Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Previous page

Next page

-- ii --

rudi Marte lacessenda, fore satiùs arbitratus, honesto silentio (vel hac vice) praeteriri. Ad ea me tempora insuperabilium Fatorum ordo relegavit: quibus alterum Heraclitum Philosophum aut paritura, aut profectò conductura fuerat Croatia. Conspectis nam circumquaque tot funestis ejus bustis et ruinis, nec usquam cessantibus externisve internisve malis, Alciati monito expergiscor;
Plus solito humanae nunc defle incommoda vitae,
Heraclite: scatet pluribus illa malis.

Et verò ad has plorantis Patriae naenias, mille curis et gravioribus occupationibus deditum, festinè conscribendas, tum ipsa rei gravitas, cùm nativa erga patriam pietas me commoverunt; eo primùm tempore, quo ad Corannae Valdanique flumina dirempturae inter duo Imperia fines Commissioni unà diù interfuissemus. Infelicior ego; quòd anno sequente, ab amne Sana Vyrbasium usque munitorum etiam locorum et foecundissimae telluris ad hostile imperium cessioni testem egerim. Vidi tunc, et, cùm ante novennium Corbaviae Licaequae Provinciarum susceperam gubernium, per Mediterraneam: annisque antè aliquot penès Erdoedium quondam Proregem militans, per Interamniam Croatiae Partes, innumera Castella in apricis collibus, in excelsis rupibus Arces, desolatas: pagos, oppida, urbes, Divorum

Previous page

Next page


Ritter Vitezović, Pavao (1652–1713) [1703], Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica (), 2815 versus, verborum 19809 [genre: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [word count] [vitezovritterpplorantis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.