Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
-- 3260 -- prolato sat erat conditionem impetratoris, in qua antea versabatur, exprimere, et
datum singuli diplomatis indicare. 2 Nunc cum singulum ferme diploma diversi
tenoris clausulas contineat, interest ut substantiales singuli clausulae proferantur.
3 Protulit Kollár toties citato opere pag. 84 donationem Belae IV de 1262.
quae ita habet: quod cum N. Rhutenus... triginta marcas auri... nobis mutuo cessit, et
postmodum cum... aurum nobis concessum reddere fecissemus, petiit a nobis quod in Thurucz de
nostra possessione pro suo auro eidem hereditatem dare dignaremur. – Nos igitur... terram N.
vocatam de nostra possessione dedimus, donavimus iure perpetuo hereditario
possidendam.
4 Ad quam cathegoriam donatio haec referenda sit, anceps
videtur; Kollár eam pro collatione conditionis iobagionis castri considerat.
5 Ego tamen huic sententiae non possum adstipulari, propter clausulam:
de nostra possessione ; licet enim ipsae etiam castri terrae ad regem
pertinuerint, hae tamen non considerabantur tanquam pro privato regum usu destinatae, sed
tanquam dos castri , idest pro talibus, quae ad hoc ut castrum necessario
servitio provideatur, debebant iobagionibus castri , aliisque necessariis
conditionariis conferri. 6 Et ideo expressio haec de
nostra possessione nuspiam occurrit ubi terra castri alicui sub
conditione iobagionis castri confertur. 7 Deinde, licet terras
etiam iobagionibus castri hereditarie collatas fuisse ostensum sit, in his tamen
conferendis non utebantur reges clausula iure perpetuo , quae proprietatem
donare videtur, sed clausula heredibus eorumque successoribus .
8 Denique non puto ego quod Ruthenus ille conditionem iobagionis
castri tanti, idest 30 marcis auri, emere voluerit cum illa, per impetrationem
paucorum, ut vidimus, terrae iugerum potiri potuerit.
9 Cum donatio haec nec clausulam exemptionis ab oneribus prioris
conditionis, nec aggregationis in coetum servientium regiorum contineat , videri
posset quod Ruthenus iste iam antea nobilis fuerit, et per donationem hanc novam tantum
terram impetraverit. 10 Verum retrahit me ab hac opinione clausula illa
pro suo auro hereditatem de nostra possessione dare dignaremur ; aut enim me
omnia fallunt, aut e clausula hac totoque usque adeo diplomatis contextu non obscure dici
videtur, quod Ruthenus hic nunc primum terra donetur.
3262
11 Quare ego impetratorem hunc liberum hominem nullius
conditionaria aliqua servitute affectae terrae possessorem vitam quaestu tolerasse, exhoc
notabilem illam pro aevo illo auri summam conquisivisse, et per donationem expressae in
diplomate terrae nunc primum ad gradum servientis regii evectum fuisse puto.
12 Neque obstat quod diploma hoc clausula exemptionis et aggregationis in
coetum servientium regiorum careat; has enim in aliis etiam aliquot diplomatibus desiderari
mox videbimus. 13 Caeterum docet hoc diploma unde usus bona pro pecunia
conferendi originem acceperit; nimirum credebant regi pecunias nummosi homines, deinde in
huius vicem bona postulabant. 14 Verum arte hac soli quaestores uti potuisse
videntur, cum reliquae hominum conditiones saeculis illis tantum aeris necdum corradere
potuerint. 15 Ipse hic in vicem debiti bona impetrandi modus ab eo, qui
postea invaluit, ut donationes non nisi erga pactandam pro impetrando bono summam
conferantur, in substantia differt. 16 Quare usum bona gratis conferendi tota
prima periodo perdurasse tuto statui posse videtur. 17 Imo cum onus militandi
tota adhuc secunda periodo grave fuerit, vix fuisse videtur aliquis, qui illud aere mercari
voluerit. 18 In tertia demum periodo, postquam inducto statario
milite insurgendi obligatio levior est effecta, bona pro pecunia conferendi usus invectus
fuisse videtur. 19 Atque ita tenemus exemplum evecti ad gradum servientis
regii liberi hominis .
§ 31 Item custodis sylvarum?
1 Quoad conditionarios libet ab inferioribus eorum speciebus
ordiri; nobilitati, qui antea sylvarum custos erat, exemplum exhibet prolatum a
Wagner Anal. Scep . pag. 293 diploma Ladislai IV de 1283. quod ita habet:
considerantes servitiorum merita dictorum, Sepes et Simonis... eosdem simul cum
dimidietate terrae Nyas vocatae, a iugo servitutis custodiae sylvarum suarum de Nyas
excipiendo, in numerum et coetum nobilium Regni nostri duximus aggregandos ita, ut de
caetero iidem Sepes, et Simon, et eorum heredes, heredumque successores ista gauderent, et
fruerentur libertate qua caeteri Regni nostri nobiles gauderent sub vexillo nostro regio
militantes.
3264
2 In vocula suarum error cubat, et scribi debebat:
nostrarum ; nemo enim se per privilegium eximi curat a custodia propriarum
sylvarum; debebant impetratores possidere dimidium terrae Nyas, quae eiusdem nominis regiis
sylvis adiacebat, et quarum custodia illis antea incumbebat. 3 Custodiam hanc
rex iugum servitutis appellat, et tamen si exstarent litterae quibus illis hoc
titulo terra Nyas primitus collata fuit, videremus indubie in illis clausulam:
conferimus illam sub libertate filiorum custodum sylvarum; adeo verum est et
quod conditionarii imperfectam servierint servitutem, et quod vocula
libertas in diplomatibus, quae conditionem impetratoris designant,
pro onere vel servitio summi debeat, uti superius diximus.
4 Caeterum diploma hoc iam disertam et exemptionis terrae et aggregationis in
coetum nobilium clausulas continet. 5 Verum instrumentum hoc iam finem
periodi primae, dum stylus cancellariae regiae iam ad aliquam consistentiam pervenerat,
emanavit. 6 Anteriorum regum diplomata, ut mox videbimus, eatenus adhuc
variabant.
§ 32 Item speculatoris?
1 Inter multiplices, quas Hungariae reges habuere conditionariorum species,
erant etiam, ut in provocata iam dissertatione de varia hominum in Hungaria conditione
ostendimus, qui vernacule őr, in legibus S. Ladislai eőrii, in
posterioribus vero chartis spiculatores , vel etiam speculatores
appellantur. 2 Conditionem hanc efficiebant incolae limitanearum
Regni possessionum, eorumque officii nil aliud fuit quam ea, quae in adiacentibus exteris
provinciis agebantur, explorare et haec praefecto suo, qui iam comes , iam
capitaneus speculatorum scribitur, referre, per hunc deinde regi significanda.
3 E conditione hac ad statum nobilium elevationis exemplum continet diploma
Stephani V qua adhuc iunioris regis de 1269. cuius perigraphen tantum mihi amicus
comunicavit, quae sic sonat: Stephanus Rex Nicolaum et Miczeh de numero populorum
speculatorum transfert in coetum nobilium .
4 Verum exstat inter Hevenessiana diplomata Caroli I de 1327. ex autographo
descriptum, quod ita habet: quod nos volentes, ut spiculatores
3266
nostri, qui inter castra Ujvár, et Borostyán residentias et possessiones haberent
iisdem libertatibus et servitiis, quibus D.D. Belae (nempe IV), Stephani
(nempe III), et Ladislai (nempe IV) Regum exstiterunt, nostris
temporibus permaneant: qui autem de iis tempore impacato de propriis eorum residentiis...
alio se transtulissent, ad debita ipsorum loca, et obsequia revertantur, comiti Nicolao de
superiori őr condam eiusdem spiculatori comisimus, sed nunc per nos meritis suis
requirentibus in numerum et collegium nobilium servientium regalium perpetuo translato, quem
capitaneum ipsorum spiculatorum, quem vulgo őr nagyságh dicunt, constituimus esse, et
existere comisimus quod idem comes Nicolaus eosdem spiculatores nostros, quocunque sunt
dispersi, requirat, et ad eorum loca propria... servetque nobis in debitis eorum
libertatibus et servitiis nobis impendendis.
