Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- PA203 --
Moribus assuescat. praesertim delige, tectis
Quae vicina tuis habitat, prius omnia rite
Disquirens, circum ne quid vicinia musset.
865 Nil certe melius digna vir coniuge terris
Possidet, indigna nil durius. effuge mensas
Quae sequitur; frustra facibus sine fortia torret
Membra viri, traditque citae defessa senectae.
Vsque deos colito veritus, fratrique sodalem
870 Haud facito aequalem. quod si vel feceris, illum
865 Nil certe melius etc. Hinc illud
Simonidis apud Clementem Alexandr. strom. lib. vl.
Tuvollhoc; ouSev
*v^" W?£W
EVl^Atfc afjLeivov-, ouSe qtyiov KdKVg
etc. passim etiam apud alios similia.
866 mensas quae sequitur etc. Turpe
habebatur apud
Graecos, uti et nunc apud orientales omnes, si conviviis mulieres
interessent; nec in aliorum domos, nisi propinquissimorum, ducebantur. Quae
contra faciebant, eae putabantur inhonestae. Lege Corn. Nepotem in
Prooemio.
867 frustra facibus sine etc.
Suspicor dictum de impo
tenti mulieris impudicae complexu, quae sine facibus idest sine fructu
hominem fatigat. Nihil melius invenio. Nisi forte sit illud sine face intelligendum, huiusmodi
mulierem, quamvis nihil in aperto et luce faciat, suo quod viro noceat;
tamen multa clanculum audere, quae viio possint displicere, et esse etiam
detrimento.
869 Vsque deos colito etc. Diis
reverentiam adhibendam, amicitias non temere faciendas, factas autem,
servandas praecipit; multas enim ob caussas nocent, si dirimantur.
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|