Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
-- 3426 -- aulam, regiosque ejus proventus ipsi percipiebant, prouti et omnia fere jura
regalia, veluti donationes, privilegia aliaque grationalia in iis exercebant (h).
Palatini nullae adhuc fuerunt partes tempore interregni.
18 Quae fuerit tempore interregni provisio, hactenus non potuimus eruere.
19 Palatini certe nullae adhuc eo tempore hac in re partes fuere.
Minorenni haeredi regni reges ipsi tutores dabant.
20 Minorennis regis casus primis epochae hujus temporibus, dum Hungari
puero regi parere adhuc recusarent, non potuit evenire. 21 Sub finem tamen
bis se evolvit, nimirum sub Emerico, qui Ladislao III in infantia, et sub Stephano V, qui
Ladislao IV in pueritia relicto decesserunt. 22 In utroque casu de tutore et
vicaria minorennis regis administratione non status, sed patres ipsi providerunt.
23 Nam et Emericus filio suo tutorem Andream II, fratrem suum, ultimis
tabulis dedit, vicariamque eidem, dum Ladislaus adolesceret, tradidit potestatem (i), et
Stephanus V curam reipublicae viduae suae Elisabethae cum delectis aliquot primoribus suprema
voluntate interea mandavit.
24 (a) Ubertim id in Vestigiis Diaetarum ostenditur.
25 (b) Chronicon Thurocz. cap. 30-o "Et vivi regis Salomonis coronam...
habere noluit;" Salomon autem triennio post electionem S. Ladislai decessit.
26 (c) Chronicon Thuroczii: "Imperator... pacemque inter eos (Salomonem et
Geyzam) reformatam jurisjurandi religione confirmavit". 27 Videtur Salomon
non tantum Geyzae, sed et regno jurare debuisse.
28 (d) Chartuitius: "Giselam ... quam unctione chrysmali perunctam,
gestantem coronam, regni sociam esse constituit."
29 (e) Vide ejus litteras in Vestigiis Diaetarum pag. 146, ubi
dicit: "Unde cum die appositionis coronae capiti nostro promisimus juramento, quod jura
nobilium reddi faciamus".
3428
30 (f) Biographus S. Adalberti: "Sarolta totum regnum viri in manu tenuit,
et quae erant viri, ipsa regebat."
31 (g) Patet id e provocato sub (d) textu.
32 (h) Patet e copiosis, quae hanc in rem jam producta sunt, diplomatibus.
33 (i) Hujus rei testis est omni exceptione major Thomas archid.
Spalatensis.
§ 24 Usus comitiorum tota epocha viguit, status non [ERROR: no reftable :]
24 tit: non conieci
honore consilii, sed jure suffragii gaudebant, forma comitiorum.
1 Usum comitiorum inde a S. Stephano per totam hanc periodum viguisse in
Vestigiis Diaetarum luculenter ostensum est, quamvis pauca eorum decreta ad nos
sint transmissa. 2 Id dum dico, status jura suffragii in iis gavisos fuisse
utique una adfirmo. 3 Armatae enim, ut tunc erant Hungari, gentis comitia
unice ad audienda principis jussa cogi non solent. 4 Verum longe alia atque
nunc eo aevo agendorum negotiorum ratio fuit. 5 Simplici adhuc gubernii forma
non erant aetate illa tanta tamque intricata legum discussionumque objecta. 6
Natio consvetudinibus potissimum regebatur. 7 Convenere status ad regem seu
coronandum, seu eligendum, seu etiam exauctorandum, ad decernendum bellum cogendamque regni
militiam, aut ad pacem cum hoste conficiendam. 8 Acta ejusmodi conventuum
quandoque nequidem in scriptum redigebantur. 9 Ad ejusmodi comitia
potentiores dynastae magna militum manu stipati 3430 conveniebant, sed cum minor
nobilitas perinde armata adfuerit, cum hujus numerus plurium etiam dynastarum comitatum
superaverit, debuit id semper decerni, quorsum major nobilium pars, id est major militiae
numerus inclinabat. 10 Si tamen minor nobilitas in diversas sententias
distracta fuit, aliquot vero dynastae minori licet hujus parti accesserunt, facile evenit ut
non id, quod potior, sed quod fortior pars nationis tuebatur, decretum fuerit.