5 Ujvár et Borostyán erant finitima Regni castra,
et ideo, qui intra illa habitabant, ad conditionem spiculatorum, idest
exploratorum, reducti fuerunt; nam cum supra provocatum Stephani V diploma his terminis
utatur: de numero populorum speculatorum, puto ego quod non singulares tantum
aliquae personae, sed integrae possessiones finitimae conditioni huic obnoxiae fuerint.
6 Caeterum apparet ex hoc Caroli diplomate quod Nicolaus fuerit primum
simplex speculator in Nagy
Ör , quod eum postea rex in coetum nobilium retulerit, demum vero capitaneum
spiculatorum renunciaverit.
§ 33 Exempla nobilitatorum tavernicorum?
1 Provecti ad statum nobilium tavernici regii testimonium
praebet diploma Stephani V de 1270, quod inter Hevenessiana exstat, et ita sonat: quod
cum Dominicus... in domo nostra in officio tavernicorum plurimum servivisset... ipsum et
fratres suos de conditione ipsorum pristina eximendo in numerum servientium regalium cum
terra ipsorum, quae in terra praedicta Gelse contingit, duximus transferendos concedentes ut
de caetero inter nobiles seu regales servientes computentur, pristinae conditioni ipsorum
nullatenus obligati.
3268
2Exstat ibidem etiam Ladislai IV de 1281. diploma tenore sequenti:
quod cum Sau, et Paulus tavernici nostri, qui filii Bissenorum dicuntur, nobis
fideliter serviverint, talem eis gratiam duximus faciendam ut, quandocunque nos habere
exercitum contingat, iidem, nec non eorum heredes ac posteritates inter regni nobiles
computentur, et nobiscum, et non cum aliquo exercituare teneantur.
3 Diploma hoc nullam facit exemptionis terrae ab oneribus conditionis
tavernici mentionem, et tamen debebat impetrator hanc possidere, quia secus non
fuisset obligatus ad militandum. 4 Itaque sub Ladislao IV exemptio haec
nobilitationi suapte iam inesse conseri debuit.
§ 34 Item udvornicorum?
1 Udvornicorum ad statum nobilitatis evectorum tria iam prostant argumenta.
2 Unum diploma Belae IV de 1244. in collectione Hevenessiana, quod ita habet:
Petierunt a nobis ut quosdam ex udvornicis nostris de Chaloröz, scilicet Bogdani, ex
statu udvornicorum excipiendo libertati donaremus, bona voluntate nostra, et consensu
fidelium baronum nostrorum Bogdán, Kissid, et per eos filios filiorum suorum, cum terris
eorum hereditariis, et constituimus inter nobiles et fideles servientes Regni nostri...
nullus deinceps eosdem et filios filiorum suorum praesumat udvornici nomine nominare,
quatenus ea libertate gaudeant, qua fideles milites et nobiles Regni nostri in nullo alio
servitio servire tenentur, nisi in nostro exercitu generali sub vexillo regio
militantes.
3 Complura sunt quae in hoc diplomate observari merentur; primum quod iam
Bela IV vocabulo nobilis utatur, quod in posterioribus diplomatibus, usque
Stephanum V, ut §-o 8. iam observavimus, non usurpatur. 4 Deinde quod
servientes Regni nostri , et non servientes regios, uti omnia
posteriora diplomata, exprimat. 5 Porro quod intermissa dudum
militis compellatione pro synonimo nobilis utatur. 6 Item quod
in unico hoc diplomate mentio fiat consensus baronum cum alia omnia de mera
regis gratia emanaverint. 7 Denique quod ex hinc etiam appareat
udvornicos , licet conditionarios, terras suas hereditarie , uti §
28 statuimus, 3270 possedisse. 8 Aliud argumentum continet diploma
Ladislai IV de 1275. quod Katona, Hist. Crit. tom. 7. pag. 678, produxit, et
quod sequentem clausulam habet: ipsum nempe Petrum filium Beten una cum terris eorum
universis ex coetu et conditionatu filiorum comitum udvornicorum eximentes, et in coetum ac
consortium Regni nostri nobilium nobiscum cum vexillo nostro more exercituantis famulantium
duximus adscribendo coniungendos.
9 Si clausula ex coetu et conditionatu filiorum comitum udvornicorum
eximentes ad litteram sumatur, videretur peculiaris et ab udvornicis distincta
comitum udvornicorum conditio exstitisse, quod tamen ipsi rei naturae repugnat,
quia praefectura udvornicorum officium et non conditio fuit; villae enim
udvornicorum regiorum erant per totum Regnum dispersae quae sua servitia in aula regia per
vices obibant, et harum singula suum praefectum, qui Latine comes appellabatur,
habuit. 10 Hic itaque compillator diplomatis sicut in aliis bene multis locis
se improprie expressit. 11 Nec mirum quod ex ipsis his comitibus
aliqui, prouti impetrator praesentis privilegii, ignobilis fuerit; nam hoc aevo
non tantum praefecti castrorum dicebantur comites castri , id est, ut nunc
loquimur, supremi comites, verum affectabant et reipsa obtinuerunt hunc titulum omnes
vilissimae etiam rei regiae praefecti, ita ut plane comes venatorum, bubalinorum in
Rit. Expl. Verit. § 167, 290 et 330 memoretur.
12 Tertium translati ad statum nobilium udvornici exemplum
exhibet diploma eiusdem Ladislai IV de 1281. cuius copiam collectio Hevenessiana asservat,
quod ita habet: quod quia Iacobus de Baracz de conditione udvornicorum nostrorum
oriundus suis fidelibus obsequiis... meruit multipliciter commendari... eundem Iacobum de
pristina conditione sua eximendo in numerum... nobilium Regni nostri, simul cum vineis suis,
quas habet in promontorio Barach, duximus aggregandum, volentes ut tam idem Iacobus, quam
ipsius heredes heredumque suorum successores illa eademque per omnia gaudeant libertate, qua
alii veri puri et naturaliter nobiles Regni nostri gratulantur sub vexillo regio
militantes.
13 Peculiare est in hoc diplomate quod eius impetrator nullam
terram , sed tantum vineam in promontorio Barach possedisse adeoque
ab 3272 hac tantum servitia udvornici obivisse videatur, cum tantum
haec ab omnibus prioris conditionis in diplomate eximatur.
§ 35 Exemplum nobilitati castrensis.
1 Elevati ad statum nobilium castrensis unicum hactenus
exemplum deprehendi in diplomate Andreae III de 1299. inter Hevenessiana, quod ita sonat:
Quod Iaco, Martzel, castrenses castri nostri Posoniensis de villa Fel Abany in
Chaloköz... humiliter postularunt... nos igitur ipsos... ac per ipsos eorum heredes
heredumque suorum successores, simul cum terra eorum hereditaria, Ful
[ERROR: no reftable :]
35.1 Ful sic
Abany vocata, a pristina eorum conditione eximentes, ut numerus bellatorum augeatur,
in coetum et consortium nobilium Regni nostri duximus aggregandos, volentes... ut illa
gaudeant libertate eoque potiantur honore, quo veri et puri Regni nostri nobiles
gratulantur... nulla prorsus de caetera pristinae conditionis macula in eis
remanente.
2 Et ingressus diplomatis huius et complures Rit. Expl. Verit.
§§ docent quod castra regia non tantum eos, qui se circa illa illocaverant,
castrenses , sed remotiores etiam villas pro servitio suo sub nomine
castrensium destinatas habuerint.
3 Clausula ut numerus bellatorum augeatur confirmat depromptam
§ 4 sententiam, quod et duces et reges Hungariae, ut extinctarum per tot bella primitivarum
familiarum iacturam suppleant, debuerint seu exteros liberos homines, seu domesticos
conditionarios ad statum nobilium, id est militum, provehere.
3274
§ 36 Exemplum nobilitati iobagionis castri.
1 Provectorum ad nobilem statum iobagionum castri iam plura
exempla detecta sunt; vetustissimum est de hoc argumento quod inter Hevenessiana exstat
Emerici de 1197. diploma, huius tenoris: Hinc est quod quendam iobagionem de castro
Posonii nomine Zerzovoy... ad eximiam extulimus libertatem statuentes quod nullus comitum
aut aliorum in eo sibi ius vendicare praesumat, verum in aula regia tam ipse quam sui
heredes perpetua libertate gaudeant. 2 Si diploma hoc non esset
extensum ad heredes , pronum foret existimare quod impetrator non ad
statum nobilium elevatus, sed inter aulicos , qui postmodum
familiares aulae dicti sunt, per illud receptus fuerit, praesertim cum clausula
et exemptionis terrae, et agregationis in coetum nobilium careat. 3 Nunc
constat quod nemo unquam in aulicum, seu familiarem aulae, hereditarie receptus
, et quod favor hic semper ad personam restrictus fuerit. 4
Defectus clausularum illarum id tantum denotare videtur quod cum duae fuerint praecipuae
nobilium praerogativae, nimirum immunitas ab omnibus praeter officium militandi oneribus et
exemptio a iurisdictione omnium aliorum praeter regem, quod, inquam, aevo Emerici posterior
praerogativa pro principali haberi debuerit, et ideo diplomati inserta sit; postea vero maior
sit habita ratio primae praerogativae, et ideo illa in posterioribus litteris exprimi
consveverit.
