Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Previous page

Next page

-- 145 --

adscisceres neque mens neque ratio defecit. Cum igitur tanta sit tua in omnes comites benevolentia, ut nullum sit hominum genus quod non charissimum habeas, quanta fore quis ignorat in eos, quos tibi natura cives adjunxit, eximia virtus tua necessitudine obstrinxit, divini numinis consilium, quos regendos tradidit, tamquam filios copulavit? Quis igitur est tam abjectus genere, quis tanta inopia praessus, cui ad te facilis non patebit aditus? Quis aliena potentia fraudibus, injuriis afflictus quem non reficies atque recreabis? Quidquid est in te virtutis et facultatis, hoc tu ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad levamen et auxilium calamitosorum offeres, exhibebis, impendes. Verum non is ego sum qui benevolentiae et amoris officiis tantum civilis aut ecclesiastici regiminis summam absolutam contineri existimem; quin eorum qui reguntur diligentem curam gerere eisque sollicite providere, muneris pars sit praecipua et maxima. Quin immo quodnam est istud tam inauditum genus amoris qui curae et sollicitudinis expers sit et vacuus? Aut quis parentum, quos teneat filiorum amor, illis omni diligentia providere detrectaverit? Qua de re illud cuique ecclesiae gubernatori, non secus ac parenti optimo, propositum esse arbitror, quod intueri semper et quo omnes animi ingeniique vires intendere debeat: obnoxios cives rectis moribus instituere ac disciplinis. Paucis verbis rem complexus sum, sed quanta sit et quam late pateat, quis ignorat? Quem fugit, quot sunt partes quibus recta civium institutio comprehenditur? Ut si omnia pro dignitate prosequi vellem, non tam orationi meae copia, sed modus esset quaerendus. Attamen ad haec summa capita redigo: religio, mores, doctrina, sacramenta, ecclesiastica munia, ecclesiastici ordinis decor, jura, judicia. Harum rerum tot atque tantarum vigilem custodem atque patronum magni animi est, magnae fortitudinis magnaeque constantiae. Etenim in magno civium numero haud parva multitudo est eorum qui virtutis hostes acerrimi omnia subrui vellent nec leges spernere, religionem negligere, sacra contemnere, jura evertere, judiciorum vim tollere vereantur. Qua propter necessario fit ut iis qui ecclesiae gubernacula tenent et suis cervicibus tantam molem sustinent, 1 adscisceres A, B: sufficias adsciscere D 2 comites A, B: comitas et D 6 tanta A, B: tam D 7 injuriis A, B: injuria D 8 atque A, B: ac D 9 tu A, B: totum D 12 civilis aut ecclesiastici A, B: cujuslibet D 14 immo omittit D 15 tam inauditum omittit D 20 verbis omittit D 23 prosequi A, B: persequi D 25 ecclesiastica A, B: ecclesiae D 25 ecclesiastici omittit D

Previous page

Next page


Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.