11 De aliis, quae ad internum regni statum regulandum pertinent, parum adhuc
solliciti status fuere. 12 In id unice intendebant ne rex suam cum detrimenta
statuum potestatem extendat, neve proceres nobilitatem opprimant. 13 Id si
evenit, convenere status, etiam a rege non rogati, concepere brevia aliquot legum capita
quibus abusus illi sufferebantur. 14 Leges has libertates suas appellavere,
licet reipsa partitionem legislativae, executivae, et judicialis potestatis, id est
constitutionem regni, in se complectant. 15 Has regi pro confirmatione
praesentarunt; qui unanimi nationis consensui refragari cautum esse ratus, easdem totidem
verbis in forma diplomatis expedire solebat.
16 Ita Andreae II bis, Belae IV semel oblatos confirmatosque articulos
vidimus. 17 Ita pluribus etiam regibus oblatae ab iisdem confirmatae fuerint
ejusmodi leges, quae tamen ad nos usque non pervenerunt. 18 Si quae seu
decernendorum contra vigentia crimina poenarum, seu aliarum civilium legum perferendarum
causa, veluti sub S. Stephano, S. Ladislao et Colomanno, comitia acta sunt, in his aliquas
rex ipse, alias quidam e statibus leges proponebant, mutuo tamen semper assensu
perferebantur. 19 Testantur id laudatorum jam regum libri luculenter,
quamquam nolim inficiari multas ex iis, quae libris his continentur, leges non in plenis
comitiis, sed in regali senatu sancitas fuisse, id quod subactus usu rerum oculus facile
discernere potest.
3432
§ 25 Interna gubernii forma fuit vitiosa.
1 Internum negotiorum statum periodo hoc illud non modice [ERROR: no reftable :]
25.1 modice: modici B
perturbavit quod nec politica a judicialibus negotia satis separata, nec potestatis
seu executivae seu judicialis exercitium debite ordinatum fuerit. 2 Civium
enim causas iudices jam majores villae, jam richtardi in veteribus litteris compellati
decretorie dirimebant, ita, ut sententias ipsorum nullas potuerint appellari, sed si quae
pars sententia hujus judicis se gravatam existimabat, ipsum judicem coram rege convenire
debuerit (a).
3 Comites castrorum eadem ferme potestate adscriptis castro populis
imperabant (b).
4 Nobiles usque Andream II sicut sub nullius alterius, quam regis vexillo
militare, ita nullius praeter regem judicium agnoscere inter praecipuas status sui
praerogativas reputabant (c). 5 Voluit quidem mederi defectui huic Colomannus
per institutum in singula dioecesi judicium primae instantiae quod universas cujuscunque
status nobilium causas cognoscat (d). 6 Verum judicium hoc vel jam antea, vel
certe per primum Andreae II decretum debuit aboleri, cum nulla amplius ejus sive in hoc, sive
in posterioribus decretis memoria occurrat majoresque nobilium causae iterum ad tribunal
regium revocentur, sola minorum causarum cognitione palatino delata.
7 Nullum etiam inter regem et ultimam effectuantem iurisdictionem
intermedium corpus fuit per quod tamquam vehiculum reges sua in effectum legum mandata ad
subalternas jurisdictiones dimitterent, quod ab his de effectuatis regiis mandatis rationem
exigeret, regemque de eo reddideret certiorem. 8 Itaque reges ipsi sua partim
per praecones, partim per cursores publicos mandata subalternis jurisdictionibus
significabant, et cum ipsis de singuli effectu rationem exigere non vacarent, haec impune
plerumque ita negligebantur, ut si regi quodpiam horum effectui dari intererant, refractarium
magistratum ad id armis demum cogere debuerit (e).
3434
9 (a) Patet id e pluribus civitatum privilegiis; speciminis causa libet
unicum civitatis Pestiensis provocare, ubi dicitur: "Si per ipsum (majorem villae) debita
iustitia alicui non fuerit exacta, ipse villicus, et non villa debeat conveniri coram nobis."
