Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous page

Next page

-- 3260 --

prolato sat erat conditionem impetratoris, in qua antea versabatur, exprimere, et datum singuli diplomatis indicare. 2 Nunc cum singulum ferme diploma diversi tenoris clausulas contineat, interest ut substantiales singuli clausulae proferantur. 3 Protulit Kollár toties citato opere pag. 84 donationem Belae IV de 1262. quae ita habet: quod cum N. Rhutenus... triginta marcas auri... nobis mutuo cessit, et postmodum cum... aurum nobis concessum reddere fecissemus, petiit a nobis quod in Thurucz de nostra possessione pro suo auro eidem hereditatem dare dignaremur. – Nos igitur... terram N. vocatam de nostra possessione dedimus, donavimus iure perpetuo hereditario possidendam.

4 Ad quam cathegoriam donatio haec referenda sit, anceps videtur; Kollár eam pro collatione conditionis iobagionis castri considerat. 5 Ego tamen huic sententiae non possum adstipulari, propter clausulam: de nostra possessione ; licet enim ipsae etiam castri terrae ad regem pertinuerint, hae tamen non considerabantur tanquam pro privato regum usu destinatae, sed tanquam dos castri , idest pro talibus, quae ad hoc ut castrum necessario servitio provideatur, debebant iobagionibus castri , aliisque necessariis conditionariis conferri. 6 Et ideo expressio haec de nostra possessione nuspiam occurrit ubi terra castri alicui sub conditione iobagionis castri confertur. 7 Deinde, licet terras etiam iobagionibus castri hereditarie collatas fuisse ostensum sit, in his tamen conferendis non utebantur reges clausula iure perpetuo , quae proprietatem donare videtur, sed clausula heredibus eorumque successoribus . 8 Denique non puto ego quod Ruthenus ille conditionem iobagionis castri tanti, idest 30 marcis auri, emere voluerit cum illa, per impetrationem paucorum, ut vidimus, terrae iugerum potiri potuerit.

9 Cum donatio haec nec clausulam exemptionis ab oneribus prioris conditionis, nec aggregationis in coetum servientium regiorum contineat , videri posset quod Ruthenus iste iam antea nobilis fuerit, et per donationem hanc novam tantum terram impetraverit. 10 Verum retrahit me ab hac opinione clausula illa pro suo auro hereditatem de nostra possessione dare dignaremur ; aut enim me omnia fallunt, aut e clausula hac totoque usque adeo diplomatis contextu non obscure dici videtur, quod Ruthenus hic nunc primum terra donetur.

3262

11 Quare ego impetratorem hunc liberum hominem nullius conditionaria aliqua servitute affectae terrae possessorem vitam quaestu tolerasse, exhoc notabilem illam pro aevo illo auri summam conquisivisse, et per donationem expressae in diplomate terrae nunc primum ad gradum servientis regii evectum fuisse puto. 12 Neque obstat quod diploma hoc clausula exemptionis et aggregationis in coetum servientium regiorum careat; has enim in aliis etiam aliquot diplomatibus desiderari mox videbimus. 13 Caeterum docet hoc diploma unde usus bona pro pecunia conferendi originem acceperit; nimirum credebant regi pecunias nummosi homines, deinde in huius vicem bona postulabant. 14 Verum arte hac soli quaestores uti potuisse videntur, cum reliquae hominum conditiones saeculis illis tantum aeris necdum corradere potuerint. 15 Ipse hic in vicem debiti bona impetrandi modus ab eo, qui postea invaluit, ut donationes non nisi erga pactandam pro impetrando bono summam conferantur, in substantia differt. 16 Quare usum bona gratis conferendi tota prima periodo perdurasse tuto statui posse videtur. 17 Imo cum onus militandi tota adhuc secunda periodo grave fuerit, vix fuisse videtur aliquis, qui illud aere mercari voluerit. 18 In tertia demum periodo, postquam inducto statario milite insurgendi obligatio levior est effecta, bona pro pecunia conferendi usus invectus fuisse videtur. 19 Atque ita tenemus exemplum evecti ad gradum servientis regii liberi hominis .

§ 31 Item custodis sylvarum?

1 Quoad conditionarios libet ab inferioribus eorum speciebus ordiri; nobilitati, qui antea sylvarum custos erat, exemplum exhibet prolatum a Wagner Anal. Scep . pag. 293 diploma Ladislai IV de 1283. quod ita habet: considerantes servitiorum merita dictorum, Sepes et Simonis... eosdem simul cum dimidietate terrae Nyas vocatae, a iugo servitutis custodiae sylvarum suarum de Nyas excipiendo, in numerum et coetum nobilium Regni nostri duximus aggregandos ita, ut de caetero iidem Sepes, et Simon, et eorum heredes, heredumque successores ista gauderent, et fruerentur libertate qua caeteri Regni nostri nobiles gauderent sub vexillo nostro regio militantes.

3264

2 In vocula suarum error cubat, et scribi debebat: nostrarum ; nemo enim se per privilegium eximi curat a custodia propriarum sylvarum; debebant impetratores possidere dimidium terrae Nyas, quae eiusdem nominis regiis sylvis adiacebat, et quarum custodia illis antea incumbebat. 3 Custodiam hanc rex iugum servitutis appellat, et tamen si exstarent litterae quibus illis hoc titulo terra Nyas primitus collata fuit, videremus indubie in illis clausulam: conferimus illam sub libertate filiorum custodum sylvarum; adeo verum est et quod conditionarii imperfectam servierint servitutem, et quod vocula libertas in diplomatibus, quae conditionem impetratoris designant, pro onere vel servitio summi debeat, uti superius diximus. 4 Caeterum diploma hoc iam disertam et exemptionis terrae et aggregationis in coetum nobilium clausulas continet. 5 Verum instrumentum hoc iam finem periodi primae, dum stylus cancellariae regiae iam ad aliquam consistentiam pervenerat, emanavit. 6 Anteriorum regum diplomata, ut mox videbimus, eatenus adhuc variabant.

§ 32 Item speculatoris?

1 Inter multiplices, quas Hungariae reges habuere conditionariorum species, erant etiam, ut in provocata iam dissertatione de varia hominum in Hungaria conditione ostendimus, qui vernacule őr, in legibus S. Ladislai eőrii, in posterioribus vero chartis spiculatores , vel etiam speculatores appellantur. 2 Conditionem hanc efficiebant incolae limitanearum Regni possessionum, eorumque officii nil aliud fuit quam ea, quae in adiacentibus exteris provinciis agebantur, explorare et haec praefecto suo, qui iam comes , iam capitaneus speculatorum scribitur, referre, per hunc deinde regi significanda. 3 E conditione hac ad statum nobilium elevationis exemplum continet diploma Stephani V qua adhuc iunioris regis de 1269. cuius perigraphen tantum mihi amicus comunicavit, quae sic sonat: Stephanus Rex Nicolaum et Miczeh de numero populorum speculatorum transfert in coetum nobilium .

4 Verum exstat inter Hevenessiana diplomata Caroli I de 1327. ex autographo descriptum, quod ita habet: quod nos volentes, ut spiculatores 3266 nostri, qui inter castra Ujvár, et Borostyán residentias et possessiones haberent iisdem libertatibus et servitiis, quibus D.D. Belae (nempe IV), Stephani (nempe III), et Ladislai (nempe IV) Regum exstiterunt, nostris temporibus permaneant: qui autem de iis tempore impacato de propriis eorum residentiis... alio se transtulissent, ad debita ipsorum loca, et obsequia revertantur, comiti Nicolao de superiori őr condam eiusdem spiculatori comisimus, sed nunc per nos meritis suis requirentibus in numerum et collegium nobilium servientium regalium perpetuo translato, quem capitaneum ipsorum spiculatorum, quem vulgo őr nagyságh dicunt, constituimus esse, et existere comisimus quod idem comes Nicolaus eosdem spiculatores nostros, quocunque sunt dispersi, requirat, et ad eorum loca propria... servetque nobis in debitis eorum libertatibus et servitiis nobis impendendis.

