Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 457 --

(Dicti sunt Voikffy.)

Interim praedieti avitam Voikovich appellationem hac occasione mutarunt, et comites Voikffy de Voikovich et Klokoch se amodo nuncupari fecerunt, per diploma usumque subscriptionum suarum, a tempore resolutionis in magnates. Quare posteritas, si legeris invenerisque sive in actis publicis sive privatis, praefatorum expeditionibus vel subscriptionibus, Sigismundum vel Christophorum Voikovich, item Voikffy scriptos, non existimes, diversam fuisse aut esse familiam, verum eosdem esse noveris, et qui ad annum praesentem 1763. mensis Junii Voikovich dicti, scripti habitique sunt, donec videlicet de statu fuissent equestri. Postquam autem ad statum magnatum sive comitis honorem transivissent, ipsi semet Voikffy de Voikovich scriberent, scriberenturque in actis publicis atque ab aliis notitiam expeditionis regiae habentibus, quamvis vulgus ex more hodiedum Voikovich eos appellaret. Demum, uti supra meminimus, Ignatius filius Nicolai, qui in statu equestri remansit, avitam veteremque appellationem Voikovich de Klokoch retinet conservatque.

Decimo.

(Fouquet redit ad Borussiam. Gerardus Tomassich generalis ordinis Paulinorum.)

Mareschallus Borussiae Fouquett, promulgata pace, Carolostadio per Zagrabiam cum concubina sua et filiabus duabus rediit ad regem suum Aprili mense. Pater autem Gerardus Tomassich Croata, instituti Paulini alumnus in Mariae Thall coetus sui, ut vocant, generalis ordinis 23. Maji est electus. Hoc casu ei evenit, in provincia hac sua Croatica nec provincialem egit, at priorem in Remethe et provinciae definitorem; anno 1760. pergens ad generale capitulum, patribus Franciscum Kovachich, uti supra pag. 506 notatum, condemnantibus, ipse discordia fratrum in vicarium generalem eligitur. Mortuoque generali, post annum qua gubernans ex eorum constitutionibus rexit. Hoc anno in generali monachorum capitulo, quod remissior indulgentiorque fratribus gubernii tempore sit observatus, in generalem ordinis est proclamatus, homo de caetero obscurus et simplex, regendus, non recturus.

Decimo primo.

(Litigia cum militaribus foenilium causa.)

Perhibentibus tot tantisque in corpore juris articulis, de non depascendis per militares foenilibus Draganicensibus atque penes Crisium tantorum regni nobilium, cum effectus tantarum legum obtineri per supplicationes ad aulam hactenus nequivisset, pertaesi tantorum damnorum possessores, vi armisque militaribus restiterunt, foenilia armati custodiendo vigilandoque; | 582 militares quoque in armis stabant, verum nulla partium alteram laedente, post moram dierum plurium militares recesserunt. Lamentis ex utraque partium per sua dicasteria aulae exhibitis, quae caedes vetuit unice, de reliquis silendo; consilii hujus gloriam dominus vicecomes Petrus Spissich sibi usurpabat.

Decimo secundo.

(Novi in croaticis generalatibus commendantes.)

Pace secuta, dissolutis castris, cum in aedes suas et confinia sese recepissent confiniorum croaticorum incolae, ut fieri consvevit, gubernii militaris antea servati mutationes in confiniis factae sunt. Antea sui erant generales commendantes, generalatibus singulis anno 1749. sublatum exstitit generale commando pnncipis Hildburghausen, anno isto restitutum est iterum. Quoniam generalis peditatus baro Philippus Beck (dicitur esse nothus principis Beverani), majoris crucis ordinis Theresiani eques, Varasdinensi et Carolostadiensi generalatibus suprema quadam autoritate est praepositus

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.