Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Previous page

Next page

-- 15 --


Erigit. O vanae mentes! Si scenica vobis
Haec modò regnantem faciunt insignia: vestros
Hinc aliò cultus, et munera vertite. Nolo
Esse, quod Aesopus, quod Roscius. Ergo relinquit.
Talia, queis satis externo splendescere cultu,
Ipse alio fretus regno, interiore, suoque. 19
19. Par neglectus opû. Monstres augusta superbis
Atria porticibus, laqueatia cedrina, multo
Consertas elephante fores, Babylona, Tyrumque
Ditibus appensas thalamis, vasa aurea, densis
Concretos radijs, et pictae fulgure lucis
Eoos lapides; Proh totius infigus error
Anticyrae! docto clamabit non sine risu.
Haeccine sunt, quibus ambitio, luxusque Potentum
Vsque adeo sese iactat, circumspicit, effert,
Vixque Deûm titulis, non inferit? Haeccine, toto
Quae vanum redimenda putat vel sanguine vulgus?
Quorum ardor malesanus et irrequieta cupido
Tot scelerum furijs, tot versat motibus Orbem?
At quid in his dignum Sapientis amore? Quid vsùs,
Vel pretij maioris habent; quàm littora circùm
Quaesitae pureis conchae, teretesve lapilli. ?
Emeritum iam te senio, iugisque verendum
Astragalos pudeat, cochleasque, recentibus, et quae
Conueniunt annis, tractare crepundia: femmas
Non virides pudet, et flauentis pondera limii
Vndique sollicitum conquirere? Quae noua Colchis
Annosum caput ad cunabula prima reflexit,
Degenerem cogens iterum lallare senectam?
Sat praetextatum gerulae nutricis in vlnis
Desipuisse fuit. Pueriles ponere sensus
Debueras vel sub primae lanuginis aeuum,
Cumque togâ pariter mentem sumpsisse virilem.
Nullane canities morum? Semperne relictae
A tergo aetatis te ludicra facta sequentur?
Quanquam vtinam hec tantùm sequerentur. Inepta cupido
Non vltra Eupolidis soccum delinqueret, vncis

Previous page

Next page


Rogačić, Benedikt (1646–1719) [1690], Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica (), 8211 versus, verborum 111.074 [genre: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [word count] [rogacicbeuthym].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.