5 Ujvár et Borostyán erant finitima Regni castra, et ideo, qui intra illa habitabant, ad conditionem spiculatorum, idest exploratorum, reducti fuerunt; nam cum supra provocatum Stephani V diploma his terminis utatur: de numero populorum speculatorum, puto ego quod non singulares tantum aliquae personae, sed integrae possessiones finitimae conditioni huic obnoxiae fuerint. 6 Caeterum apparet ex hoc Caroli diplomate quod Nicolaus fuerit primum simplex speculator in Nagy Ör , quod eum postea rex in coetum nobilium retulerit, demum vero capitaneum spiculatorum renunciaverit.

§ 33 Exempla nobilitatorum tavernicorum?

1 Provecti ad statum nobilium tavernici regii testimonium praebet diploma Stephani V de 1270, quod inter Hevenessiana exstat, et ita sonat: quod cum Dominicus... in domo nostra in officio tavernicorum plurimum servivisset... ipsum et fratres suos de conditione ipsorum pristina eximendo in numerum servientium regalium cum terra ipsorum, quae in terra praedicta Gelse contingit, duximus transferendos concedentes ut de caetero inter nobiles seu regales servientes computentur, pristinae conditioni ipsorum nullatenus obligati.

3268

2Exstat ibidem etiam Ladislai IV de 1281. diploma tenore sequenti: quod cum Sau, et Paulus tavernici nostri, qui filii Bissenorum dicuntur, nobis fideliter serviverint, talem eis gratiam duximus faciendam ut, quandocunque nos habere exercitum contingat, iidem, nec non eorum heredes ac posteritates inter regni nobiles computentur, et nobiscum, et non cum aliquo exercituare teneantur.

3 Diploma hoc nullam facit exemptionis terrae ab oneribus conditionis tavernici mentionem, et tamen debebat impetrator hanc possidere, quia secus non fuisset obligatus ad militandum. 4 Itaque sub Ladislao IV exemptio haec nobilitationi suapte iam inesse conseri debuit.

§ 34 Item udvornicorum?

1 Udvornicorum ad statum nobilitatis evectorum tria iam prostant argumenta. 2 Unum diploma Belae IV de 1244. in collectione Hevenessiana, quod ita habet: Petierunt a nobis ut quosdam ex udvornicis nostris de Chaloröz, scilicet Bogdani, ex statu udvornicorum excipiendo libertati donaremus, bona voluntate nostra, et consensu fidelium baronum nostrorum Bogdán, Kissid, et per eos filios filiorum suorum, cum terris eorum hereditariis, et constituimus inter nobiles et fideles servientes Regni nostri... nullus deinceps eosdem et filios filiorum suorum praesumat udvornici nomine nominare, quatenus ea libertate gaudeant, qua fideles milites et nobiles Regni nostri in nullo alio servitio servire tenentur, nisi in nostro exercitu generali sub vexillo regio militantes.

3 Complura sunt quae in hoc diplomate observari merentur; primum quod iam Bela IV vocabulo nobilis utatur, quod in posterioribus diplomatibus, usque Stephanum V, ut §-o 8. iam observavimus, non usurpatur. 4 Deinde quod servientes Regni nostri , et non servientes regios, uti omnia posteriora diplomata, exprimat. 5 Porro quod intermissa dudum militis compellatione pro synonimo nobilis utatur. 6 Item quod in unico hoc diplomate mentio fiat consensus baronum cum alia omnia de mera regis gratia emanaverint. 7 Denique quod ex hinc etiam appareat udvornicos , licet conditionarios, terras suas hereditarie , uti § 28 statuimus, 3270 possedisse. 8 Aliud argumentum continet diploma Ladislai IV de 1275. quod Katona, Hist. Crit. tom. 7. pag. 678, produxit, et quod sequentem clausulam habet: ipsum nempe Petrum filium Beten una cum terris eorum universis ex coetu et conditionatu filiorum comitum udvornicorum eximentes, et in coetum ac consortium Regni nostri nobilium nobiscum cum vexillo nostro more exercituantis famulantium duximus adscribendo coniungendos.

9 Si clausula ex coetu et conditionatu filiorum comitum udvornicorum eximentes ad litteram sumatur, videretur peculiaris et ab udvornicis distincta comitum udvornicorum conditio exstitisse, quod tamen ipsi rei naturae repugnat, quia praefectura udvornicorum officium et non conditio fuit; villae enim udvornicorum regiorum erant per totum Regnum dispersae quae sua servitia in aula regia per vices obibant, et harum singula suum praefectum, qui Latine comes appellabatur, habuit. 10 Hic itaque compillator diplomatis sicut in aliis bene multis locis se improprie expressit. 11 Nec mirum quod ex ipsis his comitibus aliqui, prouti impetrator praesentis privilegii, ignobilis fuerit; nam hoc aevo non tantum praefecti castrorum dicebantur comites castri , id est, ut nunc loquimur, supremi comites, verum affectabant et reipsa obtinuerunt hunc titulum omnes vilissimae etiam rei regiae praefecti, ita ut plane comes venatorum, bubalinorum in Rit. Expl. Verit. § 167, 290 et 330 memoretur.

12 Tertium translati ad statum nobilium udvornici exemplum exhibet diploma eiusdem Ladislai IV de 1281. cuius copiam collectio Hevenessiana asservat, quod ita habet: quod quia Iacobus de Baracz de conditione udvornicorum nostrorum oriundus suis fidelibus obsequiis... meruit multipliciter commendari... eundem Iacobum de pristina conditione sua eximendo in numerum... nobilium Regni nostri, simul cum vineis suis, quas habet in promontorio Barach, duximus aggregandum, volentes ut tam idem Iacobus, quam ipsius heredes heredumque suorum successores illa eademque per omnia gaudeant libertate, qua alii veri puri et naturaliter nobiles Regni nostri gratulantur sub vexillo regio militantes.

13 Peculiare est in hoc diplomate quod eius impetrator nullam terram , sed tantum vineam in promontorio Barach possedisse adeoque ab 3272 hac tantum servitia udvornici obivisse videatur, cum tantum haec ab omnibus prioris conditionis in diplomate eximatur.

§ 35 Exemplum nobilitati castrensis.

1 Elevati ad statum nobilium castrensis unicum hactenus exemplum deprehendi in diplomate Andreae III de 1299. inter Hevenessiana, quod ita sonat: Quod Iaco, Martzel, castrenses castri nostri Posoniensis de villa Fel Abany in Chaloköz... humiliter postularunt... nos igitur ipsos... ac per ipsos eorum heredes heredumque suorum successores, simul cum terra eorum hereditaria, Ful [ERROR: no reftable :]

35.1 Ful sic

Abany vocata, a pristina eorum conditione eximentes, ut numerus bellatorum augeatur, in coetum et consortium nobilium Regni nostri duximus aggregandos, volentes... ut illa gaudeant libertate eoque potiantur honore, quo veri et puri Regni nostri nobiles gratulantur... nulla prorsus de caetera pristinae conditionis macula in eis remanente.

2 Et ingressus diplomatis huius et complures Rit. Expl. Verit. §§ docent quod castra regia non tantum eos, qui se circa illa illocaverant, castrenses , sed remotiores etiam villas pro servitio suo sub nomine castrensium destinatas habuerint.

3 Clausula ut numerus bellatorum augeatur confirmat depromptam § 4 sententiam, quod et duces et reges Hungariae, ut extinctarum per tot bella primitivarum familiarum iacturam suppleant, debuerint seu exteros liberos homines, seu domesticos conditionarios ad statum nobilium, id est militum, provehere.

3274
§ 36 Exemplum nobilitati iobagionis castri.

1 Provectorum ad nobilem statum iobagionum castri iam plura exempla detecta sunt; vetustissimum est de hoc argumento quod inter Hevenessiana exstat Emerici de 1197. diploma, huius tenoris: Hinc est quod quendam iobagionem de castro Posonii nomine Zerzovoy... ad eximiam extulimus libertatem statuentes quod nullus comitum aut aliorum in eo sibi ius vendicare praesumat, verum in aula regia tam ipse quam sui heredes perpetua libertate gaudeant. 2 Si diploma hoc non esset extensum ad heredes , pronum foret existimare quod impetrator non ad statum nobilium elevatus, sed inter aulicos , qui postmodum familiares aulae dicti sunt, per illud receptus fuerit, praesertim cum clausula et exemptionis terrae, et agregationis in coetum nobilium careat. 3 Nunc constat quod nemo unquam in aulicum, seu familiarem aulae, hereditarie receptus , et quod favor hic semper ad personam restrictus fuerit. 4 Defectus clausularum illarum id tantum denotare videtur quod cum duae fuerint praecipuae nobilium praerogativae, nimirum immunitas ab omnibus praeter officium militandi oneribus et exemptio a iurisdictione omnium aliorum praeter regem, quod, inquam, aevo Emerici posterior praerogativa pro principali haberi debuerit, et ideo diplomati inserta sit; postea vero maior sit habita ratio primae praerogativae, et ideo illa in posterioribus litteris exprimi consveverit.