10 (b) S. Steph. lib. 2, cap. 43, dicitur: "Si quis militum judicium a
comite suo recte judicatum spernens ad regem appellaverit". 11 Verum
appellata haec propter adjectam gravem 10 auri pensarum poenam raro locum habuerit.
12 (c) E S. Ladislai l. 3, cap. 3-o apparet palatinum non proprio officii
jure, sed regis nomine nobilium causas cognovisse, id quod postea judex curiae praestabat.
13 Sub Andrea II jam ipsi comites nobilium causas decimales discutiabant,
articulo 5-o. 14 Reliquas omnes, praeter sententias [ERROR: no reftable :]
25.12 sententias: sententiae B
capitales et ad amissionem bonorum palatinus judicabat; hae enim soli regi
reservantur, art. 8-o.
15 (d) Combina Colomanni libri 1. cap. 2-um et 7-um usque 13-um et videbis
institutum illud nil aliud fuisse quam judicium primae instantiae pro causis nobilium.
16 (e) Plena est exemplorum ejusmodi historia, quibus rex refractarios
comites armis compescere debuit.
§ 26 Aerarii et proventuum forma.
1 Proventus regis hac epocha in amplo illo terrarum tractu, qui ducali
condam domui obvenerat et a copiosis regum fundationibus adhuc reliquus fuit, consistebat.
2 Census 5 denariorum a singulo libero, non tamen nobili, jam sub S. Stephano
exigebatur. 3 Colomannus ultra hos mardurinarum tributum induxit.
4 Ejus successores jam a privatorum etiam colonis collectarum nomine denarios
hos colligere, novumque lucri camerae censum exigere coeperunt. 5 Et hoc
quidem sub Andrea II et Bela IV antiquatum unicaque mardurinarum a liberis, non tamen
nobilibus, 3436 hominibus exactio stabilita fuit. 6 Verum non
cessarunt reges subsequi etiam a nobilium colonis haec praeter omne fas exigere, donec tandem
sub Carolo I institutum hoc nomine lucri camerae lege publica receptum fuit.
7 Caeterum inalienabilitas bonorum coronalium, ac praesertim terrarum,
populorumque castris adscriptorum jam quidem sub S. Stephano lib. 2. cap. 6-o tamquam lex
fundamentalis stabilita fuit. 8 Inde enim regia domus suos proventus, inde
copiosum et proprio tantum arbitrio obnoxium militem habebant.
9 Haec erat illa militia, cui S. Stephanus sororium suum Petrum, postea
regem, praefecerat (a). 10 Hujus potissimum militis ope reges cum potentiores
dynastas, tum ipsam copiosam minorem nobilitatem, in officio continebant. 11
His copiis minora, quin nobilitatem armare continuo debebant, bella saepe confecerunt.
12 Verum successores S. Stephani in terris populisque castrorum donandis
adeo nimii fuere ut jam sub Andrea II parum de iis superesset. 13 Processerat
quidem jam Andreas ipse ad castrensium populorum revindicationem (b). 14 Ast
perturbato toto regiminis sui cursu vix aliquid hac in re praestitisse videtur, cum
irruentibus postea sub filio ejus Bela IV Tartaris hic vix exiguum proprii militis numerum
cogere potuerit. 15 Et haec causa fuerit, quod deinde, in comitiis nempe
1262. (c), jam status ipsi, ut occupato per privatos castrorum terrae restituantur,
decreverint. 16 Et poterat certe Bela post grave illud nobilitatis excidium,
vetus terrarum populorumque castrensium institutum redintegrare, sicque regiam demum
restaurare authoritatem. 17 Verum aut ille officio hoc non satis strenue
destinatus est, aut successores sui revindicata per hunc iura denuo pessumdare debuerunt.
18 Potestatem enim regum usque exitum primae periodi languidam semper fuisse
omnia monumenta testantur.
3438
19 (a) Chronicon Melicense a Prayo citatum: "Quem (Petrum) ad
se vocatum jam dudum exercitui suo praefecerat ducem". 20 Somniant proinde
illi, qui jam in prima regum periodo stipendiariam militiam quaerunt.
21 (b) In Ritu Expl. Verit. § 361. dicitur: "Cum esset edictum
a rege Andrea quod terrae castrorum a quocunque violenter occupatae, restituentur."