§ 37 Aliud exemplum.
1 Protulit Kollár in laudato opere pag. 88 diploma Belae IV de 1266. quod
sequentes clausulas habet: Quosdam Simarth... qui de altioribus iobagionibus castri
Bolunduch oriundi fuerant... de iobagionatu et conditione castri praedicti, qua eidem
adstricti tenebantur, eximentes ad libertatem et numerum servientium nostrorum regalium, una
cum terris eorum, quas habent, hereditariis duximus transferendos, ita quod de caetero tam
ipsi, quam eorum heredes, heredumque successores inter aulicos
3276
nostros computabiles habeantur, nec unquam ratione pristinae conditionis dicto castro
in aliquo respondere teneantur.
2 Per altiores iobagiones castri non nisi aut
officiales castri, aut iobagiones S. Regis intelligi possunt. 3
Nam inter reliquos nullum honoris discrimen viguit; ego malim primum exinde existimare quia,
si fuissent iobagiones S. Regis, diploma id tanquam quid determinati indubie
expressisset. 4 Obiverit aliquis e horum maioribus quodpiam castri munus quod
specifice exprimere, quia longum fuisset, maluerit id compilator generali illa clausula:
de altioribus castri officialibus
[ERROR: no reftable :]
37.4 officialibus sic
oriundi , exprimere.
§ 38 Tertium exemplum.
1 Habeo diploma Stephani V qua iunioris regis de 1269. ex authographo
descriptum quod ita habet: attendentes servitia Clementis et Martini, servientium
Aegidii magistri dapiferorum nostrorum... iobagiones castri Bachiensis... ipsos et ipsorum
heredes, heredumque successores a iobagionatu castri praedicti eximendos duximus, de nostra
gratia pleniori adeo plane, quod de caetero de domo regia in numero servientium regalium
computabiles habeantur.
2 Observatione dignum est quod ipsi iobagiones castrorum
regiorum potuerint servitia apud privatos assumere. 3 Fuerit domus
impetratorum populosior ita quod reliqui adnexa huic conditioni servitia facile explere
potuerimt, id quod confirmat depromptam § 27 opinionem quod iobagiones castri non
viritim , uti nobiles, sed a certo domum numero ad exercitum regium comparere
debuerint; secus enim nemo eorum privato alicui servire potuisset.
3278
§ 39 Quartum exemplum.
1 Aliud eiusdem Stephani V adhuc qua iunioris regis diploma de 1268. Kollár
ibidem recitat hunc in modum: Marcellum... et per ipsum suos fratres... iobagiones
Castriferrei... et per ipsos suos liberos ac universos posteros... a iobagionatu castri
praedicti... eximentes in numerum servientium nostrorum nobilium transtulimus cum omnibus
eorum possessionibus hereditariis emptitiiis, ac quodcunque iusto titulo acquisitis.
2 Hactenus hereditariae tantum conditionarii, qui ad statum
nobilium sublimabatur, terrae, id est, quae ipsis titulo prioris suae conditionis collatae
fuerant, [ERROR: no reftable :]
39.2 collatae fuerant postea additum in MS-to
eximebantur. 3 Hic iam rex etiam alias quomodocunque per
impetratores acquisitas eximit.
4 Exstat in collect. Hevenessiana tertium eiusdem regis qua iam toti
Hungariae imperantis diploma de 1271. sequenti tenore: Quod cum Simon, et Amanus, filii
comitis Dominici de Bilye, qui de iobagionibus castri Zaladiensis originem duxerunt...
eosdem de eodem iobagionatu castri eximentes in numerum servientium regalium et coetum
nobilium Regni ex munificentia regia duximus transferendos, volentes ut tam ipsi quam eorum
heredes perpetua libertate gratulentur.
5 Hic quoque comes Dominicus debuit minutiori alicui rei
regiae secundum ea, quae § 35 observavimus, praefectus fuisse, cum filii primo eius
nobilitatem sint assecuti.
§ 42 [ERROR: no reftable :]
42 transposui; cf. Skerleczii " Epistulam ad M. G. Kovachich", §
19,1.
Exempla nobilitatorum iobagionum S. Regis.
1 Superest ut evectorum ad statum nobilium etiam iobagionum S.
Regis exempla proferamus. 2 Exstat in Collect. Hevenessiana diploma
Andreae II de 1217. quod ita habet: Quod nos nostri fidelis Urusz iobagionis S. Regis
de Zala servitium recolentes... ipsum cum tribus fratribus et cum universis
3280
heredibus suis et fratrum suorum... a iobagionibus S. Regis de castro Zaladiensi
penitus exemptum permanere praecipimus, regia statuentes auctoritate, ut liceat amplius ipsi
cum praediis T.T. aurea et perpetua perfrui libertate, et inter servientes regis adnumerari
perpetuo.
3 Cum diploma hoc non nisi 190 post regnum S. Stephani annis emanaverit,
hoc autem temporis intervallo et styrps aliqua facile perdurare et memoria eius originis
conservari potuerit, vel hinc apparet quod familia Urusz iam a S. Stephano militiae castri
Zaladiensis adscripta, id est ad conditionem iobagionis castri huius collocata
fuerit.
4 Caeterum diploma hoc vetustissimo, quod § 36 produximus, Emerici
diplomate non nisi 20 annis posterius est, et tamen clausulas servientis regii
et eliberationem non tantum impetratoris, sed et eius praediorum exprimit, quae in Emerici
diplomate desiderantur; ita nempe stylus cancellariae regiae sensim perficiebatur.
5 Protulit etiam Kerchelich in Notit. Prael. pag. 190 Belae IV
de 1224. diploma quod iterum a prioris aetate non nisi septem annis distat et sequentes
clausulas continet: Quod Radus et fratres eius de Klokoche, qui de filiis iobagionum S.
Regis de Goritza oriundi fuerant... tanta donavimus praerogativa libertatis ut tam ipsi quam
ab eis in perpetuum descendentes de domo et familia nostra de caetero censeantur.
6 Quibus etiam terram Klokoche perpetua donavimus libertate...
7 Itaque de caetero ad iam dictum castrum nullum habeant
respectum.
8 Cum castrum Goricza et pertinentem ad illud terram
Klokoch, in qua postea familia comitum Voykfy arcem nunc a Turcis
possessam aedificaverat, in Croatia profunde situari, S. Stephanum autem regnum suum eo non
extendisse constet, ipse ego apocryhum pronunciarem hoc instrumentum nisi mihi
exploratum foret quod autographum eius nulli 3282 suspicioni obnoxium in archivo
eiusdem familiae reipsa extet. 9 Itaque aut styrpem hanc S. Ladislaus, qui
eousque reipsa pertigerat, militiae castri Goricza adscripsit, hi vero ad
imitationem eorum, qui in Hungaria a. S. Stephano ad conditionem hanc repositi fuerant,
compellationem iobagionum S. Regis usurparunt, aut certe commenti appellationem
hanc impetratores privilegii huius cancellariae Belae regis imposuerunt.
10 Caeterum clausula De domo et familia nostra censeantur eam
apud quosdam erroneam produxit opinionem quasi impetratores in cognationem regiam recepti
fuissent. 11 Verum explicant vocabulum familia (quod solum
aequivocationi huic ansam dedit) et provocatae § 37 Emerici regis de 1197. litterae ubi
dicitur: In aula regia tam ipsi, quam sui heredes perpetua libertate gaudeant ,
et aliud ipsius Belae IV § 38 laudatum diploma de 1266. in clausula: tam ipsi, quam
eorum heredes... inter aulicos nostros computabiles habeantur , et provocatum §-o 39
Stephani V de 1265. diploma, quo dicitur quod de domo regia in numero servientium
regalium computabiles habeantur . 12 Nolim tamen ut e clausulis his
id deducas quasi eotum nobiles mero aulici seu familiaris aulae
honore gavisi fuissent. 13 Si genuinus veterum diplomatum spiritus
expendatur, facile apparebit quod nobiles pro praetoriano regum
milite habiti fuerint; praetorianam autem cohortem sub ipsis imperatoribus
Romanis partem aulae Caesareae effecisse constat. 14 Itaque hoc esse videtur
quod ignari proprietatis linguae Latinae veterum diplomatum compillatores per clausulas illas
exprimere voluerint.
