Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 895 --

132 ullo modo, quia nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui contradicit, etc. 24 Aut Heliae praesentia, cum dicitur: Helias veniet primum. 25 Aut conscientiae electorum: ut de Paulo, Vas electionis mihi est iste. 26 Aut aliqui non immutari, sed gustaturi mottem praedicuntur: sicut Apostolus, Ecce mysterium dico vobis, omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 27 Aut futurae pestis: sicut Agabi prophetia. 28 Aut haeresum contrarietas: sicut dicitur, Istud autem agnosce, quia in ultimis diebus exurgent tempora maligna. et rursus: Quando sanae doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria quaerent sibi doctores. 29 Aut Baptismatis gratia: ut est, Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. 30 Aut consumptio Hierusalem ac templi Iudaici: sicut est, Orate, ne fiat fuga vestra hyeme vel sabbato. et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 31 Aut Evangelii praedicatio: sicut dicitur, Et praedicabitur Evangelium regni in omni orbe terrarum, in testimonium omnium gentium, et sic erit finis. 32 Aut mala finis ipsius una cum ipsa fine: ut cum dicitur, Statim post tribulationem dierum illorum, sol occaecabitur.

Has praedictiones ad futurum seculum dicimus pertinere eodem modo, sicut de acceptationibus diximus: quia ea quae praedicta sunt ante legem, intentio eorum fuit ad tempora legis aut gratiae. Rursus, quae in lege praedicta sunt, gratiam figurabant; et quae in gratia, causam et praemium regni caelestis habuerunt. Ita colligitur, praedictionum omnis intentio ad futuri seculi bona respicere.

De effectibus praedictionum. Caput XXXIIII.

Tres iam partes ostendimus eorum, quae ad futurum seculum diximus pertinere: hoc est. 1 Acceptationes, et 2 Figuras, et 3 Praedictiones: nunc 4 quarta pars restat, ut de Effectionibus disseramus.

Sunt igitur effectus earum rerum, quas acceptationum prospiciebat intentio, aut typorum similitudo figurabat, aut praedictionum scientia praeloquebatur.

Effectuum tempora sunt tria. 1 Aut enim legis tempore effecta sunt, quae praedicebantur: 2 aut nunc sub gratia fiunt: 3 aut seculorum tempore complenda sunt.

Quae causa fuerit praesentis seculi faciendi. Caput XXXV.

Quia decuit, ut rationales creaturae prius discerent, ut exercitarentur in dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data viderentur probatis, et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina: et plus glorificarent donatorem, qui pios in hoc seculo iuvat: et ut vincerent, et victoribus aterna praemia concederet.

De doctrina rationalium in hoc seculo. Caput XXXVI.

Duobus modis in hoc seculo rationalium doctrina peragitur. Aut intelligentia rerum factarum, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Necesse est enim, ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat; modis ordinibusque distincta, intelligat esse Deum, qui haec et fecerit et gubernet. Aut ex divinis Scripturis: quae, ut diximus, in quatuor species dividuntur, Historicam, Propheticam, Proverbialem, et Simpliciter docentem.

Quae servanda sint in Scripturarum intelligentia. Caput XXXVII.

Haec sunt, quae in intellectu divinarum Scripturarum custodire debemus: ea quae dicuntur, dicenti conveniant: ut a causis, pro quibus sunt dicta, non discrepent: ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni.

Intentionem divinae Scripturae eam dicimus, quam ipse Dominus dixit: ut diligamus Dominum ex toto corde, et ex tota anima: et proximos tanquam nosipsos. Doctrinae autem corruptio est et contrartum, Deum non amare vel proximum.

Huius contrarietatis causa quae sit. Causa malorum in ipsis est, qui mali sunt: quia dum libero arbitrio atque bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet existunt.

Unde libri religionis Catholicae asserantur. Caput XXXVIII.

Libros religionis nostrae divina inspiratione esse conscriptos, probamus ex multis: quorum primum est, ipsius Scripturae veritas: deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu, puritasque verborum: additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod divina homines, ex celsa viles, infacundi subtilia, non nisi divino repleti spiritu tradidissent: tunc praedicationis virtus, quam dum (licet a paucis despectis) praedicaretur, obtinuit. Accedunt his testificatio contrariorum: ut Sibyllarum vel Philosophorum, expulsio adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptationes et figuras, praedictiones, quae praedicta sunt ad postremum, miracula iugiter facta, donec Scriptura ipsa susciperetur a gentibus: de qua hoc nunc ad maximum miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur.

Ubi sit fides religionis necessaria. Caput XXXIX.

Si divinae Scripturae probationibus sufficiunt, quid necessaria sit religioni fides?

Fides nostra super ratione quidem est, non tamen temerarie et irrationabiliter adsumitur. Ea enim quae ratio edocet, fides intelligit. Et ubi ratio defecerit, fides praecurrit.

Non enim utcunque audita credimus, sed ea quae ratio non improbat. Verum quod consequi ad plenum non potest, fideli prudentia confitemur.

Finis Libri secundi.

Ad hasce patrum intelligendae Scripturae regulas merito et illa Thomae adiicietur, qua Iacobum cum Paulo conciliat, docens apud Iacobum tribuentem iustificationem operibus, significare verbum iustificari idem quod iustitiam iam fide partam operibus bonis declarare: quia saepe tunc demum res existere dicuntur, cum agnoscuntur. Inquit igitur ille primum super Gal. 3. hoc modo:



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.