22 (c) Vide in Vestigiis Diaetarum pag. 138. decreti hujus
articulum 5-um et notam (d).
§ 27 Id tamen de iure tantum intelligi debet, de facto saepe inter arbitrarium imperium,
oligarchiam et democratiam militarem fluctuavit.
1 Caeterum eandem, quae sub S. Stephano invecta est, constitutionis formam
tota prima regum periodo de iure perdurasse satis apparet; nimirum quod potestas legislativa
et iudicialis principi cum natione communis, executiva propria fuerit. 2
Verum usu ipso rem aliter se habuisse is facile deprehendet qui sincera gestarum hac aetate
rerum momenta attentius tantisper expenderit; nimirum dispersa per sedes suas minor nobilitas
infirma utique et cum optimatum potentiae, tum arbitrario regum imperio obnoxia fuit.
3 Ast ubi seu in comitiis seu in exercitu tota coivit, cum illa ipsum
militiae regni corpus effecerit, poterat, si unita fuisset, summam rerum semper ad se
pertrahere. 4 Naturale itaque fuit ut ad id impediendum et procerum et regis
summum semper studium fuerit minorem in diversa studia distrahere nobilitatem.
5 Ut id efficiant, proceres primum pauperiores ex iis bene multos in
aulicum suum comitatum cooptare coeperunt. 6 Cum pars dignationis haeri in
ejus etiam familiares dimanat, subinde plures etiam e melioribus 3440 nobilium
domibus aulas procerum honoris causa assectabantur. 7 Alios terrarum
largitione, alios oblato adversus injurias aliorum potiorum patrocinio optimates in partes
suas perduxerunt. 8 Ita, cum magna minoris nobilitatis pars variis proceribus
se obnoxiam fecisset, valuit jam utique etiam in comitiis optimatum contra reliquam nullis
adhuc partibus addictam nobilitatem authoritas. 9 Quodsi enim aliquot
numerosae nobilitatis clientela suffulti proceres consenserunt, non erat iis difficile
aliquam insuper nobilitatis nullis adhuc partibus obnoxiae partem pollicitationibus aliisque
artibus in suam sententiam pertrahere, sicque determinationes comitiorum pro arbitrio
moderari. 10 Et tunc aristocratia iterum in oligarchiam inclinavit.
11 Si contra rex primum ipsos potentiores proceres in varia studia
distraxit, tum qua popularitate sua, qua terrarum, quae per notam aut defectum semper
copiosae ad eum devolvebantur, largitione, qua denique minorum nobilium ad eminentiora
officia nominatione horum animos sibi devinxit, tum constitutio pronis in regem nobilitatis
studiis in arbitrariam gubernii formam inclinare solebat.
12 Si denique exacerbata injuriis seu regum, seu optimatum nobilitas in
unum consensit, tum res ad militarem spectare coepit democratiam.
13 Imo cum tota haec periodus frequentissimis propter non definitum regiae
successionis ordinem civilibus bellis agitata fuerit, plurimis per hoc tempus annis mera
viguit anarchia. 14 Superest ut genuinas eventuum horum causas eruamus.
§ 28 Causae per quas id effectum fuit: 1-o non definitus regiae successionis ordo.
1 Iam primum non definitus regiae successionis ordo, tum institutum
partiendi regni (a) frequentissima civilia bella excitavit, quae utique omnem internum
ordinem debent perturbare. 2 Dum itaque haec perduraverit soluta omni
constitutionis vi anarchia sponte enasci debuit.
3442
2-o Communicata regi judicialis potestas.
3 Porro communio potestatis iudicialis planam regibus viam effecit eos, qui
suo ad arbitrariam potestatem nisui maxime adversabantur, per judiciarias sententias
opprimendi, praesertim cum vix adhuc aliquae fixae civiles leges exstiterint adeoque
sententiae in casibus, ubi nulla adhuc consvetudo emerserat, arbitrarie tantum pronunciari
solverint.
3-o Nullum inter corpora legislativa aequilibrium.
