Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mladinić, Sebastijan (c. 1561 - c. 1621) [1590], Vita beati Ioannis episcopi Traguriensis, versio electronica (), Verborum 4659, versus 746, Ed. Mladen Ivanišević [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; poesis - ode; prosa - epistula - praefatio] [word count] [mladinicsvita].
Previous page

Next page

-- 19 --


Quod sua tardus eram cęlestia credere facta.
Tempora deinde mihi tactu perstrinxit amico
Et fluvius nares, et fębris membra reliquit.
250 Atque ego Ioannis recolo Mencogna triumphos
A tenero cęcus nobis fuit unicus unque
Filius, infęlix oculorum peste laborans.
Adduxi puerum supplex Ioannis ad ossa,
Inde domum clara donatum luce reduxi.
255 Evasi facie deformis, et omnia captus
Membra; feror sacram Divi Tragurinus ad aram;
Extemplo vultus formam viresque recepi.
Angebar furiis agitata puerpera Ditis
Et mea prę nimio lacerabam membra furore,
92r 260 Sed iubeo castam deferri pręsulis ulnam;
Mox nigra expulsus rediit sub Tartara dęmon.
Freycius Veneto cum Principe bella Tyrannus
Gessit et armigeri dubio in certamine Divum
Inspecie Senis expugnantem videmus hostes
265 Hortantem cuneos, Traguri dehinc astram petentem.
Nauta procellosis pavidus versabar in undis;
Voveo pro reditu Ioanni naufragus, et mi
Ioannes tumidum pacavit cęlitus ęquor.
Intulerat pęstem Tragurinis męnibus hospes
270 Indigena, et nostro persolvi vota patrono;
Expulit ille necem atque in Turcica regna remisit.
Ast ego febriculam patiens, Catharina, voracem,
Cippica, ferales vidi adventare sorores
Nostraque deflebat iocundus fata maritus;
275 Divinum sed enim Ioannis numen adoro
Atque ęstus tremulo ignita ad convexa recessit.
Me quoque Brachigenam Ioannis plurima tangit
Gloria: cum nitidum cuneis lapicida secarem
Marmor ut excelsam fabricarem pręsulis arcem,
280 Montana potuit nunquam de rupe revelli;
Sedulus attentans, repeto fabrilia mane
Et lapidem video divinitus esse resectum. Finis

IN DIVUM IOANNEM EPISCOPUM TRAGURIENSEM Exastichon. Sebastianus Mladineus
Dalmaticas Latio venit Romanus ad Oras; 69v
Et mirus nostra Pręsul in Urbe fuit.
Undis Neptunum: Bacchum vite: ense Quirinum,
Vincit: id et Sicum, nos et Iadra videt.
Vates: Aegrorumque Pater: tetrique fugator
Daemonis: et vitę dat modo signa suę.
IN EUNDEM Idem
Dive, Traguriadum decus immortale tuorum:
Quo vitam celebrem; quo tumulum ore tuum?
Namque fides superant nostras, miracula vivi:
Et qua fecisti vivus, ea ossa probant.
Ergo tuas taceo laudes; et viscera pronus
Offero: sint dono viscera nostra tibi.

Previous page

Next page


Mladinić, Sebastijan (c. 1561 - c. 1621) [1590], Vita beati Ioannis episcopi Traguriensis, versio electronica (), Verborum 4659, versus 746, Ed. Mladen Ivanišević [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; poesis - ode; prosa - epistula - praefatio] [word count] [mladinicsvita].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.