Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Elisabetha Malatinszki (De Malatinszkiis notitia.) Noveris itaque posteritas, familiam Malatinszki nos ignorare, quae, undeve sit; ex Liptoviensi Hungariae comitatu esse dicitur. Comes Josephus Casimirus Draskovich generalis nunc vivens et cujus saepe superius mentio, cum in regimine fuisset Leopoldopoli in Hungaria, qua tum vicecolonellus existens, ut mulieriosus esset ac ad libidinem pronus, Susanae Malatinszki forma omnino singulari, tum et conjuncta corporis elegantia captus . . . . [46] Note (foot) return to page1 redak prekrižen. eam secus . . . . [47] Note (foot) return to page½ redka prekrižano. obtinere nequivisset, nisi uxorem habeat, praelegit Susanae matrimonium. Sane hoc fatale fuit illustri Draskovichiorum domui hujusque ruina. Mater generalis, nata Catharina Preindass, Susanam neque in sui conspectum permittere voluit, Varasdini eam tamen tenuius providebat, ut aere alieno gravari maritum oporteret, tam ad conjugis quam et affinium intertentionem . . . . [48] Note (foot) return to page1 i ½ redka prekrižano. Marito ejus emenda promotio (fuit enim tum decurio solum) emptnsque illi capitaneatus, fratri item ejus sive Malatinszkio alteri, qui postea ad regem Borussiae defecit. Comes ipse ultra matris suae iras, quam paulo ante mortem placaverat, iras sibi junctorum sangvine affinium item suorum, aliarum item familiarum
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.