Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 454 --

universis se privans, elegit voluptatem carnis ac alia. Itaque 1738. cum eadem copulatus, intra divites haberi cepit ex paupere, bonisque Milan, Gregurovecz etc. potitus, priora cessit proprietario domino comiti Rattkay, ex quibus aliisque capitalia 40 prope milium fabricavit. Vixit cum sene illa annis 18., qua demortua nactus est thori sociam Reginam Rauch, Sigismundi olim vicecomitis filiam, aeque senem et annum 50 superantem circa annum 1750., qua cum crevit divitiis, quia et bona Gregurovecz, obtinuit, Sztanjevecz item, ac Zagrabiensem domum, quae duo comiti Petro Sermage pro 17 milibus fl. vendidit, adaugens capitalia, alia item obtinens per uxorem milia copiosumque argentum. Regina haec, uti supra meminimus, baronis olim Gabrielis Gotthal fuit amasia et cicisbea, ab ipso in uxorem servata. Stante suo priori connubio, quin uxori legitimae adita per Gotthalium, ab istoque provisa omnibus tam ipsa quam Reginae genitores, multaque milia meruit a Gotthalio suo corpore. Quo a morte legitimae conjugis variato atque Helenam Rosaliam Lepossa, natam Somogy Gotthalii concubinam aliam, Reginae anteferente, haec consilio Joannis Rauch patruelis sui et regni vicebani tacuit tam post initum cum Helena a Gotthal connubium, quam et a morte Gotthalii contenta receptis obtentisque a Gotthal. Iste vero coram Chasmensi capitulo revocationem factorum suorum posuit, neque praemissa cum circumstantiis suis ultra limites suspicionis hominum erant, donec Sigismundus Voikovich, jam Reginae maritus, habendi cupidine deceptus sibique consulentium leguleorum, reperto illo inscriptionis Gotthalianae (Anna Orsich Gotthalii sene conjuge aeque subscribente) contractu, ab antedicta Helena inscriptionis 12 milia florenorum per litem coram tabula judiciaria regni anno 1754. repetere non incepisset. Qua occasione satis multa praeterita vitae Gabrielis Gotthal luculenta et publica facta sunt, pluraque | 579

ex litteris et mutuo factis contradictionibus, item inquisitionibus errupissent, nisi ad preces meas, consentiente Helena, ab ejusdem advocato Josepho Loob fuissent suppressa, de quibus a me visis lectisque et quam pluribus combustis nil commemoro. Tabula Reginae cum nil adjucavisset, quod inscriptio illa bonis moribus repugnaret, quodve pecunias quaesitas recepisset ipsa donatione inter vivos, intuitu receptorum se tuente, Helena autem depositi usurpationem a Regina factam probante, taleque depositum vi testamenti Gotthaliani a Regina praetendente; per. actionem eatenus coram tabula erectam, adeoque ex acerbatis animis ad satisfaciendum, leguleorum turba pro aere partium evomuit, multa, quae tacere poterat, deleta per tabulam plurima fuere. Tabularis sententia quamvis in banali foro Busanii favore fuisset reformata, in curia tamen regia sententia primi fori approbata existente. Voikovich beneficio novi processit, relinquens inscriptionis titulum, verum ob confusos tenores instrumenti donationis, vel liquidi speciem in novo probare voluit, Sed Helena, jam Habianeczio nupta, cum per sententiam tabulae recepisset, evocandos esse fiscum regium et successores omnes Gotthalianos, interea Regina Rauch Petrinae decedente et Hrasztoviczae sepulta, ab ulterioribus processibus et praetensionibus est praescissum ab utraque partium.

A morte Reginae, Rauch, secundae conjugis Sigismundi Voikovich, ipse dives felixque antedictis connubiis de tertia habenda conjuge fuit solicitus ipse vel solicitatus, nescio, post exiguum viduitatis tempus cum virgine

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.