Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Previous page

Next page

-- 143 --

imperatores, quin etiam qui privati cives pro salute patriae quidpiam praeclare gesserint patres patriae appellati consueverunt. Itaque si hominum in homines imperium benevolentia et amore maxime continetur, quonam modo divinum Iesu Christi regnum contineri oporteat? Regnum hoc charitate constitutum est, charitate regitur atque consistit. Qua de re ille summus christianae reipublicae imperator, quibus administrandae ecclesiae vices contulit, praeclaram virtutem tamquam caput et fundamentum et commendavit plurimum et imperavit. Quod si ita sit, nonne jure ac merito praestantissimo huic muneri abeundo aptissimum te fuisse dixerim? Quid enim benevolentia tua praeclarius, quid illustrius inveniri aut excogitari potest? Proh Deus immortalis! Quanta humanitas tua et urbanitas, quae verborum et sermonis suavitas, qui amoris et lenitatis sensus! Cujus audita conquaestio a te aut durius exceptum, aut superbe repulsum, aut verborum acerbitate fuisse affectum? Nemo sane est quem non summa facilitate et comitate complexus sis neque enim eos tantum viros nomino qui nobilitate, potentia et dignitate caeteros antecellunt neque etiam familiares et amicos ex quorum societate quidpiam jucunditatis aut commodi reperis, sed omnes quicumque illi sint quos nunquam noveris, quibuscum nulla tibi sit necessitudinis, domicilii aut civitatis societas et conjunctio. Quare non alienae dignitatis celsitudo nec ulla beneficiorum magnitudo, nihil utilitatis aut commodi inflexit animum tuum, sed natura finxit ad omnem humanitatis comitatisque rationem. Quid igitur mirum si tibi in more positum ac solemne fuerit dissimulare injurias, illatas facile remittere, ingratos fovere, invidos humanitate demereri, immeritos etiam beneficiis cumulare iisque operam, studium ac laborem impendere ut et bene et male de te meritos insigni amore devincires. Quamquam quae dixi praeclara et gravia sint, attamen majora et graviora dicenda supersunt. Quae enim benevolentiae tuae in socios instituti potest par oratio inveniri? Is sane tuus fuit in eos animus et voluntas, ut quolibet commodo ac voluptate, immo vero etiam vita ipsa 4 modo A, B: omittit D 4 Iesu A, B: omittit D 6 imperator A, B: moderator D 7 praeclaram virtutem A, B: virtutis decus D 8 commendavit A, B: commendavit plurimum D 15 facilitate et A, B: omittit D 16 nomino A, B: commemoro D 16 qui nobilitate, potentia et dignitate A, B: qui sunt omni obsequio prosequendi, quod genere, dignitate et potentia D 16 caeteros D: caeteris A, B 17 amicos A, B: amicos quibus reddere grati animi est, quod D 20 Quare A, B: Qua de re D

Previous page

Next page


Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.