiares. Paulum autem contendebant non esse verum Apostolum, et nunquam a Christo vocatum, nunquam cum reliquis Apostolis habuisse consuetudinem, nunquam de doctrina contulisse. Eodem pacto progrediendum in caeteris. Qua enim arte quaerimus causam et occasionem scribendi in Epistolis Ciceronianis, vel Plinianis, eadem promptum est in venire occasionem scribendi in hisce Paulinis.

7 Tertio loco observabis, quid Epistola contineat, sive quot sint praecipuae eius partes. Comprehenduntur autem fere singulis Epistolis graves aliquae disputationes, interdum etiam plures: deinde et alii tractantur loci, quos explicari Ecclesiarum status poscebat. Quamobrem operae est precium, summa animi contentione in id adniti, quo prudenter distinguas, ubi disputationis sit initium, ubi eadem finem capiat. Deinde, utrum hanc sequatur disputatio alia, et quousque haec protrahatur, qui praeterea loci subiiciantur. Nam incidunt redargutiones falsorum dogmatum, reprehensiones errorum in ritibus, obiurgationes adversus vitia et corruptos mores. Quarum rerum luculenta exempla in Corinthiis sunt obvia: veluti ubi doctissime disputat de resurrectione mortuorum, ubi reprehendit ac damnat prophanationem coenae Dominicae, ubi obiurgat litigantes in foro magno cum offendiculo apud iudices infideles. Quinetiam in singulis sive disputationibus, sive locis gravioribus investigare oportet, ubi sit propositio, ubi confirmatio, ubi confutatio, ubi conclusio. Frequenter namque videas capita quaedam doctrinae Christianae hac methodo per Apostolum explicata. Qui artificii Dialectici et Rhetorici peritus fuerit, is hac in parte aliquid prae caeteris, aspirante Domino, praestabit.

8 Quarto loco, haec omnia ad eum quem diximus modum ubi fuerint pensitata, facile erit colligere totius Epistolae, aut uniuscuiusque novae disputationis statum, seu propositionem generalem. Status disputationis in Epistola ad Romanos est, hominem iustificari fide in Christum, absque legis operibus: quem totidem verbis Apostolus ipse cap. 3. reddidit. Epistolae priori ad Corinthios, quandoquidem multae sunt in ea partes, non potest unus praefigi status: sed pro illarum diversitate necessum est diversos quoque status distingui.

9 Quinto prudenter decernas oportet, ad quod genus causae, sive concionis Theologicae, Epistola unaquaeque referatur Enimvero pleraeque sunt didascalici, sive dogmatici generis: exceptis posteriore ad Corinth. illa ad Philippenses, et brevissima ad Philemonem. Quarum prima tota est Apologetica, ideoque generis correctorii, vel (ut Rhetorum more loquamur) iudicialis: secunda, hortatoria: tertia, commendaticia, seu petitoria, quamobrem generi Deliberativo accensendae.

10 Sexto atque ultimo loco, distinguentur notis quibusdam praecipua doctrinae Christianae capita, atque Loci communes Theologici, quotquot in Epistola explicantur. Quae res non solum monstrat scripti multiiugem utilitatem, verum etiam instruit, praeformatque animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis annotata, cum diligentem, tum sagacem Lectorem reddere queunt.

11 Est Apostolo familiare, Epistolas secare in duas partes principales: quarum priore ea tradit, quae pertinent ad doctrinam, id est dogmata fidei: ut de lege, de peccato, de gratia, de hominis iustificatione, de vocatione gentium ad Evangelium, de abdicatione Iudaeorum, de Ecclesia, de praestantia Evang elii prae Philosophia humana, de Baptismo, de coena Domini, de resurrectione mortuorum. Posteriore vero exponit, quae referenda existunt ad institutionem: hoc est praecepta morum, et vitae in vera sanctimonia conformationem: ut de obedientia erga magistratus, de charitate ac fide coniugali, de officio dominorum ac servorum, de hospitalitate, de eleemosyna, etc. Breviter, in priore parte monstrat Apostolus, quae sunt fidei, in posteriore, quae operum. In priore docet, quomodo homo iustificetur: in posteriore, qualis esse debeat hominis iam iustificati vita. In priore erudit hominem internum, in posteriore externum: ut totus homo integer atque perfectus, tam apud Deum quam apud homines, et sit, et habeatur.

12 Est et hoc advertendum in Apostolo, quo nonnunquam oratio eius assurgit paulo altius, atque supra Epistolarem mediocritatem attollitur. Etenim dicendi figuras atque schemata gravi generi orationis apta subinde adhibet: interdum quoque affectus vehementiores movet, atque animos nititur ad res

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.