§ 40 Nobiles non tantum utile dominium, sed etiam proprietatem collatarum sibi terrarum
habuerunt.
1 Producit Kollár iam citato opere pag. 91 diploma Andreae III de 1293.
quod sequentes clausulas continet: dictam terram castri nostri de Sepes... ab eodem
castro penitus exemptam, non in libertate filiorum iobagionum de
3284
Scepus, sed eo iure, seu libertate, quibus nobiles Regni nostri terras suas...
dignoscuntur, possedisse dedimus, donavimus, et contulimus eidem magistro Pyrm, et per eum
suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo, et irrevocabiliter
possidendam.
2 Exhinc iam diserte apparet quod nobiles terras suas
eminentiori iure possederint quam iobagiones castrorum . 3 Iam
vero e compluribus, quae recitavimus, diplomatibus, apparet quod hi quoque terras suas ad
heredes transmiserint. 4 Proinde eminentius nobilium ius in
nullo alio consistere poterat, quam in proprietate . 5 Et tamen
non potuit se Kollárius continere quin citato opusculo par. 2. pag. 92 praeiudicatam suam
opinionem ad hoc quoque diploma obtrudat, quasi nobiles utile tantum
dominium in bonis suis habuissent. 6 Verum paradoxam hanc
sententiam author libelli de nobilium in bona sua iure iam nuper confutavit.
7 Mihi tota lis de nomine versari videtur, scilicet quomodo intelligi debeat
vocabulum proprietas; civilistae eam ita explicant ut possessor etiam in
defectu suae stirpis de re sua libere disponere possit. 8 Nos
illum ita accipimus ut possessor usque ad defectum suae familiae plenam de re tali disponendi
habeat facultatem, limitationem autem illam quod donatarius de bonis donationalibus in
defectu disponere non possit pro distincto redevolutionis ad S. Coronam iure
consideramus. 9 Itaque in hac quidem verborum controversia nihil momenti
situm est, quando ius hoc redevolutionis nemo Hungarorum unquam
negavit.
10 Verum qui nobiles Hungariae non proprietatem , sed tantum
utile bonorum suorum dominium habere contendunt, aliam realem
sequelam inde deducere conantur, nimirum quod rex collata licet perennaliter
bona, cum libuerit, iure recipere possit. 11 Quae quidem
quaestio non iam ex ambiguis iuris civilis vocabulis, et ex illa multis alioquin
aequivocationibus 3286 obnoxia dominii in utile, plenum , et
altum, seu eminens , divisione, sed e legibus et diplomatibus
patriis et usu decidi debet.
12 Iam vero leges patriae sententiae huic evidenter
adversantur quia cardinalem nobilium praerogativam in eo collocant ne in bonis suis
citra viam iuris turbari possint, turbarentur autem si rex collata licet
perennaliter bona pro lubitu recipere posset.
13 Adversantur etiam diplomata, nam et praesens et complura, quae author
libelli de nobilium in bona sua iure protulit, non tantum clausula iure
perpetuo et aliis huic aequipollentibus terminis, sed etiam vocabulo
irrevocabiliter utuntur; quod autem irrevocabiliter donatum est,
id certe, nisi omnem verborum significationem perturbare velimus pro lubitu recipi non
potest.
14 Quoad usum duo sunt in quibus se adversarii potissimum
fundant; primum quod in unum aliudve primae periodi diploma inciderint quo rex collata iam
bona recipit. 15 Verum exstant vicissim alia e quibus apparet quod rex
donatario pro receptis bonis aliud iustum aequivalens continuo assignavit. 16
Veluti est diploma Belae IV de 1242. ex authographo descriptum, quod ita habet: Quod
nos cum quandam possessionem a dona Vachik... ab isdem abstulissemus... ne per nostram
excellentiam, ex quo regnicolis iustitia fieri consvevit, iniuria irrogetur... in
concambium, seu permutationem
[ERROR: no reftable :]
40.16 permutationem: permutationum MS
dictae possessionis eorundem quasdam terras castri nostri Huntensis... et quandam
terram udvornicorum nostrorum in comitatu Neogradensi sitam... eisdem... ac eorum heredibus
heredumque successoribus dedimus, et donavimus iure perpetuo. 17 Uti
et aliud de 1294. a Katona Hist. Crit. Regum tomus 3. pag. 217 quod ita sonat:
Cum nos terras Georgii, filii Nata, infra castrum Tubul existentes... recepissemus et
ad utilitatem castri perpetualiter dedissemus, in concambium earundem terrarum dicto
Gregorio terras quasdam Lezna... contulimus perpetuo possidendas ; adeoque ex uno
aliove fundamentali Regni legi contrario facto usum epochae illius metiri non licet.
18 Deinde quod impegerint in aliquot [ERROR: no reftable :]
40.18 aliquot: aliquod MS
diplomata, quibus reges, dum terram aliquam 3288
nobili largiuntur, una facultatem eandem vendendi, legandi etc concedant.
19 Unde illi inferunt quod hi praecipuae proprietatis effectu, facultate
nempe collata bona sine consensu regio alienandi, caruerint. 20 Verum si illi
diplomata haec attentius ruminassent et ad invicem contulissent, facile deprehendere poterant
quod concessa in iisdem disponendi facultas ad casum defectus referatur.
21 Ratio ipsa sententiam adversariorum convellit; nam aliquid
iure perpetuo irevocabiliter (quibus verbis donationes regum plerumque utuntur)
conferre et tamen illud pro lubitu recipere posse sibi repugnant; proinde aut verbis his
aliud a lingua Latina alienum sensum tribuere, aut sustinere debent quod reges nulla,
quaecunque verborum formula edita, assecuratione adstringi potuerint. 22
Atque ita intricata per argutias scholasticas quaestio haec facile definitur, si res ad usum
rerum et naturale prudentiae lumen exigatur.
23 Caeterum primum est hoc ex iis, quae supra recitavimus, diploma e quo
apparet quod etiam terra castrorum nobilibus conferri consveverint, quamquam
prostent copiosa diplomata e quibus iam Andream II, praesertim vero Belam IV id factitasse
apparet.
24 Cum isthoc iuris publici Hungariae obiectum nec per Kollárium nec per
alium quempiam satis dilucidatum sit, libet illud paucis enodare.
25 E primitivo Regni instituto terrae castro alicui adscriptae non ad
privatum regum usum, ut iam diximus, sed ad dotandos, quibus castrum egebat,
conditionarios , ac praesertim iobagiones, id est milites
castri, destinebantur, et ideo pro axiomate habebatur quod nobilibus,
qui ex ipsa status sui praerogativa oneribus his subici non poterant, conferri non possint.
26 Causa instituti huius fuit ut praeter nobiles exstet alia etiam e
conditionariis castrorum horum conflanda militia, qua reges tam domesticis,
quam exteris hostibus tanto facilius resistere possint. 27 Institutum hoc
saeculo X et XI religiose observatum fuisse videtur, cum nullum hactenus collatae alicui
nobili terrae castri exemplum productum sit. 28 Andreas II
terras castrorum nobilibus primum conferre coepisse videtur. 29
Verum reflexus indubie a ministris suis quod hoc primitivo Regni instituto repugnet et quod
hac ratione sensim tota illa castrorum militia extingui sicque vires Regni sensibiliter
accidi possint, ad collatarum iam eiusmodi terrarum 3290 revindicationem subinde
processit, uti id e Ritus Expl. Ver. §-phis 361 et 368 luculenter apparet.
30 An Andreas II negotium hoc reipsa confecerit, non constat; quod Bela IV et
terras castrorum nobilibus conferre continuaverit, et rursus ad earum revindicationem
processerit, constat; id enim complura eius diplomata testantur. 31 An hic
quoque rex avulsas a castris terras ex integro recaptivaverit, perinde non liquet.
