Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Dicti sunt Voikffy.) Interim praedieti avitam Voikovich appellationem hac occasione mutarunt, et comites Voikffy de Voikovich et Klokoch se amodo nuncupari fecerunt, per diploma usumque subscriptionum suarum, a tempore Decimo. (Fouquet redit ad Borussiam. Gerardus Tomassich generalis ordinis Paulinorum.) Mareschallus Borussiae Fouquett, promulgata pace, Decimo primo. (Litigia cum militaribus foenilium causa.) Perhibentibus tot tantisque in corpore juris articulis, de non depascendis per militares foenilibus Draganicensibus atque penes Crisium tantorum regni nobilium, cum effectus tantarum legum obtineri per supplicationes ad aulam hactenus nequivisset, pertaesi tantorum damnorum possessores, vi armisque militaribus restiterunt, foenilia armati custodiendo vigilandoque; | 582 militares quoque in armis stabant, verum nulla partium alteram laedente, post moram dierum plurium militares recesserunt. Lamentis ex utraque partium per sua dicasteria aulae exhibitis, quae caedes vetuit unice, de reliquis silendo; consilii hujus gloriam dominus vicecomes Petrus Spissich sibi usurpabat. Decimo secundo. (Novi in croaticis generalatibus commendantes.) Pace secuta, dissolutis castris,
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.