Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA60 --


Dium Rhea genus, Vestam, Cereremque verendam,
Iunonemque aureis evinctam crura cothurnis,
505 Et fortem, sub terra habitat qui ferrea saevus
Limina, Plutonem, et Neptunum rauca frementem,
Prudentemque Iovem regem illum hominumque deumque,
Cuius ab horrisono tonitru tremit excita tellus.

dumque. De Cerere autem satis ea sint, quae in eiusdem hymno habet Callimachus sic eam alloquens:

» Matura fer omnia campis;

» Pasce hoves, et pasce pecus: da spicea dona, » Da messem, pacemque; ille ut metat arva, lahore » Qui coluit. tu magna fave regina dearum, » Et bona sis facilisque mihi etc. itaque ad eam fere omnis arvorum proventus pertinehat, ideoque a Graecis ^njj.rirn^ dicta quasi $noo jj.nme ■> cuius historiam, si lihet, vide tom. vl Biblioth. Vniy. a Clerico conscriptam. Quid de Iunone dicemus? Si phoeniciae voces Hira aut Harah, aemulam aut \e lotypam sonant, egregie Clericus profecto docuit, ab iisdem factum esse graecum nomen If^y; nihil enim Iunone, quemadmodum nobis illam veteres scriptores ac poetae maxime effinxerunt, rixosum magis esse pote$t_ ac zelotypum. Aeris etiam ac serenitatis dea habita est.

505 Et fortem, sub terra habitat etc. Hi tres dii sunt illi fratres celeberrimi maximique, qui inter se caeli, maris, atque inferni imperium omne diviserunt, devicto fugatoque patre Saturno. Sed ea mitto, quae de ipsis mythologi vulgares scripta reliquerunt; Clericoque potius assentior docenti, Plutonem quidem fuisse Epiri regcin, opibusque maximis abundasse, quod in ea regione locupletissimae crant auri atque argenti fodinae, quas optime dicas mortuorum se



Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.