32 Utcunque sit, prostant plures successorum suorum litterae e quibus patet
eos terras castrorum porro etiam aut nobilibus, aut certe iure nobilitari contulisse, prouti
id ultimus primae periodi regum per praesens diploma fecit. 33 Cum hac
ratione paucae tantum iobagionum castri, quae usque Ludovicum I non defecerunt,
familiae superfuerint, forte id ipsum regi huic ansam dedit ut has in praerogativis cum
reliquis nobilibus, ut infra dicemus, exaequaret. 34 Caeterum scriptores in
principiis iuris publici minus versati, cum in diplomata incidissent e quibus Andream II et
Belam IV ad Revindicationem avulsarum a castris terrarum processisse apparet, novum inde pro
sententia illa, quod reges donationes pro lubitu revocare potuerint, argumentum desumpserunt,
praesertim cum aliqua eorum diplomatum vagas contineant clausulas, uti: Cum ad
revocationem inutilium donationum processissemus . 35 Verum combinent
illi cum totum singuli diplomatis tenorem, tum ipsa diplomata ad invicem, et videbunt quod
omnia illa de terris a castro avulsis sonent, quae aevo illo ita abalienabiles
reputabantur, sicut nunc bona coronalia pro talibus habentur. 36
Sicut proinde rex nunc etiam ad recuperationem abalienatorum bonorum coronalium procedere
potest quin reliquas legaliter factas perennales donationes revocare possit, ita poterant
etiam olim reges ad revindicationem avulsarum a castro terrarum procedere quin reliquas
donationes iure revocare potuerint.
§ 41 Praerogativae nobilium in prima periodo.
1 Postremum primae periodi nobilitationis exemplum continet asservatum
inter Hevenessiana Andreae III de 1299, in quo tamen prior nobilitati conditio non
exprimitur. 2 Cum in diplomate hoc libertates nobilium primum specifice
designentur, libet illud per extensum proferre: Andreas... quod per spectis meritoriis
servitiis discreti viri Mark... et comitis Michaelis
3292
fratris eiusdem, et quod sylvam densam et inhabitabilem debeat excultivare iuxta
tenorem privilegii nostri iisdem antea concessi hanc gratiam duximus faciendam quod eadem
libertate, qua universi nostri nobiles gaudent... ipsi gaudeant. 3
Praeterea si iuxta Regnum Hungariae nos exercituare contingeret, ex tunc ad ipsum
generalem exercitum nostrum unum armatum nobiscum mittere teneantur; addidimus etiam, quod
comes vel castellanus noster de Scepus † [ERROR: no reftable :]
41.3 † exciderat aliquid e MS-to, fortasse iudicet.
ipsos iudicio et omni iurisdictione ipsius comitis et castellani duximus penitus
eximendos, causas autem, si quae contra ipsos emergerent, nostra propria persona
vel vice iudex curiae regiae iudicabit. 4 Eximentes
etiam eosdem ab omni exactione seu collecta, quae per nostram indicatur maiestatem,
exponentes nihilominus ex gratia nostra speciali ut nec ad opus castri nostri de Sepes, nec
ad danda victualia teneantur, concessimus etiam ut ipsam terram Korotnok, tanquam veri
heredes, dandi, legandi, vendendi, et conferendi, cuicunque voluerint, liberam habeant
facultatem.
5 Post clausulam Nostra propria persona, vel vice, videtur
vocula nostra deesse, secus enim illa completum sensum non habet.
6 Patet e hoc diplomate quod Rex impetratoribus sylvam indubie sub
conditionaria aliqua servitute iam praevie concesserit, et tamen collationem hanc rex
privilegium appellat; quod deinde exstyrpatam iam et Korotnok
dictam hanc terram iure nobilitari iisdem contulerit, licet disertam eius a priori onere
exemptionis mentionem non faciat.
7 Patet etiam e diplomate hoc iam diserte quod summa, ut toties diximus,
praerogativae nobilitaris capita fuerint, exemptio ab omni tributo et iurisdictione comitis,
proprium forum regium, et honor sub huius tantum vexillo militandi.
8 Patet ultro quod iam cum fine periodi primae personalis insurrectio non
ita rigide exacta fuerit, sed quod alter loco sui miles mitti potuerit. 9 Imo
in duobus a Wagner citato opere prolatis diplomatibus apparet quod ne nobiles quidem omnes
viritim insurgere debuerint; nam in diplomate Belae IV de 1246. tom. 2. fol.
102 nobilibus de Scepus elargito dicitur: In expeditione per nos facta quatuor, qui
habent terram octo
3294
aratrorum sufficientem, unum mittere debeant decenter armatum.
10 In diplomate vero Ladislai IV de 1278, quo Ioan et alios nobilitat,
habetur aplicamus eos libertati nobilium de Zepes... exercituantes in futurum sicut de
tanta terra exercituandi caeteris mos exstitit usuatus.
11 Porro ex ipso praesentis Andreae II diplomatis stylo apparet quod
Andreas, dum de aliis nobilium praerogativis loquitur, easdem tanquam statui huic inhaerentes
exprimat, dum vero ad operarum ad castrum Zepes praestationem descendit, iam innuit quod
exemptionem ab his e speciali tantum gratia concedat.
12 E quo conficit reliquos nobiles Scepusienses oneri huic reipsa
subiacuisse. 13 Denique hoc quoque diploma ostendit quod
Michael, iam antea comes, nobilitatem tum primum adeptus sit.
§ 43 Corollaria, et discrimen inter veterem et modernam nobilitandi per donationem
formam.
1 Si omnia haec exempla rite expendantur, apparebit: 1-o, quod nullum
servi ad statum servientis regii provecti exemplum prostet; omnia
enim, quae de hoc argumento protulimus, diplomata tantum de conditionariis, id est
servis imperfectis aut sic dictis liberis hominibus emanarunt.
2 Itaque illi antequam nobilitate donentur, ad statum seu
conditionarii seu liberi hominis eluctari debuere, praesertim cum
supra attulerimus exempla e quibus patet quod ipsi inferiorum classium
conditionarii non ad statum servientium regis evecti, sed tantum ad aliam
eminentiorem conditionem, utpote iobagionis castri , vel liberi S.
Regis relati fuerint.
3 Apparet 2-o: Quod in prima regum periodo non alii
conditionarii quam regii nobilitatem adipisci potuerint; cum enim
id ea perfici solverit ratione ut possessa per conditionarium terra a priori seu servitio,
seu obventione eximatur, si rex privati alicuius conditionarium
3296 nobilitasset, privasset eius dominum emolumento illo quidem quod ex illius seu
servitio, seu obventione percipiebat, id quod citra huius consensum effici non potuit.
4 Dedimus quidem supra § 39 Stephani V diploma quo Clementem et Martinum,
Aegydii dapiferorum regiorum magistri servientes, nobilitat. 5
Verum et hos regios fuisse conditionarios inde apparet quod eos rex
iobagiones castri Bachiensis appellat. 6 Quare hi apud
Aegydium ingenuum tantum aliquod servitium obiverint, neque ullam huius terram
sub conditionaria aliqua servitute possederint atque adeo nobilitatio eorum nullum illi
attulit detrimentum. 7 Servientium eiusmodi apud privatos plurimi
Ritus. Expl. Verit. §-i meminerunt, quos ego omnes liberos homines
fuisse et apud privatum talem ingenuum aliquod servitium obivisse reor.
8 3-o. Prostant quidem complura regum primae periodi diplomata quibus certa
castri terra ab huius servitio eximitur et iure nobilitari confertur.
9 In nullo tamen eorum id exprimi recordor quod impetrator antea
ignobilis fuerit. 10 Quare omnes illae donationes iam nobilibus
factae fuisse videntur, domestici vero plebeii debuerint sibi
statum conditionarii antea procurare, et sic demum per exemptionem impetratae eo
nomine terrae ad statum nobilium eluctari. 11 Utcunque id se
habeat, exteri certe plebeii per collationem liberae alicuius terrae nobilitati
nullum exemplum prostat. 12 Nam ipse ille, de quo § 31 sermo fuit, Ruthenus
defixo forte iam per maiores suos in Regno domicilio pro domestico potuit
reputari. 13 Quare exteri plebeii nonnisi per statum
conditionarii impetrataeque hoc titulo terrae exemptionem nobilitatem assequi
potuisse videntur, sicut e converso ex exteris, qui immigrarunt, optimatibus complures amplis
terris adeoque Hungarica etiam nobilitate donatos fuisse constat. 14 Nolim
tamen infitiare quod exter etiam plebeius, si copiosas aut attulit, aut sibi subinde
comparavit pecunias, eadem arte, qua Ruthenum illum usum fuisse vidimus, terram etiam iure
nobilitari impetrare potuerit.