§ 37 Aliud exemplum.

1 Protulit Kollár in laudato opere pag. 88 diploma Belae IV de 1266. quod sequentes clausulas habet: Quosdam Simarth... qui de altioribus iobagionibus castri Bolunduch oriundi fuerant... de iobagionatu et conditione castri praedicti, qua eidem adstricti tenebantur, eximentes ad libertatem et numerum servientium nostrorum regalium, una cum terris eorum, quas habent, hereditariis duximus transferendos, ita quod de caetero tam ipsi, quam eorum heredes, heredumque successores inter aulicos 3276 nostros computabiles habeantur, nec unquam ratione pristinae conditionis dicto castro in aliquo respondere teneantur.

2 Per altiores iobagiones castri non nisi aut officiales castri, aut iobagiones S. Regis intelligi possunt. 3 Nam inter reliquos nullum honoris discrimen viguit; ego malim primum exinde existimare quia, si fuissent iobagiones S. Regis, diploma id tanquam quid determinati indubie expressisset. 4 Obiverit aliquis e horum maioribus quodpiam castri munus quod specifice exprimere, quia longum fuisset, maluerit id compilator generali illa clausula: de altioribus castri officialibus [ERROR: no reftable :]

37.4 officialibus sic

oriundi , exprimere.

§ 38 Tertium exemplum.

1 Habeo diploma Stephani V qua iunioris regis de 1269. ex authographo descriptum quod ita habet: attendentes servitia Clementis et Martini, servientium Aegidii magistri dapiferorum nostrorum... iobagiones castri Bachiensis... ipsos et ipsorum heredes, heredumque successores a iobagionatu castri praedicti eximendos duximus, de nostra gratia pleniori adeo plane, quod de caetero de domo regia in numero servientium regalium computabiles habeantur.

2 Observatione dignum est quod ipsi iobagiones castrorum regiorum potuerint servitia apud privatos assumere. 3 Fuerit domus impetratorum populosior ita quod reliqui adnexa huic conditioni servitia facile explere potuerimt, id quod confirmat depromptam § 27 opinionem quod iobagiones castri non viritim , uti nobiles, sed a certo domum numero ad exercitum regium comparere debuerint; secus enim nemo eorum privato alicui servire potuisset.

3278
§ 39 Quartum exemplum.

1 Aliud eiusdem Stephani V adhuc qua iunioris regis diploma de 1268. Kollár ibidem recitat hunc in modum: Marcellum... et per ipsum suos fratres... iobagiones Castriferrei... et per ipsos suos liberos ac universos posteros... a iobagionatu castri praedicti... eximentes in numerum servientium nostrorum nobilium transtulimus cum omnibus eorum possessionibus hereditariis emptitiiis, ac quodcunque iusto titulo acquisitis.

2 Hactenus hereditariae tantum conditionarii, qui ad statum nobilium sublimabatur, terrae, id est, quae ipsis titulo prioris suae conditionis collatae fuerant, [ERROR: no reftable :]

39.2 collatae fuerant postea additum in MS-to

eximebantur. 3 Hic iam rex etiam alias quomodocunque per impetratores acquisitas eximit.

4 Exstat in collect. Hevenessiana tertium eiusdem regis qua iam toti Hungariae imperantis diploma de 1271. sequenti tenore: Quod cum Simon, et Amanus, filii comitis Dominici de Bilye, qui de iobagionibus castri Zaladiensis originem duxerunt... eosdem de eodem iobagionatu castri eximentes in numerum servientium regalium et coetum nobilium Regni ex munificentia regia duximus transferendos, volentes ut tam ipsi quam eorum heredes perpetua libertate gratulentur.

5 Hic quoque comes Dominicus debuit minutiori alicui rei regiae secundum ea, quae § 35 observavimus, praefectus fuisse, cum filii primo eius nobilitatem sint assecuti.

§ 42 [ERROR: no reftable :]

42 transposui; cf. Skerleczii " Epistulam ad M. G. Kovachich", § 19,1.

Exempla nobilitatorum iobagionum S. Regis.

1 Superest ut evectorum ad statum nobilium etiam iobagionum S. Regis exempla proferamus. 2 Exstat in Collect. Hevenessiana diploma Andreae II de 1217. quod ita habet: Quod nos nostri fidelis Urusz iobagionis S. Regis de Zala servitium recolentes... ipsum cum tribus fratribus et cum universis 3280 heredibus suis et fratrum suorum... a iobagionibus S. Regis de castro Zaladiensi penitus exemptum permanere praecipimus, regia statuentes auctoritate, ut liceat amplius ipsi cum praediis T.T. aurea et perpetua perfrui libertate, et inter servientes regis adnumerari perpetuo.

3 Cum diploma hoc non nisi 190 post regnum S. Stephani annis emanaverit, hoc autem temporis intervallo et styrps aliqua facile perdurare et memoria eius originis conservari potuerit, vel hinc apparet quod familia Urusz iam a S. Stephano militiae castri Zaladiensis adscripta, id est ad conditionem iobagionis castri huius collocata fuerit.

4 Caeterum diploma hoc vetustissimo, quod § 36 produximus, Emerici diplomate non nisi 20 annis posterius est, et tamen clausulas servientis regii et eliberationem non tantum impetratoris, sed et eius praediorum exprimit, quae in Emerici diplomate desiderantur; ita nempe stylus cancellariae regiae sensim perficiebatur.

5 Protulit etiam Kerchelich in Notit. Prael. pag. 190 Belae IV de 1224. diploma quod iterum a prioris aetate non nisi septem annis distat et sequentes clausulas continet: Quod Radus et fratres eius de Klokoche, qui de filiis iobagionum S. Regis de Goritza oriundi fuerant... tanta donavimus praerogativa libertatis ut tam ipsi quam ab eis in perpetuum descendentes de domo et familia nostra de caetero censeantur. 6 Quibus etiam terram Klokoche perpetua donavimus libertate... 7 Itaque de caetero ad iam dictum castrum nullum habeant respectum.

8 Cum castrum Goricza et pertinentem ad illud terram Klokoch, in qua postea familia comitum Voykfy arcem nunc a Turcis possessam aedificaverat, in Croatia profunde situari, S. Stephanum autem regnum suum eo non extendisse constet, ipse ego apocryhum pronunciarem hoc instrumentum nisi mihi exploratum foret quod autographum eius nulli 3282 suspicioni obnoxium in archivo eiusdem familiae reipsa extet. 9 Itaque aut styrpem hanc S. Ladislaus, qui eousque reipsa pertigerat, militiae castri Goricza adscripsit, hi vero ad imitationem eorum, qui in Hungaria a. S. Stephano ad conditionem hanc repositi fuerant, compellationem iobagionum S. Regis usurparunt, aut certe commenti appellationem hanc impetratores privilegii huius cancellariae Belae regis imposuerunt.

10 Caeterum clausula De domo et familia nostra censeantur eam apud quosdam erroneam produxit opinionem quasi impetratores in cognationem regiam recepti fuissent. 11 Verum explicant vocabulum familia (quod solum aequivocationi huic ansam dedit) et provocatae § 37 Emerici regis de 1197. litterae ubi dicitur: In aula regia tam ipsi, quam sui heredes perpetua libertate gaudeant , et aliud ipsius Belae IV § 38 laudatum diploma de 1266. in clausula: tam ipsi, quam eorum heredes... inter aulicos nostros computabiles habeantur , et provocatum §-o 39 Stephani V de 1265. diploma, quo dicitur quod de domo regia in numero servientium regalium computabiles habeantur . 12 Nolim tamen ut e clausulis his id deducas quasi eotum nobiles mero aulici seu familiaris aulae honore gavisi fuissent. 13 Si genuinus veterum diplomatum spiritus expendatur, facile apparebit quod nobiles pro praetoriano regum milite habiti fuerint; praetorianam autem cohortem sub ipsis imperatoribus Romanis partem aulae Caesareae effecisse constat. 14 Itaque hoc esse videtur quod ignari proprietatis linguae Latinae veterum diplomatum compillatores per clausulas illas exprimere voluerint.

