Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Previous page

Next page

-- 125 --


Dictus ubi innumeris Solem occultare sagittis,
Hostis Achaemeniis veniens de finibus, olim
Umbra fuit; nos ignitis cum tartara telis
Insiliunt, tunc seu umbra, seu nube latentem
Mentiti septum quando sub imagine panis
Aeternum colimus Solem, generosius inde
Intrepidi, Stygiam fortes toleramus arenam.
30 Impius immitti quae turbine saecula Mavors
Impetiit, doluere nimis mortalia scindi
Pectora; cum gelidis riguere potentius armis;
Quam si Colchiaco pollens Medea veneno,
Expressum infandis virus confunderet herbis,
Plurimus unde rea sibi forte bibebat Iason:
Vel quasi Thessalici vi carminis, ignea mentis
Humanae ratio, longam perpessa fuisset
Ecclipsim; rigido, stridebant omnia ferro.
Hoc etiam sacri fuit incantata Gradivo
Relligio panis: fatalibus ebria rixis
Tempora, discordes odiis civilibus urbes,
Faedifragi plures adverso Marte Dynastae,
Armisona postquam pacem exclusere procella;
Deseruere istum, veri qui nectit amoris,
Conservatque animos dulci pinguedine, panem.
Despecta Christi mensa, proh quanta secuta est
Morum barbaries! unde et furiosa cruentas
Haeresis explicuit strages, et pellere toto
Orbe pios voluit ritus: o tempora dirae
Plena Stygis! saevis crudele furoribus aevum!
Ingemuit cernens istis lacerata Thiene
Tempora dissidiis, doluitque vigere ferinos,
Grassantis ferri affectos rubigine mores.

Previous page

Next page


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1686], Thieneidos libri sex, versio electronica (), 5415 versus, verborum 33672, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [vicickthien].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.