Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PA122 --

et alia quaedam Hesiodi, quae interierint carmina, et de quibus Manilius ait; ubi ita de Hesiodo:

Quin etiam ruris cultus legesque sacravit

Militiamque soli: quod colles Bacchus amaret,

Quod foecunda Ceres campos, quod Pallas utrumque,

Atque arbusta vagis essent quod adultera pomis;

Sylvarumque deos, sacrataque numina nymphas,

Pacis opus, magnas naturae condit in usus.

Nam ex his versibus apparet manifeste Hesiodum egisse et de arborum plantatione ac insitione, et de soli natura tum Cereri apta tum patri Libero, et de aliis rebus plurimis ad agrorum curam spectantibus, quae in hoc poemate, ut ad nostra tempora pervenit, frustra quaeras. An demum Servius et Scaliger, quum Hesiodi Opera ac Dies cum Georgicorum libris Virgilii contulerunt, iniusti fuerint in Hesiodum res inter se diversissimas conferentes, ut ei quem adamabant maxime, victoriam facilius referrent. Certavit quidem Virgilius et cum Hesiodo, et cum Homero et cum Theocrito; sed alia indoles graecorum, alia scribendi ratio, alia quibus floruerunt tempora: romanus ille vates aevo vixit augustaeo in ea urbe, quae orbem terrarum imperio complexa nihil nisi grande nisi magnificum atque exquisitum

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.