§ 40 Nobiles non tantum utile dominium, sed etiam proprietatem collatarum sibi terrarum habuerunt.

1 Producit Kollár iam citato opere pag. 91 diploma Andreae III de 1293. quod sequentes clausulas continet: dictam terram castri nostri de Sepes... ab eodem castro penitus exemptam, non in libertate filiorum iobagionum de 3284 Scepus, sed eo iure, seu libertate, quibus nobiles Regni nostri terras suas... dignoscuntur, possedisse dedimus, donavimus, et contulimus eidem magistro Pyrm, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo, et irrevocabiliter possidendam.

2 Exhinc iam diserte apparet quod nobiles terras suas eminentiori iure possederint quam iobagiones castrorum . 3 Iam vero e compluribus, quae recitavimus, diplomatibus, apparet quod hi quoque terras suas ad heredes transmiserint. 4 Proinde eminentius nobilium ius in nullo alio consistere poterat, quam in proprietate . 5 Et tamen non potuit se Kollárius continere quin citato opusculo par. 2. pag. 92 praeiudicatam suam opinionem ad hoc quoque diploma obtrudat, quasi nobiles utile tantum dominium in bonis suis habuissent. 6 Verum paradoxam hanc sententiam author libelli de nobilium in bona sua iure iam nuper confutavit. 7 Mihi tota lis de nomine versari videtur, scilicet quomodo intelligi debeat vocabulum proprietas; civilistae eam ita explicant ut possessor etiam in defectu suae stirpis de re sua libere disponere possit. 8 Nos illum ita accipimus ut possessor usque ad defectum suae familiae plenam de re tali disponendi habeat facultatem, limitationem autem illam quod donatarius de bonis donationalibus in defectu disponere non possit pro distincto redevolutionis ad S. Coronam iure consideramus. 9 Itaque in hac quidem verborum controversia nihil momenti situm est, quando ius hoc redevolutionis nemo Hungarorum unquam negavit.

10 Verum qui nobiles Hungariae non proprietatem , sed tantum utile bonorum suorum dominium habere contendunt, aliam realem sequelam inde deducere conantur, nimirum quod rex collata licet perennaliter bona, cum libuerit, iure recipere possit. 11 Quae quidem quaestio non iam ex ambiguis iuris civilis vocabulis, et ex illa multis alioquin aequivocationibus 3286 obnoxia dominii in utile, plenum , et altum, seu eminens , divisione, sed e legibus et diplomatibus patriis et usu decidi debet.

12 Iam vero leges patriae sententiae huic evidenter adversantur quia cardinalem nobilium praerogativam in eo collocant ne in bonis suis citra viam iuris turbari possint, turbarentur autem si rex collata licet perennaliter bona pro lubitu recipere posset.

13 Adversantur etiam diplomata, nam et praesens et complura, quae author libelli de nobilium in bona sua iure protulit, non tantum clausula iure perpetuo et aliis huic aequipollentibus terminis, sed etiam vocabulo irrevocabiliter utuntur; quod autem irrevocabiliter donatum est, id certe, nisi omnem verborum significationem perturbare velimus pro lubitu recipi non potest.

14 Quoad usum duo sunt in quibus se adversarii potissimum fundant; primum quod in unum aliudve primae periodi diploma inciderint quo rex collata iam bona recipit. 15 Verum exstant vicissim alia e quibus apparet quod rex donatario pro receptis bonis aliud iustum aequivalens continuo assignavit. 16 Veluti est diploma Belae IV de 1242. ex authographo descriptum, quod ita habet: Quod nos cum quandam possessionem a dona Vachik... ab isdem abstulissemus... ne per nostram excellentiam, ex quo regnicolis iustitia fieri consvevit, iniuria irrogetur... in concambium, seu permutationem [ERROR: no reftable :]

40.16 permutationem: permutationum MS

dictae possessionis eorundem quasdam terras castri nostri Huntensis... et quandam terram udvornicorum nostrorum in comitatu Neogradensi sitam... eisdem... ac eorum heredibus heredumque successoribus dedimus, et donavimus iure perpetuo. 17 Uti et aliud de 1294. a Katona Hist. Crit. Regum tomus 3. pag. 217 quod ita sonat: Cum nos terras Georgii, filii Nata, infra castrum Tubul existentes... recepissemus et ad utilitatem castri perpetualiter dedissemus, in concambium earundem terrarum dicto Gregorio terras quasdam Lezna... contulimus perpetuo possidendas ; adeoque ex uno aliove fundamentali Regni legi contrario facto usum epochae illius metiri non licet. 18 Deinde quod impegerint in aliquot [ERROR: no reftable :]

40.18 aliquot: aliquod MS

diplomata, quibus reges, dum terram aliquam 3288 nobili largiuntur, una facultatem eandem vendendi, legandi etc concedant. 19 Unde illi inferunt quod hi praecipuae proprietatis effectu, facultate nempe collata bona sine consensu regio alienandi, caruerint. 20 Verum si illi diplomata haec attentius ruminassent et ad invicem contulissent, facile deprehendere poterant quod concessa in iisdem disponendi facultas ad casum defectus referatur. 21 Ratio ipsa sententiam adversariorum convellit; nam aliquid iure perpetuo irevocabiliter (quibus verbis donationes regum plerumque utuntur) conferre et tamen illud pro lubitu recipere posse sibi repugnant; proinde aut verbis his aliud a lingua Latina alienum sensum tribuere, aut sustinere debent quod reges nulla, quaecunque verborum formula edita, assecuratione adstringi potuerint. 22 Atque ita intricata per argutias scholasticas quaestio haec facile definitur, si res ad usum rerum et naturale prudentiae lumen exigatur.

23 Caeterum primum est hoc ex iis, quae supra recitavimus, diploma e quo apparet quod etiam terra castrorum nobilibus conferri consveverint, quamquam prostent copiosa diplomata e quibus iam Andream II, praesertim vero Belam IV id factitasse apparet.

24 Cum isthoc iuris publici Hungariae obiectum nec per Kollárium nec per alium quempiam satis dilucidatum sit, libet illud paucis enodare.

25 E primitivo Regni instituto terrae castro alicui adscriptae non ad privatum regum usum, ut iam diximus, sed ad dotandos, quibus castrum egebat, conditionarios , ac praesertim iobagiones, id est milites castri, destinebantur, et ideo pro axiomate habebatur quod nobilibus, qui ex ipsa status sui praerogativa oneribus his subici non poterant, conferri non possint. 26 Causa instituti huius fuit ut praeter nobiles exstet alia etiam e conditionariis castrorum horum conflanda militia, qua reges tam domesticis, quam exteris hostibus tanto facilius resistere possint. 27 Institutum hoc saeculo X et XI religiose observatum fuisse videtur, cum nullum hactenus collatae alicui nobili terrae castri exemplum productum sit. 28 Andreas II terras castrorum nobilibus primum conferre coepisse videtur. 29 Verum reflexus indubie a ministris suis quod hoc primitivo Regni instituto repugnet et quod hac ratione sensim tota illa castrorum militia extingui sicque vires Regni sensibiliter accidi possint, ad collatarum iam eiusmodi terrarum 3290 revindicationem subinde processit, uti id e Ritus Expl. Ver. §-phis 361 et 368 luculenter apparet. 30 An Andreas II negotium hoc reipsa confecerit, non constat; quod Bela IV et terras castrorum nobilibus conferre continuaverit, et rursus ad earum revindicationem processerit, constat; id enim complura eius diplomata testantur. 31 An hic quoque rex avulsas a castris terras ex integro recaptivaverit, perinde non liquet. 32 Utcunque sit, prostant plures successorum suorum litterae e quibus patet eos terras castrorum porro etiam aut nobilibus, aut certe iure nobilitari contulisse, prouti id ultimus primae periodi regum per praesens diploma fecit. 33 Cum hac ratione paucae tantum iobagionum castri, quae usque Ludovicum I non defecerunt, familiae superfuerint, forte id ipsum regi huic ansam dedit ut has in praerogativis cum reliquis nobilibus, ut infra dicemus, exaequaret. 34 Caeterum scriptores in principiis iuris publici minus versati, cum in diplomata incidissent e quibus Andream II et Belam IV ad Revindicationem avulsarum a castris terrarum processisse apparet, novum inde pro sententia illa, quod reges donationes pro lubitu revocare potuerint, argumentum desumpserunt, praesertim cum aliqua eorum diplomatum vagas contineant clausulas, uti: Cum ad revocationem inutilium donationum processissemus . 35 Verum combinent illi cum totum singuli diplomatis tenorem, tum ipsa diplomata ad invicem, et videbunt quod omnia illa de terris a castro avulsis sonent, quae aevo illo ita abalienabiles reputabantur, sicut nunc bona coronalia pro talibus habentur. 36 Sicut proinde rex nunc etiam ad recuperationem abalienatorum bonorum coronalium procedere potest quin reliquas legaliter factas perennales donationes revocare possit, ita poterant etiam olim reges ad revindicationem avulsarum a castro terrarum procedere quin reliquas donationes iure revocare potuerint.