15 Atque ita apparet 4-o: Quod nunc inter veterem et modernam
per donationem nobilitandi formam discrimen tantum in eo versetur quod olim in ipsa terrae
alicuius ignobili per regem facta donatione, eius ad statum nobilium elevationis et collatae
terrae a prioribus oneribus 3298 exemptionis diserta mentio inici consveverit.
16 Nunc vero adoptato subinde principio illo quod omnis terrae alicuius
per principem ignobili facta collatio nobilitet, id in donatione non exprimatur, sed
suapte subintelligi supponatur; cuius usus ratio ut intelligatur, meminisse oportet quod olim
omnis terra Hungarica pro libera fuerit reputata, usum vero eius conditio, sub
qua illam rex contulit, determinaverit; veteres enim reges eandem terram, quam prior
possessor sub conditionalia servitute tenuerat, alteri, ut supra vidimus,
iure nobilitari conferebant, et vicissim, et ideo quod provocatum paulo ante
principium eotum locum non obtinuerit; nunc vero adoptato principio illo haec de donatorii
nobilitatione clausula superflua effecta sit. 17 Porro quod propter eundem
terras iam nobilitari iure, iam sub conditionaria servitute conferendi usum
conditio, sub qua terra conferebatur, in donatione diserte exprimi, quod si autem terra antea
sub conditionaria servitute possessa iure nobilitari conferebatur,
eius a prioribus oneribus exemptio diserte indicari debuerit. 18 Nunc invecto
inter terras liberas, quas nobiles, et publicis oneribus obnoxias, quas ignobiles possident,
discrimine, cum possesiones princeps nemini amplius iure nobilitari conferre soleat,
necessitas inserendae donationi de exemptione terrae suapte evanuerit.
19 Itaque olim conditio possessoris modum possessorii
determinabat; si hic nobilis fuit, omnem, quam habuit, terram sub solo militandi onere
possidebat; nunc e contra natura terrae determinat modum possessorii et ideo, si
obnoxium natura sua publicis oneribus civilem fundum nobilis
possidebat, haec non obstante sua nobilitari conditione supportare debet. 20
Quod si tamen nobilis colonicalem alterius domini terrestris fundum excolendum assumat, tunc
partim vetus, partim modernum principium observatur, illud quidem respectu
domini terrestris, quia huic omnes fundo tali inhaerentes obventiones non obstante
nobili sua conditione praestare debet, istud vero respectu onerum
publicorum; ab his enim propter nobilem suam conditionem porro
etiam immunis manet; quod qualiter conciliari possit, non satis video. 21
Haec de prima periodo.
3300
§ 44 Forma nobilitandi per donationem in secunda periodo.
1 Quod alteram attinet, Caroli I nullam hactenus factam
ignobili donationem deprehendi. 2 Prima est de hac epocha, quam Kovachich
Supplementorum ad vestigia diaetarum part. 2 pag. ** [ERROR: no reftable :]
44.2 ** spatium vacuum in MS-to relictum.
produxit, Ludovici I donatio. 3 In haec a veteri exemptionis a
priori conditione stylo iam receditur, impetrator primum in coetum nobilium
aggregatur, dein vero in signum nobilitatis eidem terra confertur. 4
Commutatio haec suapte debuit evenire, postquam e conflato in unum servorum et
conditionariorum statu modernum (ut in Dissertatione de varia hominum in
Hungaria conditione ostendimus) colonorum systema cum initio secundae periodi enatum
est. 5 Cum enim colonis multa de conditione servorum adhaeserint, veluti quod
sint glebae adstricti etc. iam minus atque antea conditionariis via ad
nobilitatem patuit. 6 Iam reges excepto extraordinario quodam casu nullum e
colonis suis nobilitabant, alienos autem absque domini eius terrestris assensu, quem non ita
pronum fuit impetrare, alioquin nobilitare non poterant. 7 Itaque
nobilitationis beneficium ad solos homines liberos nempe ad statarium, qui
epocha hac iam induci coepit, militem , ad servitores regios et
optimarum adinvectarum iam hac periodo regiarum urbium cives, quaestores, opifices, et
litteratos sensim reddit. 8 Hi plerique omnes terra carebant, adeoque non
poterant, uti antea, conditionarii per exemptionem iam possessae terrae ad
statum nobilium elevari, verum, donec armalistarum systema invectum est, debuit
ipsis rex ad hoc, ut eos nobilitet, terram de possessione sua, ut in provocato § 90 Belae IV
diplomate dicitur, conferre, adeoque clausula etiam de exemptione terrae e stylo
donationum emanere, has vero eo etiam nomine rariores effici opportuit, quod
reges non iam castri , sed proprias terras conferre debuerint,
utpote cum casus defectus rarius enascatur.
3302
§ 45 Forma nobilitandi per donationem in tertia periodo.
1 Clausulam tamen de aggregatione in coetum nobilium in
donationibus tamdiu adhibitam fuisse reor donec discrimen illud inter terras
liberas et publicis oneribus obnoxias, de quo § 43 sermo fuit,
invaluit, quod quidem, nisi me omnia fallunt, in tertia primum periodo evenit; cum enim in
hoc systemate nonnisi terrae liberae collatae sint, debuit inde principium illud
enasci quod omnis terrae per principem ignobili facta collatio nobilitet ; hoc
autem invecto, clausula de impetratoribus ad statum nobilium evectione , tamquam
natura sua subintellecta, utique superflua evasit, adeoque e stylo donationalium tanto magis
exmitti debuit quod inducto subinde armalium usu clausula haec totam ferme earum
substantiam effecerit. 2 Usus hic tota ferme tertia periodo perduravit.
3 Tandem sub augusta Maria Theresia illud per cancellariam regiam principium
adoptatum est quod donatio nonnisi nobili conferri possit, ut adeo si nihilominus alicui
ignobili donationem fieri contingat, hic antea nobilitatem sibi per armales debuit procurare.
4 Haec de forma nobilitandi per donationem . 5
Iam de armalibus.
§ 46 Scuta gentilitia jam in prima periodo conferebantur.
1 Usus per collationem insignium, seu, ut loqui amamus, per armales nobiles
creandi tardius invaluit. 2 Quando tamen primam ille originem acceperit,
necdum plene exploratum est; Bajtay in sua Arcana historia morem hanc Ferdinando
I adscribit traditque tantam in hoc genere sub rege isto viguisse facilitatem ut nobilitas
per armales pro 25 florenis pensione impetrari potuerit. 3 Alii hunc
ignobilem absque omni terrae collatione nobilitandi usum a Sigismundo, rege una et imperatore
e Germanico, ubi ille antea viguit, Imperio, Hungariae illatum arbitrantur, nullum tamen
hactenus, 3304 quod sciam, pragmaticum pro alterutra e his sententiis argumentum
prolatum viguerit, docet prolatum a Katona
Hist. crit. tom. ** pag. **, ex Schönlebenii Rosa Ursina, Emerici
ejus Filii de 1200. diploma, ubi dicitur: Idem piae memoriae pater noster... ipsi
comiti Stephano arma, seu insignia sua regalia... dari et conferri facere pollicitus
fuisset. 4 Verum insignia haec non in tesseram neo-collatae
nobilitatis , sed pro majori tantum stirpis ornamento collata fuisse exinde
conficitur quod e contextu diplomatis appareat impetratorem ejus comitem Stephanum jam antea
inter optimates locum tenuisse; adeoque instrumento hoc id necdum conficitur quod usus per
armales nobilitandi jam in prima periodo viguerit.
§ 47 Quando usus per collationem nobilitatem conferendi incoeperit?
