Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 173 --

accipiebat. Pro visum statim a principio (ob instantiam superius insinuatam) miseris captivis est, iisdemque ordinatum diurnum, quod, fidelitatem putans Busanius, dum difficultaret, in disgratiam incidit et dare debuit, servandos hos enim esse, dicebat commissio. Qua occasione de Busanii potentia et causa revelabantur plurima praesidi commissionis. Ipsa autem commissio propriis impensis vixit, neque ulla accepit donaria, omniaque persolvebantur episcopo. Althamius singulari benevolentia tractavit | 265 singulos, oscula dare solitus. Qua ejus humanitate quamplurimi decepti sunt, ut, quae ferme vellet, eidem dicerent. Fuit etiam non postremum stratagema, quod palam aversionem a vicebano, protonotario, Busanio et Raffajo demonstraret. Qua re visa, undiqne properabatur ad eosdem accusandos, et si quispiam vel verbum proferri audivit a quopiam, ad Althamium deferebatur. - Extradare etiam commissioni oportuit examina illa, quae vicecomites instituerant, nec tamen absolverant, contra reos. Item judicia illa, quae occasione praedarum facta fuêre a vicecomite Petkovich, uti manca et nulla, sic ob subscriptionem a vicebano factam, magna Petkovichii felicitate, soli vicebano data pro crimine. Acta quoque conferentiarum exhibere secretarium earundem Nicolaum Skerlecz oportuit, sed nec vicecomes nec secretarius talia exhibuerunt, nisi qua jussi a locumtenente, subjecto commissioni. Ex his vidit commissio, sus deque pertractari in regno hoc negotia et quidem vitae plane humanae, in tot trucidatis misere hominibus illis. - Incoata sunt reorum illorum examina, et singula hebdomada acta commissionis Viennam ad cancellariam submittenda erant. Quae vero privata erant, per baronem Kooh et confessarium reginae Kampmiller a praeside perscribebantur tabellario singulo. Sub his reorum examinibus occurrerunt memorabiliora sequentia.

lmo.

(Neuperg Kanisae Liubojevichium capit et epistolas Stephani Domjanich submittit. Domjanich Paulinorum veste donatur. Paulinus habitu Domjanich fratris sui proditione interceptus.)

Comes mareschallus Neuperghius postquam Kanisae Liubojevichium compraehendisset, reos quosdam audivisset et litteras ejus evolvisset, Stephani Domjanich, nobilis viri sed jam ob praeteritas culpas proscripti ac suis in bonis latitantis, in veritate confusi, communicationes cum Liubojevichio detegit et Althamio Zagrabiam submittit. A rusticis quoque hujatibus gravabatur suaeque, quas tumultuantibus rusticis scripserat, epistolae a quodam reo ludimagistro Crisiensi fuere exhibitae, prouti etiam parochi in Raven, administratoris item in Preszeka, cujusdam Baniek. Metuebat sibi Domjanich, atque illico cum patribus Paulinis conventus Crisiensis, nescio qualiter, transigit, qui primo eum in conventu illo detinebant, tum veste ordinis donatum et in monachum rasum ad Kamenszko promovent ibidemque detinent, sparso in vulgus rumore, Venetias profugisse, dein in Istriae provincia Paulinum effectum. Rei hujus fuere tantum conscii Paulini, frater suus Ignatius fratruelisque Christophorus. Citatur ad praefixum terminum Stephanus metuuntque ex contumacia convincendum. Scribit ille ad Naisichium ac Jursichium, quorum uterque praesidi commissionis ad se scriptas exhibet. Frater ejus Ignatius bona illius Preszeka, fors quia patribus Paulinis pro intertentione vitae promissa et a Stephano obligata salvare cupiens, ultro citroque per Zagrabiam circumiens et opiniones expiscare procurans, ad ipsum comitem Altham accessit, et, nescio quae locutus, securitatem se accepisse dicebat

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.