§ 41 Praerogativae nobilium in prima periodo.

1 Postremum primae periodi nobilitationis exemplum continet asservatum inter Hevenessiana Andreae III de 1299, in quo tamen prior nobilitati conditio non exprimitur. 2 Cum in diplomate hoc libertates nobilium primum specifice designentur, libet illud per extensum proferre: Andreas... quod per spectis meritoriis servitiis discreti viri Mark... et comitis Michaelis 3292 fratris eiusdem, et quod sylvam densam et inhabitabilem debeat excultivare iuxta tenorem privilegii nostri iisdem antea concessi hanc gratiam duximus faciendam quod eadem libertate, qua universi nostri nobiles gaudent... ipsi gaudeant. 3 Praeterea si iuxta Regnum Hungariae nos exercituare contingeret, ex tunc ad ipsum generalem exercitum nostrum unum armatum nobiscum mittere teneantur; addidimus etiam, quod comes vel castellanus noster de Scepus † [ERROR: no reftable :]

41.3 † exciderat aliquid e MS-to, fortasse iudicet.

ipsos iudicio et omni iurisdictione ipsius comitis et castellani duximus penitus eximendos, causas autem, si quae contra ipsos emergerent, nostra propria persona vel vice iudex curiae regiae iudicabit. 4 Eximentes etiam eosdem ab omni exactione seu collecta, quae per nostram indicatur maiestatem, exponentes nihilominus ex gratia nostra speciali ut nec ad opus castri nostri de Sepes, nec ad danda victualia teneantur, concessimus etiam ut ipsam terram Korotnok, tanquam veri heredes, dandi, legandi, vendendi, et conferendi, cuicunque voluerint, liberam habeant facultatem.

5 Post clausulam Nostra propria persona, vel vice, videtur vocula nostra deesse, secus enim illa completum sensum non habet. 6 Patet e hoc diplomate quod Rex impetratoribus sylvam indubie sub conditionaria aliqua servitute iam praevie concesserit, et tamen collationem hanc rex privilegium appellat; quod deinde exstyrpatam iam et Korotnok dictam hanc terram iure nobilitari iisdem contulerit, licet disertam eius a priori onere exemptionis mentionem non faciat.

7 Patet etiam e diplomate hoc iam diserte quod summa, ut toties diximus, praerogativae nobilitaris capita fuerint, exemptio ab omni tributo et iurisdictione comitis, proprium forum regium, et honor sub huius tantum vexillo militandi.

8 Patet ultro quod iam cum fine periodi primae personalis insurrectio non ita rigide exacta fuerit, sed quod alter loco sui miles mitti potuerit. 9 Imo in duobus a Wagner citato opere prolatis diplomatibus apparet quod ne nobiles quidem omnes viritim insurgere debuerint; nam in diplomate Belae IV de 1246. tom. 2. fol. 102 nobilibus de Scepus elargito dicitur: In expeditione per nos facta quatuor, qui habent terram octo 3294 aratrorum sufficientem, unum mittere debeant decenter armatum. 10 In diplomate vero Ladislai IV de 1278, quo Ioan et alios nobilitat, habetur aplicamus eos libertati nobilium de Zepes... exercituantes in futurum sicut de tanta terra exercituandi caeteris mos exstitit usuatus.

11 Porro ex ipso praesentis Andreae II diplomatis stylo apparet quod Andreas, dum de aliis nobilium praerogativis loquitur, easdem tanquam statui huic inhaerentes exprimat, dum vero ad operarum ad castrum Zepes praestationem descendit, iam innuit quod exemptionem ab his e speciali tantum gratia concedat. 12 E quo conficit reliquos nobiles Scepusienses oneri huic reipsa subiacuisse. 13 Denique hoc quoque diploma ostendit quod Michael, iam antea comes, nobilitatem tum primum adeptus sit.

§ 43 Corollaria, et discrimen inter veterem et modernam nobilitandi per donationem formam.

1 Si omnia haec exempla rite expendantur, apparebit: 1-o, quod nullum servi ad statum servientis regii provecti exemplum prostet; omnia enim, quae de hoc argumento protulimus, diplomata tantum de conditionariis, id est servis imperfectis aut sic dictis liberis hominibus emanarunt. 2 Itaque illi antequam nobilitate donentur, ad statum seu conditionarii seu liberi hominis eluctari debuere, praesertim cum supra attulerimus exempla e quibus patet quod ipsi inferiorum classium conditionarii non ad statum servientium regis evecti, sed tantum ad aliam eminentiorem conditionem, utpote iobagionis castri , vel liberi S. Regis relati fuerint.

3 Apparet 2-o: Quod in prima regum periodo non alii conditionarii quam regii nobilitatem adipisci potuerint; cum enim id ea perfici solverit ratione ut possessa per conditionarium terra a priori seu servitio, seu obventione eximatur, si rex privati alicuius conditionarium 3296 nobilitasset, privasset eius dominum emolumento illo quidem quod ex illius seu servitio, seu obventione percipiebat, id quod citra huius consensum effici non potuit. 4 Dedimus quidem supra § 39 Stephani V diploma quo Clementem et Martinum, Aegydii dapiferorum regiorum magistri servientes, nobilitat. 5 Verum et hos regios fuisse conditionarios inde apparet quod eos rex iobagiones castri Bachiensis appellat. 6 Quare hi apud Aegydium ingenuum tantum aliquod servitium obiverint, neque ullam huius terram sub conditionaria aliqua servitute possederint atque adeo nobilitatio eorum nullum illi attulit detrimentum. 7 Servientium eiusmodi apud privatos plurimi Ritus. Expl. Verit. §-i meminerunt, quos ego omnes liberos homines fuisse et apud privatum talem ingenuum aliquod servitium obivisse reor.

8 3-o. Prostant quidem complura regum primae periodi diplomata quibus certa castri terra ab huius servitio eximitur et iure nobilitari confertur. 9 In nullo tamen eorum id exprimi recordor quod impetrator antea ignobilis fuerit. 10 Quare omnes illae donationes iam nobilibus factae fuisse videntur, domestici vero plebeii debuerint sibi statum conditionarii antea procurare, et sic demum per exemptionem impetratae eo nomine terrae ad statum nobilium eluctari. 11 Utcunque id se habeat, exteri certe plebeii per collationem liberae alicuius terrae nobilitati nullum exemplum prostat. 12 Nam ipse ille, de quo § 31 sermo fuit, Ruthenus defixo forte iam per maiores suos in Regno domicilio pro domestico potuit reputari. 13 Quare exteri plebeii nonnisi per statum conditionarii impetrataeque hoc titulo terrae exemptionem nobilitatem assequi potuisse videntur, sicut e converso ex exteris, qui immigrarunt, optimatibus complures amplis terris adeoque Hungarica etiam nobilitate donatos fuisse constat. 14 Nolim tamen infitiare quod exter etiam plebeius, si copiosas aut attulit, aut sibi subinde comparavit pecunias, eadem arte, qua Ruthenum illum usum fuisse vidimus, terram etiam iure nobilitari impetrare potuerit.

