Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 29 --

obtinere apud illum non potuit, ut regni ablegatis conjungeretur. Bano resolvere nolente, quamvis potente, cancellaria Hungarica censebat, ante omnia resolvendum esse tam de exmissione canonici ab ablegatione, quam et de praetensa a vicebano praecedentia. Comes autem banus ab ablegatis regni nescio quas informationes habens, cupiebat omnimode ab his postulatis praescindendum, eatenusque requisivit et capitulares canonicos Kukuljevich et Kercselich et ipsum excellentissimum dominum episcopum. Qui consideratis ecclesiae, praecipue quoad Dubiczam, magis momentosis prioribus a capitulo petitionibus, gratia item apud regiam Majestatem domini comitis bani, intellecto quoque ab amicis pluribus, Suam Majestatem de capitulo sinistras accepisse informationes, ne plane inimicum comitem banum habeat ecclesia, ab his duobus ergo praesciderunt et dissimularunt, et dominus Kukuljevich tanquam res ecclesiae promoturus, ex parte capituli, cum domino Kercselich Viennae manserunt.

Ergo concinnatae utrinque postulatorum repraesentationes, et primum domino comiti bano exhibitae, qui capitularium repraesentationem dominis regni ablegatis communicavit, non autem vicissim. Illi ut ex illa subjectos ad contributionem subditos et praediales ignobiles viderunt, narratae bano scissionis cleri confirmationem sumpserunt asserentes, cur hanc subjectionem clerus ipsis non aperuit? cur in regno non publicavit? |

56

Quod domino comiti bano videbatur omnino magnum, quamvis ex suprascriptis rationibus nec potuit nec debuit id clerus fecisse, uti consideranti patebit. Ergo subjectio ista, per ablegatus interpraetata pro jure nullo, quin summa injuria, quod a saeculis hactenus subditos aliorum oneratos clerus tenuerit, suos autem exemptos, hocque locumtenentiis immo et banali officio per episcopos Zagrabienses olim gestis attribuebant. Quibus comes banus assentiri videbatur. Quamvis comes cancellarius Leopoldus Nadasd et cancellaria universa hanc subjectionem pro argumento homaggii erga principem et patriae commodum accepissent et ecclesiae patronos se maximos demonstrassent et effective fuissent, ut cancellario non existente ac protegente, spes omnes interclusae fuissent.

Dominorum regni ablegatorum videbatur scopus finisque esse et cura maxima contra clerum agere. Hinc in responsis erant assidui, in repraesentationibus astuti. Canonicum stabali charactere in commando Dubicensi, immo neque Dubiczam penes illos permanere posse, contendebant 1mo. ratione scissionis et disunionis animorum, quae disunio nec fecit hactenus nec factura est, in omni regulata republica bonum effectum. Scissionem autem deducebant ex inaequalitate status clericalis et laicalis, qui id nunquam aequo tollerabit animo. 2do. Sacerdotum curae templa non arma commissa esse, consequenter tractet sua templa sacerdos. 3tio. Confinia regno jam per Leopoldum imperatorem data fuisse. 4to. Per canonicum nunquam bene militare servitium praestandum iri, tum ratione permutationis frequentis per capitulum fieri solitae, tum ratione incapacitatis plurimorum, cum et ratione impotentis poenae in casum defectus, quis enim personam ecclesiasticam | 57 arestet? in vincula ponat? processum faciat? 5to. Ratione gravissimi oneris ad regnum eatenus redundantis, quoniam talem canonicum, ut bellare contra christianos principes impotentem semper alius supplere debebit, et consequenter ipsi perpetua pax et domi stertitatio aliis aeternum onus imponendum iri. Haec scriptis satis

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.