Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous page

Next page

-- xxvi --

momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi ajunt, fideliter verterint, quasi magnum aliquid fecerint, gloriantur totidem se illa versibus, aut etiam, si superis placet, totidem verbis transtulisse. Apage istas ineptias. Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginiensis, Quisquis erit, ait apud Ennium summus ille imperator: sic mihi, eximii aut oratoris, aut poëtae optimas sententias, optimis verbis, sive multis, sive paucis, qui expresserit, is erit optimus interpres; nec merus modo interpres, sed etiam, si ita appellari volet, vel orator, vel poëta. Multa hoc loco exempla afferri possunt, ex quibus manifesto appareat, Latinos scriptores, dum Graeca interpretarentur, nequaquam sollicitos fuisse de verbis numerandis, sed contraxisse interdum orationem, saepe autem produxisse, ita ut est visum, atque ut res postulabat; nec ob eam rem minori laude esse dignatos. Equidem Catulli elegiam de coma Berenices quum lego, eam sic probo, ut valde suspicer Graecum poëtam esse a Latino superatum. In qua tamen video summum interpretem hunc, quem dico, verborum ac versuum numerum, in quo minutuli interpretes magnopere occupantur, usque eo non curasse, ut illos versus, qui fere soli ex tota, quae intercidit, Callimachi elegia supersunt, atque apud Arati scholiasten leguntur, quatuor ille versibus convertere non dubitarit. Quum enim Graecus scripsisset:
†η με Κόνων ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερενίκης
βόστρυχον ὃν κείνη πᾶσιν ἔθηκε θεοῖς,
noster convertit,
Idem me ille Conon caelesti in lumine vidit,
E Bereniceo vertice caesariem
Fulgentem clare; quam multis illa deorum

Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.