15 Atque ita apparet 4-o: Quod nunc inter veterem et modernam per donationem nobilitandi formam discrimen tantum in eo versetur quod olim in ipsa terrae alicuius ignobili per regem facta donatione, eius ad statum nobilium elevationis et collatae terrae a prioribus oneribus 3298 exemptionis diserta mentio inici consveverit. 16 Nunc vero adoptato subinde principio illo quod omnis terrae alicuius per principem ignobili facta collatio nobilitet, id in donatione non exprimatur, sed suapte subintelligi supponatur; cuius usus ratio ut intelligatur, meminisse oportet quod olim omnis terra Hungarica pro libera fuerit reputata, usum vero eius conditio, sub qua illam rex contulit, determinaverit; veteres enim reges eandem terram, quam prior possessor sub conditionalia servitute tenuerat, alteri, ut supra vidimus, iure nobilitari conferebant, et vicissim, et ideo quod provocatum paulo ante principium eotum locum non obtinuerit; nunc vero adoptato principio illo haec de donatorii nobilitatione clausula superflua effecta sit. 17 Porro quod propter eundem terras iam nobilitari iure, iam sub conditionaria servitute conferendi usum conditio, sub qua terra conferebatur, in donatione diserte exprimi, quod si autem terra antea sub conditionaria servitute possessa iure nobilitari conferebatur, eius a prioribus oneribus exemptio diserte indicari debuerit. 18 Nunc invecto inter terras liberas, quas nobiles, et publicis oneribus obnoxias, quas ignobiles possident, discrimine, cum possesiones princeps nemini amplius iure nobilitari conferre soleat, necessitas inserendae donationi de exemptione terrae suapte evanuerit.

19 Itaque olim conditio possessoris modum possessorii determinabat; si hic nobilis fuit, omnem, quam habuit, terram sub solo militandi onere possidebat; nunc e contra natura terrae determinat modum possessorii et ideo, si obnoxium natura sua publicis oneribus civilem fundum nobilis possidebat, haec non obstante sua nobilitari conditione supportare debet. 20 Quod si tamen nobilis colonicalem alterius domini terrestris fundum excolendum assumat, tunc partim vetus, partim modernum principium observatur, illud quidem respectu domini terrestris, quia huic omnes fundo tali inhaerentes obventiones non obstante nobili sua conditione praestare debet, istud vero respectu onerum publicorum; ab his enim propter nobilem suam conditionem porro etiam immunis manet; quod qualiter conciliari possit, non satis video. 21 Haec de prima periodo.

3300
§ 44 Forma nobilitandi per donationem in secunda periodo.

1 Quod alteram attinet, Caroli I nullam hactenus factam ignobili donationem deprehendi. 2 Prima est de hac epocha, quam Kovachich Supplementorum ad vestigia diaetarum part. 2 pag. ** [ERROR: no reftable :]

44.2 ** spatium vacuum in MS-to relictum.

produxit, Ludovici I donatio. 3 In haec a veteri exemptionis a priori conditione stylo iam receditur, impetrator primum in coetum nobilium aggregatur, dein vero in signum nobilitatis eidem terra confertur. 4 Commutatio haec suapte debuit evenire, postquam e conflato in unum servorum et conditionariorum statu modernum (ut in Dissertatione de varia hominum in Hungaria conditione ostendimus) colonorum systema cum initio secundae periodi enatum est. 5 Cum enim colonis multa de conditione servorum adhaeserint, veluti quod sint glebae adstricti etc. iam minus atque antea conditionariis via ad nobilitatem patuit. 6 Iam reges excepto extraordinario quodam casu nullum e colonis suis nobilitabant, alienos autem absque domini eius terrestris assensu, quem non ita pronum fuit impetrare, alioquin nobilitare non poterant. 7 Itaque nobilitationis beneficium ad solos homines liberos nempe ad statarium, qui epocha hac iam induci coepit, militem , ad servitores regios et optimarum adinvectarum iam hac periodo regiarum urbium cives, quaestores, opifices, et litteratos sensim reddit. 8 Hi plerique omnes terra carebant, adeoque non poterant, uti antea, conditionarii per exemptionem iam possessae terrae ad statum nobilium elevari, verum, donec armalistarum systema invectum est, debuit ipsis rex ad hoc, ut eos nobilitet, terram de possessione sua, ut in provocato § 90 Belae IV diplomate dicitur, conferre, adeoque clausula etiam de exemptione terrae e stylo donationum emanere, has vero eo etiam nomine rariores effici opportuit, quod reges non iam castri , sed proprias terras conferre debuerint, utpote cum casus defectus rarius enascatur.

3302
§ 45 Forma nobilitandi per donationem in tertia periodo.

1 Clausulam tamen de aggregatione in coetum nobilium in donationibus tamdiu adhibitam fuisse reor donec discrimen illud inter terras liberas et publicis oneribus obnoxias, de quo § 43 sermo fuit, invaluit, quod quidem, nisi me omnia fallunt, in tertia primum periodo evenit; cum enim in hoc systemate nonnisi terrae liberae collatae sint, debuit inde principium illud enasci quod omnis terrae per principem ignobili facta collatio nobilitet ; hoc autem invecto, clausula de impetratoribus ad statum nobilium evectione , tamquam natura sua subintellecta, utique superflua evasit, adeoque e stylo donationalium tanto magis exmitti debuit quod inducto subinde armalium usu clausula haec totam ferme earum substantiam effecerit. 2 Usus hic tota ferme tertia periodo perduravit. 3 Tandem sub augusta Maria Theresia illud per cancellariam regiam principium adoptatum est quod donatio nonnisi nobili conferri possit, ut adeo si nihilominus alicui ignobili donationem fieri contingat, hic antea nobilitatem sibi per armales debuit procurare. 4 Haec de forma nobilitandi per donationem . 5 Iam de armalibus.

§ 46 Scuta gentilitia jam in prima periodo conferebantur.

1 Usus per collationem insignium, seu, ut loqui amamus, per armales nobiles creandi tardius invaluit. 2 Quando tamen primam ille originem acceperit, necdum plene exploratum est; Bajtay in sua Arcana historia morem hanc Ferdinando I adscribit traditque tantam in hoc genere sub rege isto viguisse facilitatem ut nobilitas per armales pro 25 florenis pensione impetrari potuerit. 3 Alii hunc ignobilem absque omni terrae collatione nobilitandi usum a Sigismundo, rege una et imperatore e Germanico, ubi ille antea viguit, Imperio, Hungariae illatum arbitrantur, nullum tamen hactenus, 3304 quod sciam, pragmaticum pro alterutra e his sententiis argumentum prolatum viguerit, docet prolatum a Katona Hist. crit. tom. ** pag. **, ex Schönlebenii Rosa Ursina, Emerici ejus Filii de 1200. diploma, ubi dicitur: Idem piae memoriae pater noster... ipsi comiti Stephano arma, seu insignia sua regalia... dari et conferri facere pollicitus fuisset. 4 Verum insignia haec non in tesseram neo-collatae nobilitatis , sed pro majori tantum stirpis ornamento collata fuisse exinde conficitur quod e contextu diplomatis appareat impetratorem ejus comitem Stephanum jam antea inter optimates locum tenuisse; adeoque instrumento hoc id necdum conficitur quod usus per armales nobilitandi jam in prima periodo viguerit.

§ 47 Quando usus per collationem nobilitatem conferendi incoeperit?

