Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 456 --

quamvis mutata dialecto dicti Malatinszki . . . . [49]

Note (foot) return to page3 redka i ½ prekrižano.Haec ergo est, talisque Susana modo comitissa Draskovich. Huic quinque sorores sunt: Apollonia, Susana senior et quae in Hungariam redire debuit, comitissae Szecseny tradita . . . . , [50]

Note (foot) return to page1 redak prekrižan Cristina Varasdini 1760. mortua . . . . , [51]

Note (foot) return to page½ redka prekrižano. Elizabetha, Eleonora virgo et N. N. omnes hae formae excellentis et a Susana educatae melius . . . . [52]

Note (foot) return to page½ redka prekrižano. Ex his ergo Elisabetha domino Sigismundo Voikovich uxor obtigit, sive svasione comitissae Sermage, sive affinitatis cum generali Draskovich contrahendae amore, sive demum ob bani respectum inclinatum ad Susanam . . . . [53]

Note (foot) return to page3 riječi prekrižane. Vojkovich contracto cum Elisabetha matrimonio satis pecuniarum absumpsit in domus erectionem ad offlcia procuranda. Equidem 1750 occasione erectionis tot officialium in banalibus confiniis fuit factus primo capitaneus cohortis equestris, paulo post legionis ejusdem equestris supremus vigiliarum magister, 1757. ejusdem vicecolonellus ob largitas suae Majesstati et gratuitas et mutuas pecunias, uti supra notatum; tandem superiore anno 1762. bani commendatione ad Draskovichianae preces, amicorum item uxoris suae, quos illa cum marito in castris et Saxonia existens, forma levitateque sua facile meruit, ut semet eatenus jactare non cessaret; potissimum autem pecuniarum effusione suum ab anno 1750 colonellum dominum Gabrielem Skerlecz, qua incapacem ob senium et germanicae lingvae peritiam Viennae descriptum, supplantavit, ut Voikovich Sigismundus Vienna qua realis colonellus cum decreto rediret, statimque a bano ex more pro tali in regimine promulgaretur. Miser Skerlecz, qui his castris continuo servivit, se supplantatum admirans, Viennam progreditur, sua describit servitia tot praeteritis bellis, vires | 581 servitii sibi non deesse, visus docebat. Interim quamvis se deceptos a Voikovichio dicerent, cum ille numeratione foret superior, Skerlecz tot annorum servitiis atque meritis insisteret, lis haec ita salvata est, ut Gabriel Skerlecz in generalem majorem, ut vocant, resolveretur cum pensione annua 800 fl, Sigismundus autem Vojkovich colonellus remanserit. Sic nempe principi per interessatos evenit, ut eorum interesse vel praecipitatas resolutiones princeps solvere debeat aerarii sui damno et subditorum contribuentium aggravio.

Christophorus autem Voikovich, Sigismundi frater, filia Joannis Rauch vicebani in uxorem ducta, Anna nomine, 1750 occasione regulationis confiniorum pedestris cohortis fuit centurio, tum supremus vigiliarum praefectus et anno hoc vicecolonellus.

Hi ergo fratres anno hoc mensis Maji, colonello Sigismundo oratore, ex statu equestri ad honores et praerogativam comitis sunt elevati, numeratis sex mille florenis praeter data privatis xenia. Volebant, nescio quorum meritorum vetustatisque in expedito ipsis diplomate, a principe recognitionem atque insertionem, hoc attamen non admissum, sed stylo ab anno 1751. consveto expeditum iis promulgatumve diploma est.

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.