Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 829 --

66 Quinto et postremo investigabis etiam atque etiam, num in loco qui examinatur, posita aliqua sit consolationis materia. Non est autem magnae difficultatis, consolationes digerere. Scriptura namque gignit plurimas, easdemque firmas et certas, quibus inniti tutum est. Itaque in verbis Christi de providentia latet incomparabilis consolatio. Quae enim obsecro, amplior posset consolatio homini, etiam in mediis malorum fluctibus prope demerso, proponi, quam Deum patrem nostrum caelestem res humanas indesinenter curare, atque ita quidem curare, ut ne pilus quidem queat citra illius bonam voluntatem perire? Quis hic non erigatur animo, acroboretur, non dicam adversus tyrannos huius mundi, sed adversus ipsum diabolum, omnesque inferorum coniuratas cohortes?

Danda vero in his omnibus diligens opera, ut nostris temporibus, atque praesenti nostrarum Ecclesia rum statui, quoad fieri potest, accommodentur omnia. Passim autem apud Sacrarum literarum interpretes videre licet, quomodo ex locis quos enarrandos suscipiunt, adnotare semper soleant, modo quod ad doctrinam vel redargutionem, modo quod ad institutionem vel correctionem, modo quod ad consolationem pertinet: cum neminem lateat, propter has potissimum commoditates spirituales, tanquam fines destinatos, Scripturam universam divina ordinatione in lucem esse editam. Eum qui harum rerum nihil observat, credibile non est serio quicquam legere, tantum ab est ut intelligat. Imanis est sacrarum rerum meditatio, quae non ad aliquam saltem istarum partium de fructibus spiritualibus dirigitur. Atque est revera mirabili Dei providentia constitutum, ut incomparabilis divitiarum spiritualium varietas et copia in sacrorum librorum poenario recondita existeret. Habent enim cuiuscunque conditionis homines occasionem aliquid ad suam commoditatem inde transferendi: neque possunt ulli excusationem praetexere, si nihil vel ad augendam cognitionem, vel ad vitae emendationem hauserint. Inveniunt, qui paulo feliciori captu sunt praediti, et prae caeteris illuminati, omnia caelestis philosophiae dogmata: qui erraverint, aut lapsi quoquo modo in doctrina fuerint, audiunt acres redargutiones: qui simplices sunt et modesti, ad altiora non valentes progredi, at soliciti tamen de vita pie inculpateque traducenda, obvias habent sanctissimas institutiones in iustitia: qui autem veritatis noticiam assecuti, segnes interim et frigidi manent, defigere animum possunt in salubres correctiones: postremo, qui afflicti sunt, et sive ob spirituales internasque, sive ob corporales et externas molestias perturbati, reperiunt supra quam dici potest suaves consolationes: denique quocunque sis affectus modo, invenies quod stomacho tuo congruat, et non fastidioso satisfacere possit. Doctrina promovet ad rerum scitu dignarum et necessariarum cognitionem: redargutiones reprehendunt, reducuntque in viam falsis opinionibus deceptum: institutiones, quomodo vita innocenter peragi debeat, praescribunt: correctiones, provocant peccantes et lapsos ad resipiscentiam: consolationes, animi moerorem tollunt, atque ad certam spem obtinendae misericordiae et liberationis e periculis excitant. Quid ad vitae Spiritualis perfectionem possis amplius desiderare? Certe aut vehementer fallor, aut hi fructus provocabunt omnes ad divinarum Scripturarum indefessam lectionem: et quicunque ulla tenentur salutis suae cupiditate, in frugiferis huiusmodi meditationibus dies noctesque se exercebunt. Orandus interea sine intermissione pater caelestis, ut quibus Sacrarum literarum semel dederit intellectum, iis dem largiatur actiones egregiae cognitioni per omnia respondentes: quo caeteri eos consummatos Theologos, hoc est, non tantum doctos, verum etiam bonos ac pios agnoscant, revereantur ac praedicent, praeterea quantum fieri licet imitentur.

QUAE ET QUO ORDINE IN TRACTATIONE SACRARUM LITERARUM OBSERVANDA SINT.

Quoniam vero fidi interpretes Scripturae diligenter Sacras literas tractant vel in concionibus templorum, vel etiam in lectionibus Scholarum, et ab ipsis quoque Sacrae literae discendae sunt, adiiciatur aliquid etiam de eorum modo tractandi eas. Hac enim commonefactione instructioneque cognita, tum ipsos Sacrarum literarum interpretes maiore cum fructu audiemus, tum etiam prudentius et veluti oculatius in Sacris literis versabimur, scientes quid nam potissimum in eis considerare ac expendere debeamus.

Duplex igitur est tractandi Scripturas ratio: altera popularis, Scholastica altera. Illa quidem, ad promiscuam multitudinem in templis maxime usurpata, et bona ex parte Rhetorum officinas redolens: haec vero, coetui studiosorum in frequentibus scholis atque collegiis commorantium congruens, et resipiens quiddam Philosophicum, utpote ad Dialecticam brevitatem simplicitatemque magis adstricta. quanquam videmus, a nonnullis etiam priorem illam in Scholasticum theatrum deduci.

In populari igitur tractatione (de hac enim tanquam faciliore, prius visum est dicere) agit doctor multo liberius. Satis est ei, in argumento quod enarrandum susceperit, sive integer sit liber, sive aliquota libri portio, sive quaestio aliqua pro eventu atque negotiis oblatis disputanda, primo nativam perspicuamque sententiam paucis reddere, eamque simpliciter infigere auditorum animis

Inde excerpit primarios aliquot locos, quibus diutius inhaeret, atque explanat luculenter. Id autem ita, ut accommodet omnia praesenti Ecclesiarum statui, maximeque ad insculpendum mentibus religionis nostrae dogmata cognitu necessaria: deinde ad damnandos corruptos hominum mores, atque ad inducendum ad vitae puritatem, veramque sanctimoniam. Quare in Locis communibus de Fide, de vera invocatione divini nominis, de charitate, de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit.

In his autem omnibus, frequentia adhibet e Scripturis exempla: illustres item sententias: poenas insuper et praemia proponit. interdum congerit similitudines ex quotidianis actionibus: producit deinde diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex disciplinis humilioribus, qualis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.