1 Ab eo inde tempore usque Carolum I nullum ego collatorum alicui insignium vestigium deprehendi. 2 Hujus de 1326. diploma inter Hevenessiana exstat quod ita habet: Consideratis fidelitatum meritis M. Nicolai... volentes dilectionis nostrae indicio eundem insignire cristam inferius descriptam, quae vulgo kincz dicitur, in forma avis, scilicet falconis aurei habentis distensas blanchas alas, sub quibus folia deaurata in modum herbae luherae dependent, super cujus falconis nasum viridis ramusculus effectus exstitit folia habens aurea, eidem magistro et generationi suae tamquam sub regio nostro vexillo militare debentibus duximus conferendum; ita nihilominus ut si qui praedecessorum nostrorum regum Hungariae, quibuspiam de regno nostro falconem sub quivis colore vel specie pro crista contulissent, authoritate praesentium revocamus ne quisquam falconem pro crista in quavis permutatione totius cristae praescriptae, vel alicujus suae, vel aliam quamvis avem nomine falconis 3306 vulgo solyom dicti amodo pro crista portandi habeat facultatem.

3 Hic rex insignia seu scutum gentilitium cristam vocat; adeo ignara fuit proprietatis Latini sermonis hujus adhuc regis cancellaria, trifolii vocabulum prorsus ignorabat, sed illud vernaculo vocabulo luhere – nunc loher dicimus – expressit. 4 Et tamen videtur homo Italus diploma hoc compilasse, cum pro alas albas scribat blancas alas.

5 Caeterum cum ne in hoc quidem diplomate diserta de collata impetratori per concessionem scuti hujus nobilitate clausula contineatur, dubitare licet an non hic quoque jam antea nobilis fuerit et insignia haec tantum pro ornamento stirpis suae impetravit, praesertim cum magister compellitur; verum quidem est quod, ut supra ostendimus, complures, qui comites compellantur, postea primum nobilitatem adepti sunt, adeoque sicut comitis, ita etiam magistri compellatio potuerit cum statu ignobili componi. 6 Illa etiam diplomatis clausula tamquam sub regio nostro vexillo militare debentibus , quod impetrator nunc primum nobilitatus fuerit indicare videatur; omnia tamen haec incertum satis evincunt Carolum I usus nobilitandi per armales authorem fuisse.

7 Legi etiam Sigismundi diploma quo stirpi Közel de Zaversje scutum gentilitium confert; nulla tamen in illo nobilitati per id impetratoris mentio continetur; imo cum possessor diplomatis hujus familia nunc Zaverszky scribatur et stirps haec sitam in comitatu Varasdinensi possessionem Zaverzje ad nostra noque tempora possederit, probabile admodum est quod illa relicto nomine Közel a possessione, quam jam ante impetraverat, cognomen Zaverszky assumpserit, adeoque insignia illa sibi pro majori tantum stirpis ornamento procurarit.

8 Praeter duorum horum ego nullius e secunda periodo regis diploma legi quo scutum gentilitium alicui confertur. 9 Quare mihi rem in medio relinquere tutissimum videtur donec plura secundae periodi diplomata, quibus insignia concedetur, prolata fuerint. 10 Si nullum horum clausulam de nobilitato impetratore contineat, tum quidem tuto 3308 affirmari posse puto quod usus hic sub Ferdinando I invaluerit.

§ 48 An in prima periodo viguerit usus nobilium pure diplomaticorum.

1 Inter recitata superius diplomata quatuor sunt quae impetratoris ad statum nobilium elevationem diserte exprimuntur quin clausulam de possessae per eos terrae a prioribus oneribus exemptione contineantur; nimirum Emerici de 1197, quod §-o 36, Stephani V de 1203, quod §-o 38 laudavimus. 2 Res haec eam excitare potest quaestionem, an impetratoribus diplomatum horum aliqua terra reipsa collata fuerit? 3 Si propter defectum clausulae de exemptione terrae nullam ipsis collatam fuisse sustineamus, una admittere debemus quod jam in prima periodo, ignota licet adhuc armalistarum idaea, nobiles per diplomata regum, quae nec terrae alicujus collationem, nec insignium concessionem continebant, creati fuerint, adeoque quod aevo illo distincta a donatariis et armalistis nobilium ita dicta diplomaticorum classis viguerit quae deinde invehendis armalistis primam forsitan ansam praebuerit. 4 Verum cum e sedecim, quae hanc in rem supra protulimus, diplomatibus, clausula de exemptione terrae tantum in quatuor desideretur, impetrator primi e provocatis diplomatibus fuerit suburbanus, id est castrensis, reliqui vero iobagiones castri, malim ego existimare quod clausula haec, vel qua suapte subintelligi credita ultro exmissa sit, vel vero quod compilatoris aut describentis oscitantia emanserit; omnes enim hos qua conditionarios terras eo nomine jam antea possidere debuisse supra ostendimus; jam vero nisi hae terrae a prioribus oneribus exemptae fuissent, impetratores diplomatum horum aut hoc porro etiam jam qua nobiles sustinere, aut terram dimittere debuissent. 5 Posterius inde mihi minus credibile videtur quia aevo illo conditionarii plerique omnes unice e fructibus terrae suae vitam sustentabant; proinde vix aliquis eorum nobilitatem tanto pretio sibi comparaturus fuisse videtur ut unicum sustentationis suae fundum dimmittat. 6 Quod primum attinet, equidem non me latet quod usque Ludovici I art. 11 inter ipsos nobiles quoad praerogativas discrimen viguerit, id est quod fuerint nobilium classes quae non omnibus perfectae nobilitatis praerogativis fruebantur. 7 Verum 3310 discrimen hoc, ut mox ostendemus, in ipsis collatae nobilitatis litteris exprimi solebat; quod enim in quatuor illis, de quibus agitur, diplomatibus convincatur impetratores illorum plene nobilitatos et omnium praerogativarum nobilitarium participes redditos fuisse puto. 8 Restat ut alterum quod assumpsimus argumentum, nempe de variis nobilium speciebus, expediamus.

§ 49

1 Cum Ludovicus primum per articulum 11 omnes nobiles exaequarit, satis constat quod antea iisdem praerogativis non omnes gavisi fuerint. 2 Verum quot [ERROR: no reftable :]

49.2 quot: quod MS

universim nobilium classes fuerint, quae inter se honoris tantum praerogativa, quae vero libertatis diversitate discretae fuerint, denique quibus oneribus fuerint obnoxii illi, qui plenam nobilitatem non sunt consecuti, non ita pronum est expedire. 3 Liber tamen vadum hoc quoad diplomatum, quae hactenus nancisci potui, fide licet pertentare. 4 Provocat Kerchelich in Hist. Eccl. Zag. pag. 326 privilegium Belae IV de 1225, cujus copiam possideo et qua omnes, qui eotum in campo Turopolya degebant, iobagiones castri Zagrabiensis nobilitat cum hac clausula: eorumque juxta lineam cognationis descendentes ab obligatione servitutis castri eximimus et libertati inferioris officii de honesta societate servientium regis asserimus nobilitatemque in totam successionis eorumdem posteritatem transfundimus. 5 Tenemus itaque jam sub Bela IV nobilium majoris et minoris officii discrimen.

§ 50

1 Vidimus supra § 36 quod jam Emericus 1197. Zerzovoium et ejus haeredes ita nobilitaverit ut in aula regia perpetua libertate gaudeant. 2 Vidimus § 42 quod Bela IV 1234. in nobilitandis fratribus de Klokoch eam adhibuerit clausulam: ut ii et eorum descendentes de domo et familia nostra de caetero censeantur. 3 Vidimus § 37 quod idem Bela IV in diplomate de 1266, quod certo Simarth elargitus est, ea usus sit expressione 3312 ut tam ipsi, quam eorum haeredes, inter aulicos nostros computabiles habeantur. 4 Vidimus denique quod nec Andreas II in diplomate de 1217, quod § 42 provocavimus, nec idem Bela IV in diplomate de 1244, quod § 34 recitavimus, aliqua sensus hujus clausula utatur. 5 Debuit itaque clausula haec aliquem effectum producere, hunc autem vix alium statuere licet quam quod aliqui ita nobilitati fuerint ut una in aulam regiam cooptentur, alii non idem; atque ita apparet jam secundum, inter nobiles in aulam regiam cooptatos et simpliciter tantum nobilitatos discrimen.

§ 51 Nobiles primitivi et adscititii.

1 Exstat inter Hevenessiana diploma Ladislai IV de 1279. quod sequentem clausulam habet: eosdem nobiles nostros praediales et iobbagyiones castri (Ruiche) tamquam veros et naturales servientes nostros Regales duximus eximendos.