1 Ab eo inde tempore usque Carolum I nullum ego collatorum
alicui insignium vestigium deprehendi. 2 Hujus de 1326. diploma inter
Hevenessiana exstat quod ita habet: Consideratis fidelitatum meritis M. Nicolai...
volentes dilectionis nostrae indicio eundem insignire cristam inferius descriptam, quae
vulgo kincz dicitur, in forma avis, scilicet falconis aurei habentis distensas blanchas
alas, sub quibus folia deaurata in modum herbae luherae dependent, super cujus falconis
nasum viridis ramusculus effectus exstitit folia habens aurea, eidem magistro et generationi
suae tamquam sub regio nostro vexillo militare debentibus duximus conferendum; ita
nihilominus ut si qui praedecessorum nostrorum regum Hungariae, quibuspiam de regno nostro
falconem sub quivis colore vel specie pro crista contulissent, authoritate praesentium
revocamus ne quisquam falconem pro crista in quavis permutatione totius cristae
praescriptae, vel alicujus suae, vel aliam quamvis avem nomine falconis
3306
vulgo solyom dicti amodo pro crista portandi habeat facultatem.
3 Hic rex insignia seu scutum gentilitium cristam vocat; adeo
ignara fuit proprietatis Latini sermonis hujus adhuc regis cancellaria, trifolii
vocabulum prorsus ignorabat, sed illud vernaculo vocabulo luhere – nunc
loher dicimus – expressit. 4 Et tamen videtur homo Italus
diploma hoc compilasse, cum pro alas albas scribat blancas alas.
5 Caeterum cum ne in hoc quidem diplomate diserta de collata impetratori
per concessionem scuti hujus nobilitate clausula contineatur, dubitare licet an non hic
quoque jam antea nobilis fuerit et insignia haec tantum pro ornamento stirpis
suae impetravit, praesertim cum magister compellitur; verum quidem est quod, ut
supra ostendimus, complures, qui comites compellantur, postea primum nobilitatem adepti sunt,
adeoque sicut comitis, ita etiam magistri compellatio potuerit cum statu
ignobili componi. 6 Illa etiam diplomatis clausula tamquam sub regio
nostro vexillo militare debentibus , quod impetrator nunc primum nobilitatus fuerit
indicare videatur; omnia tamen haec incertum satis evincunt Carolum I usus nobilitandi per
armales authorem fuisse.
7 Legi etiam Sigismundi diploma quo stirpi Közel de Zaversje
scutum gentilitium confert; nulla tamen in illo nobilitati per id impetratoris mentio
continetur; imo cum possessor diplomatis hujus familia nunc Zaverszky scribatur et stirps
haec sitam in comitatu Varasdinensi possessionem Zaverzje ad nostra noque
tempora possederit, probabile admodum est quod illa relicto nomine Közel a
possessione, quam jam ante impetraverat, cognomen Zaverszky assumpserit, adeoque
insignia illa sibi pro majori tantum stirpis ornamento procurarit.
8 Praeter duorum horum ego nullius e secunda periodo regis diploma legi quo
scutum gentilitium alicui confertur. 9 Quare mihi rem in medio relinquere
tutissimum videtur donec plura secundae periodi diplomata, quibus insignia concedetur,
prolata fuerint. 10 Si nullum horum clausulam de
nobilitato impetratore contineat, tum quidem tuto 3308 affirmari
posse puto quod usus hic sub Ferdinando I invaluerit.
§ 48 An in prima periodo viguerit usus nobilium pure diplomaticorum.
1 Inter recitata superius diplomata quatuor sunt quae impetratoris ad
statum nobilium elevationem diserte exprimuntur quin clausulam de possessae per eos
terrae a prioribus oneribus exemptione contineantur; nimirum Emerici de 1197, quod
§-o 36, Stephani V de 1203, quod §-o 38 laudavimus. 2 Res haec eam excitare
potest quaestionem, an impetratoribus diplomatum horum aliqua terra reipsa collata fuerit?
3 Si propter defectum clausulae de exemptione terrae nullam
ipsis collatam fuisse sustineamus, una admittere debemus quod jam in prima periodo, ignota
licet adhuc armalistarum idaea, nobiles per diplomata regum, quae nec terrae
alicujus collationem, nec insignium concessionem continebant, creati fuerint, adeoque quod
aevo illo distincta a donatariis et armalistis nobilium ita dicta
diplomaticorum classis viguerit quae deinde invehendis armalistis primam
forsitan ansam praebuerit. 4 Verum cum e sedecim, quae hanc in rem supra
protulimus, diplomatibus, clausula de exemptione terrae tantum in quatuor desideretur,
impetrator primi e provocatis diplomatibus fuerit suburbanus, id est castrensis,
reliqui vero iobagiones castri, malim ego existimare quod clausula haec, vel qua
suapte subintelligi credita ultro exmissa sit, vel vero quod compilatoris aut describentis
oscitantia emanserit; omnes enim hos qua conditionarios terras eo nomine jam antea possidere
debuisse supra ostendimus; jam vero nisi hae terrae a prioribus oneribus exemptae fuissent,
impetratores diplomatum horum aut hoc porro etiam jam qua nobiles sustinere, aut
terram dimittere debuissent. 5 Posterius inde mihi minus credibile videtur
quia aevo illo conditionarii plerique omnes unice e fructibus terrae suae vitam sustentabant;
proinde vix aliquis eorum nobilitatem tanto pretio sibi comparaturus fuisse videtur ut unicum
sustentationis suae fundum dimmittat. 6 Quod primum attinet, equidem non me
latet quod usque Ludovici I art. 11 inter ipsos nobiles quoad praerogativas discrimen
viguerit, id est quod fuerint nobilium classes quae non omnibus perfectae nobilitatis
praerogativis fruebantur. 7 Verum 3310 discrimen hoc, ut mox
ostendemus, in ipsis collatae nobilitatis litteris exprimi solebat; quod enim in quatuor
illis, de quibus agitur, diplomatibus convincatur impetratores illorum plene nobilitatos et
omnium praerogativarum nobilitarium participes redditos fuisse puto. 8 Restat
ut alterum quod assumpsimus argumentum, nempe de variis nobilium speciebus, expediamus.
§ 49
1 Cum Ludovicus primum per articulum 11 omnes nobiles exaequarit, satis
constat quod antea iisdem praerogativis non omnes gavisi fuerint. 2 Verum
quot [ERROR: no reftable :]
49.2 quot: quod MS
universim nobilium classes fuerint, quae inter se honoris tantum praerogativa, quae
vero libertatis diversitate discretae fuerint, denique quibus oneribus fuerint obnoxii illi,
qui plenam nobilitatem non sunt consecuti, non ita pronum est expedire. 3
Liber tamen vadum hoc quoad diplomatum, quae hactenus nancisci potui, fide licet pertentare.
4 Provocat Kerchelich in Hist. Eccl. Zag. pag. 326 privilegium
Belae IV de 1225, cujus copiam possideo et qua omnes, qui eotum in campo Turopolya degebant,
iobagiones castri Zagrabiensis nobilitat cum hac clausula: eorumque juxta lineam
cognationis descendentes ab obligatione servitutis castri eximimus et libertati inferioris
officii de honesta societate servientium regis asserimus nobilitatemque in totam
successionis eorumdem posteritatem transfundimus. 5 Tenemus itaque
jam sub Bela IV nobilium majoris et minoris officii discrimen.
§ 50
1 Vidimus supra § 36 quod jam Emericus 1197. Zerzovoium et ejus haeredes
ita nobilitaverit ut in aula regia perpetua libertate gaudeant. 2 Vidimus §
42 quod Bela IV 1234. in nobilitandis fratribus de Klokoch eam adhibuerit clausulam: ut
ii et eorum descendentes de domo et familia nostra de caetero censeantur.
3 Vidimus § 37 quod idem Bela IV in diplomate de 1266, quod certo Simarth
elargitus est, ea usus sit expressione 3312
ut tam ipsi, quam eorum haeredes, inter aulicos nostros computabiles habeantur.
4 Vidimus denique quod nec Andreas II in diplomate de 1217, quod § 42
provocavimus, nec idem Bela IV in diplomate de 1244, quod § 34 recitavimus, aliqua sensus
hujus clausula utatur. 5 Debuit itaque clausula haec aliquem effectum
producere, hunc autem vix alium statuere licet quam quod aliqui ita nobilitati fuerint ut una
in aulam regiam cooptentur, alii non idem; atque ita apparet jam secundum, inter nobiles
in aulam regiam cooptatos et simpliciter tantum nobilitatos
discrimen.
§ 51 Nobiles primitivi et adscititii.
1 Exstat inter Hevenessiana diploma Ladislai IV de 1279. quod sequentem
clausulam habet: eosdem nobiles nostros praediales et iobbagyiones castri
(Ruiche) tamquam veros et naturales servientes nostros Regales duximus
eximendos.
