Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA10 --
65 Tempora, et exactis aderat iam mensibus annus,
Illa novem peperit concordi pectore gnatas,
Carmina queis cordi securaque gaudia mentis.
Nec procul imbriferi distant a vertice Olympi,
Semper ubi laetosque choros, laeta atria complent
70 Sedibus adiunctae Quiritum, queis ipse Cupido
Additus est, celebratque dapes simul. omnia dulci
Voce fremunt, quoties cunctorum ex ordine divum
Naturasque canunt, legesque, atque aurea dona.
Tum quoque siderei scandentes culmen Olympi
75 Ibant cum suavi fremitu, carmenque sonabant
Ambrosium. vario tellus clamore resultans,
Sub pedibusque solum gradientum ante ora parentis
simam quartam diei nocusque partem distinguendam. Saepe sunt venustatis
praesides.
70 Sedibus adiunctae Charitum etc. Recte
quidem vicinae Musis habitare dicuntur Gratiae, uti et Cupido. Quid enim Musae
valeant, nisi accedat Gratiarum lepos, et Cupidinis non lascivientis, sed animorum
motus honeste excitantis, hilaritas?
74, Tum quoque siderei etc. Iupiter, uti
omnibus notum, habitus est summus caelorum rex; sed idem, quum homo antea fuisset,
ut multa de eo nobis ab antiquitate tradita persuadent, Thessaliae imperavit.
Quare Olympus Thessaliae mons ab aliis poetis, et ab Hesiodo praesertim, pro ipso
saepe caelo accipitur, et vice versa caelum pro Olympo monte, foeda quadam rerum
nominumque confusione, qua id manifeste constat solum, nihil certi antiquos
Theogoniarum scriptores habuisse, sed hac illac parum sibi consentientes
errasse.
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|