2 Vidimus etiam § 34 quod idem Ladislaus in provocato illic de 1281. diplomate hac utatur clausula: illa gaudeant libertate , qua alii veri, puri et naturaliter Nobiles gratulantur. 3 Vidimus denique § 35 quod Andreas III in recitato illic de 1299. diplomate eandem ferme clausulam adhibeat, dum dicit volentes ut illa gaudeant libertate eoque potiantur honore, quo veri et puri Regni nostri nobiles gratulantur. 4 Quod per veros , puros , et naturaliter nobiles primitivi Regni nobiles intelligantur, ipsa verborum horum significatio satis indicare videtur. 5 Qui autem sub nomenclationem primitivorum nobilium venerint, de eo infra disseremus. 6 Caeterum cum clausula haec in aliis eorumdem regum diplomatibus, ut supra vidimus, non adhibeatur, appparet iterum quod inter primitivos et postea creatos, seu ut ita dicam adsciticios nobiles discrimen aliquod intercesserit.

3314
§ 52 Nobiles iobbagyiones castri et ecclesiarum.

1 Iobbagyiones castri de primitivo Regni instituto non fuisse nobiles vel inde apparet, quod elevatorum e conditione hac ad statum nobilium quinque exempla §-his 36, 37, 38 et 59 produxerimus, §-ho vero 42 ostendimus ex ipsis liberis seu iobbagyionibus regis, qui tamen inter reliquos iobbagyiones castri eminebant, duas stirpes ad statum nobilium evectas fuisse. 2 Et tamen adeo honorifica fuit iobbagyionum castri conditio ut hi non tantum passim pro nobilibus reputati, sed ab ipsis etiam regibus hoc axiomate insigniti fuerint. 3 Bela IV in diplomate 1269, quod inter Hevenessiana prostat, ipsos iobaggyiones, id est milites, ecclesiae Albensis pro nobilibus habuisse videtur dum dicit: quod cum inter primos et postremos ejusdem ecclesiae nostrae iobbagyiones super nobilitate et statu iobbagyionatus eorum fuisset gravis discordia suscitata; Ladislaus IV in diplomate de 1273, quod in archivo nobilium campi Turopolya asservatur, inhibet capitaneos castrorum Medve etc. ne nobiles castrenses signanter de campo Zagrabiensi (sunt verba diplomatis) ad servitia facienda et solvendas taxas compellant. 4 Idem Ladislaus in provocato praecedenti §-ho de 1279. diplomate utitur clausula eosdem nobiles nostros praediales et iobbagyiones castri . 5 Denique vidimus §-ho 22 quod Carolus I in provocato illic de 1311. diplomate iobbagyiones castri nobiles appellet. 6 Itaque novam iterum inter nobiles iobbagyiones castrorum , et veros Regni nobiles differentiam tenemus.

7 Et hae sunt quatuor illae caracteristicae notae per quas variae nobilium classes ante Ludovicum I differebant; nullam enim aliam e prolatis hactenus diplomatibus eruere potui. 8 Proinde dispiciendum restat an omnes hae nobilium classes honoris tantum gradu, vel vero realium praerogativarum beneficio inter se discrepaverint.

§ 53 Distinctio nobilium majoris et minoris officii non subsistit.

1 Phrasis illa minoris officii de honesta societate servientium regis , quam § 49 memoravimus, in nullo praeterea alio, quod sciam, diplomate occurrit, 3316 neque servientes regis majoris officii uspiam alibi memorantur. 2 Qui diploma illud impetrarunt, fuerunt iobbagyiones castri Zagrabiensis in campo tum Zagrabiensi, nunc Turopolyensi dicto commorantes. 3 Nisi totus diplomatis illius spiritus id denotare videtur, quod incolae campi illius, qui uti nunc, ita indubie tunc etiam plures hospitum centurias efferebant, omnes ad semel nobilitari voluerint, id Belae regi non arriserit; ut tamen aliquid eorum precibus detulisse videatur, provocatum diploma cum aequivoca illa clausula iisdem elargitus sit. 4 Adduxit me in opinionem hanc aliud Ioachimi totius Sclavoniae bani de 1271. diploma, quod Stephanus IV subsequo statim anno 1272. confirmavit et in archivo Turopolyensium perinde conservatur, in quo rex et banus eam ipsis largiuntur libertatem ut ipsi successoresque ipsorum in generationum eorumdem haeredes titulo iobbagyionatus castri Zagrabiensis perfruantur. 5 Quodsi enim hi jam 1224. a Bela ad inferiorem licet nobilium statum elevati fuissent, non petiissent utique post 47 annos a Ioachimo Bano ut in suo statu [ERROR: no reftable :]

53.5 statu addidi

iobbagyionatus castri, quod infra statum nobilium etiam minus perfectorum fuit, confirmentur; quare hos non obstante paradoxa illa minoris officii de honesta societate servientium regis expressione in sua iobbagyionum castri conditione, quae quadam tenus pro nobili habebatur, relictos fuisse satis constat, praesertim cum illos plenam nobilitatem nonnisi subsequo anno 1273. a Ladislao IV per provocatum priori §-ho diploma obtinuisse mox simus ostensuri.

§ 54 Nobiles in aulam regiam cooptati tantum honoris gradu ab aliis differebant.

1 Inter nobiles in aulam r. cooptatos et alios, quorum privilegia sine hac clausula emanarunt, quod discrimen omne in honoris gradu tantum constiterit vel inde apparet quod reliquae reales nobilium praerogativae, veluti exemptio ab omni alio praeter militiam servitio et praestatione, forum regium, et sub regiis tantum signis militandi honor in horum quoque diplomatibus, ut vidimus, aut diserte exprimantur, aut per generalem illam clausulam indicentur ut omnibus illis libertatibus gaudeant, quibus reliqui 3318 servientes regii aut nobiles regni perfruuntur; tota itaque cooptatorum in aulam regiam nobilium honoris praerogativa in eo substitisse videtur, quod illi frequentius in aula regis versari potuerint, per id vero occasionem nacti sint tam provinciales quam aulicos magistratus et honores facilius consequendi.

§ 55 Uti et primitivi ab adscititiis.

1 Cum in tribus tantum e hactenus prolatis privilegiis impetratores eorumdem cum veris puris et naturaliter nobilibus exaequentur, in aliis diplomatibus clausula haec desideratur, minori atque illi libertate gavisi sint? 2 Ut id debite discutiatur, ante omnia definiri debet quinam pro veris puris et naturaliter nobilibus reputati fuerint; vidimus jam § 16-o quod inter iobbagyiones castri eadem naturalium iobbagyionum distinctio viguerit. 3 Provocatum § 52-o Belae IV de 1269. diploma docet quod discrimen hoc inter ipsos etiam ecclesiarum iobbagyiones , quod nunc praediales appellamus, invaluerit; dicitur enim illic quod eadem ecclesia nostra Albensis non solum per primos veros et naturales iobbagyiones suos, sed per illos consveverat... adjuvari qui aliunde venerunt, vel qui... de conditionariis, ac populis communibus ejusdem ecclesiae propter suorum praerogativam meritorum... in coetum... dictorum iobbagyionum sunt translati . 4 Quod pro naturalibus iobbagyionibus illi habiti fuerint quos iam S. Stephanus militiae adscripsit vel inde apparet quod hi alias etiam liberi S. Regis vel iobbagyiones S. Regis , ut eodem §-ho ostendimus, compellentur. 5 De naturalibus iobbagyionibus ecclesiae Albensis Bela in laudato Diplomate id diserte quidem non profitetur; cum tamen dubitari non possit quod iobbagyiones ecclesiarum compellationem et distinctionem naturalium iobbagyionum ab exemplo iobbagyionum castri invexerint, vix etiam dubitare licet quod eandem etiam characteristicam notam nomenclationi huic attribuerint, nimirum ut pro talibus illi solum habeantur, quos ipse S. Stephanus militiae alicujus ecclesiae adscripsit. 6 Itaque cum per naturales iobbagyiones ii designati fuerint quos S. Stephanus militiae alicujus castri aut ecclesiae adscripsit, probabile admodum efficitur quod per naturaliter nobiles etiam ii intelligant quos idem rex in numerum

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.