2 Vidimus etiam § 34 quod idem Ladislaus in provocato illic de 1281.
diplomate hac utatur clausula: illa gaudeant libertate , qua alii veri,
puri et naturaliter Nobiles gratulantur. 3 Vidimus denique § 35 quod
Andreas III in recitato illic de 1299. diplomate eandem ferme clausulam adhibeat, dum dicit
volentes ut illa gaudeant libertate eoque potiantur honore, quo veri et puri Regni
nostri nobiles gratulantur. 4 Quod per veros ,
puros , et naturaliter nobiles primitivi Regni nobiles
intelligantur, ipsa verborum horum significatio satis indicare videtur. 5 Qui
autem sub nomenclationem primitivorum nobilium venerint, de eo infra disseremus.
6 Caeterum cum clausula haec in aliis eorumdem regum diplomatibus, ut supra
vidimus, non adhibeatur, appparet iterum quod inter primitivos et postea
creatos, seu ut ita dicam adsciticios nobiles discrimen aliquod intercesserit.
3314
§ 52 Nobiles iobbagyiones castri et ecclesiarum.
1 Iobbagyiones castri de primitivo Regni instituto non fuisse
nobiles vel inde apparet, quod elevatorum e conditione hac ad statum
nobilium quinque exempla §-his 36, 37, 38 et 59 produxerimus, §-ho vero 42
ostendimus ex ipsis liberis seu iobbagyionibus regis, qui tamen
inter reliquos iobbagyiones castri eminebant, duas stirpes ad statum nobilium evectas fuisse.
2 Et tamen adeo honorifica fuit iobbagyionum castri conditio ut
hi non tantum passim pro nobilibus reputati, sed ab ipsis etiam regibus hoc axiomate
insigniti fuerint. 3 Bela IV in diplomate 1269, quod inter Hevenessiana
prostat, ipsos iobaggyiones, id est milites, ecclesiae Albensis pro
nobilibus habuisse videtur dum dicit: quod cum inter primos et postremos ejusdem
ecclesiae nostrae iobbagyiones super nobilitate et statu iobbagyionatus eorum fuisset gravis
discordia suscitata; Ladislaus IV in diplomate de 1273, quod in archivo nobilium
campi Turopolya asservatur, inhibet capitaneos castrorum Medve etc. ne nobiles
castrenses signanter de campo Zagrabiensi (sunt verba diplomatis) ad servitia
facienda et solvendas taxas compellant. 4 Idem Ladislaus in provocato
praecedenti §-ho de 1279. diplomate utitur clausula eosdem nobiles nostros praediales
et iobbagyiones castri . 5 Denique vidimus §-ho 22 quod Carolus I in
provocato illic de 1311. diplomate iobbagyiones castri nobiles appellet.
6 Itaque novam iterum inter nobiles iobbagyiones castrorum , et
veros Regni nobiles differentiam tenemus.
7 Et hae sunt quatuor illae caracteristicae notae per quas variae nobilium
classes ante Ludovicum I differebant; nullam enim aliam e prolatis hactenus diplomatibus
eruere potui. 8 Proinde dispiciendum restat an omnes hae nobilium classes
honoris tantum gradu, vel vero realium praerogativarum beneficio inter se
discrepaverint.
§ 53 Distinctio nobilium majoris et minoris officii non subsistit.
1 Phrasis illa minoris officii de honesta societate servientium
regis , quam § 49 memoravimus, in nullo praeterea alio, quod sciam, diplomate
occurrit, 3316 neque servientes regis majoris officii uspiam alibi memorantur.
2 Qui diploma illud impetrarunt, fuerunt iobbagyiones castri
Zagrabiensis in campo tum Zagrabiensi, nunc Turopolyensi dicto commorantes.
3 Nisi totus diplomatis illius spiritus id denotare videtur, quod incolae
campi illius, qui uti nunc, ita indubie tunc etiam plures hospitum centurias efferebant,
omnes ad semel nobilitari voluerint, id Belae regi non arriserit; ut tamen aliquid eorum
precibus detulisse videatur, provocatum diploma cum aequivoca illa clausula
iisdem elargitus sit. 4 Adduxit me in opinionem hanc aliud Ioachimi totius
Sclavoniae bani de 1271. diploma, quod Stephanus IV subsequo statim anno 1272. confirmavit et
in archivo Turopolyensium perinde conservatur, in quo rex et banus eam ipsis largiuntur
libertatem ut ipsi successoresque ipsorum in generationum eorumdem haeredes titulo
iobbagyionatus castri Zagrabiensis perfruantur. 5 Quodsi enim hi jam
1224. a Bela ad inferiorem licet nobilium statum elevati fuissent, non
petiissent utique post 47 annos a Ioachimo Bano ut in suo statu [ERROR: no reftable :]
53.5 statu addidi
iobbagyionatus castri, quod infra statum nobilium etiam minus perfectorum fuit,
confirmentur; quare hos non obstante paradoxa illa minoris officii de honesta societate
servientium regis expressione in sua iobbagyionum castri conditione,
quae quadam tenus pro nobili habebatur, relictos fuisse satis constat, praesertim cum illos
plenam nobilitatem nonnisi subsequo anno 1273. a Ladislao IV per provocatum
priori §-ho diploma obtinuisse mox simus ostensuri.
§ 54 Nobiles in aulam regiam cooptati tantum honoris gradu ab aliis differebant.
1 Inter nobiles in aulam r. cooptatos et alios, quorum
privilegia sine hac clausula emanarunt, quod discrimen omne in honoris gradu
tantum constiterit vel inde apparet quod reliquae reales nobilium praerogativae, veluti
exemptio ab omni alio praeter militiam servitio et praestatione, forum regium, et sub
regiis tantum signis militandi honor in horum quoque diplomatibus, ut vidimus, aut
diserte exprimantur, aut per generalem illam clausulam indicentur ut omnibus illis
libertatibus gaudeant, quibus reliqui
3318
servientes regii aut nobiles regni perfruuntur; tota itaque cooptatorum in aulam
regiam nobilium honoris praerogativa in eo substitisse videtur, quod illi frequentius in aula
regis versari potuerint, per id vero occasionem nacti sint tam provinciales quam
aulicos magistratus et honores facilius consequendi.
§ 55 Uti et primitivi ab adscititiis.
1 Cum in tribus tantum e hactenus prolatis privilegiis impetratores
eorumdem cum veris puris et naturaliter nobilibus
exaequentur, in aliis diplomatibus clausula haec desideratur, minori atque
illi libertate gavisi sint? 2 Ut id debite discutiatur, ante omnia definiri
debet quinam pro veris puris et naturaliter nobilibus reputati fuerint; vidimus
jam § 16-o quod inter iobbagyiones castri eadem naturalium
iobbagyionum distinctio viguerit. 3 Provocatum § 52-o Belae IV de
1269. diploma docet quod discrimen hoc inter ipsos etiam ecclesiarum
iobbagyiones , quod nunc praediales appellamus, invaluerit; dicitur enim
illic quod eadem ecclesia nostra Albensis non solum per primos veros et naturales
iobbagyiones suos, sed per illos consveverat... adjuvari qui aliunde venerunt, vel qui... de
conditionariis, ac populis communibus ejusdem ecclesiae propter suorum praerogativam
meritorum... in coetum... dictorum iobbagyionum sunt translati . 4
Quod pro naturalibus iobbagyionibus illi habiti fuerint quos iam S. Stephanus
militiae adscripsit vel inde apparet quod hi alias etiam liberi S. Regis vel
iobbagyiones S. Regis , ut eodem §-ho ostendimus, compellentur.
5 De naturalibus iobbagyionibus ecclesiae Albensis Bela in laudato Diplomate
id diserte quidem non profitetur; cum tamen dubitari non possit quod iobbagyiones ecclesiarum
compellationem et distinctionem naturalium iobbagyionum ab exemplo
iobbagyionum castri invexerint, vix etiam dubitare licet quod eandem etiam
characteristicam notam nomenclationi huic attribuerint, nimirum ut pro talibus illi solum
habeantur, quos ipse S. Stephanus militiae alicujus ecclesiae adscripsit. 6
Itaque cum per naturales iobbagyiones ii designati fuerint quos S. Stephanus
militiae alicujus castri aut ecclesiae adscripsit, probabile admodum efficitur
quod per naturaliter nobiles etiam ii intelligant quos idem rex in numerum
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [ 1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [ word count] [ skrl3].
|