4 Dein nec id uspiam adhuc definitum fuit, quam rex, quam optimates, quam
denique nobiles in legislationis exercitio partem habere debeant, id est, nullum inter ipsa
legislativa corpora aequilibrium exstitit. 5 Immo ne id ipsum quidem, quod
natio communem cum principe habent legislativam potestatem, ullibi hactenus in publicas
tabulas relatum fuit.
4-o Nulla edendorum suffragiorum norma.
6 Nulla etiam certa edendorum suffragiorum norma constituta seu, quod idem
est, libertas suffragiorum numquam stabilita fuit, ut adeo inter inconditas tantae
multitudinis vociferationes [ERROR: no reftable :]
28.6 vociferationes: vociferationis B
nihil utique, nisi aut solius, veluti copiosoris, minoris nobilitatis voto, aut certe
per combinatam, ut supra explicuimus, seu regis seu optimatum praepotentiam determinari
potuerit.
5-o Nullus fixus comitiorum terminus.
7 Porro jure comitia indicendi regibus adtributo nullus ipsis terminus
praescriptus fuit quo illa cogere debuissent, minus adhuc remedium aliquod constitutum quo,
si comitia agere noluerunt, ad ea celebranda cogi potuissent. 8 Inde enim
factum est ut reges comitia, quam poterant longissime, different, interea vero et ipsi
arbitrarie agerent et optimates infirmam, dum per sedes suas dispersa fuit, minorem
nobilitatem facile opprimerent.
3444
6-o Nullus renovandae per inaugurale diploma consitutionis usus.
9 Caeterum usum quidem inauguralis juramenti mature, quippe jam saeculo
XII, invaluisse constat. 10 Verum usus inauguralis diplomatis, quo
constitutio aut renovata, aut ab experientia praeteriti regni magis explanata, quo omnia ea,
quae decessor suus in ejus obversum egerat, antiquata, novus vero rex ad ea vitanda per
expressum obstrictus fuisset, tota prima periodo necdum viguit.
Infirma constitutionis praesidia.
11 Quod summum est, quatuor illa, quibus Hungari constitutionem suam
muniverant, praesidia admodum infirma fuerunt.
a) Inaugurale sacramentum.
12 Inauguralis enim juramenti reges nullam habuisse rationem supra
ostendimus.
b) Poena excommunicationis.
13 Anathematis poena suum in Andrea II effectum reipse produxit.
14 Cum enim posterius etiam 1231. decretum infregisset, Robertus
archiepiscopus Strigoniensis eum, licet ob violatas potissimum ecclesiasticas immunitates,
interdicti ecclesiastici telo 1233. reipsa percussit, cujus veniam cum medio Jacobi
Praenestini legati Pontifici obtinuisset, reliquo, quo vixit, triennio nihil in civilibus
etiam rebus innovasse comperitur. 15 Verum remedium hoc, quod nonnisi in
extremis casibus adversus reges adhiberi poterat, nuspiam postea usitatum fuisse legimus
adeoque nec hoc stabilem constitutioni procurare potuit securitatem.
c) Authoritas palatini.
16 Palatini dignitatem ea adhuc aetate ad regiam adtinuisse nominationem
Andreae decreti de 1231. articulus 3-us evincit; quid itaque spei locari potuit in eo qui
suum regi munus debebat, cujus exauctoratio ab hujus nutu pendebat?
d) Libera resistendi facultas.
17 Ut regi constitutionem violanti absque infidelitatis nota resistere
liceat, cautela haec poterat quidem constitutionem efficaciter 3446 sustinere, si
inter Hungaros unio et concordia viguisset. 18 Nunc divisis continuo partim
inter optimates et nobilitatem, partim in singulo hoc corpore inter se ipsos studiis,
clausula haec non constitutionis stabilitatem, sed funesta saepius civilia bella
produxit.
e) Negatum ante coronationem regiae potestatis exercitium.
19 Unicum illud Hungaricae constitutionis palladium ut rex, antequam
coronatur, nullum regiae potestatis actum legitimo possit exercere, nulla vero pro legitima
coronatione habeatur, nisi quae specifica S. Regni corona peracta sit, jam quidem hac etiam
periodo viguit (a). 20 Id ipsum tamen usu tantum et consvetudine conservatum
neque uspiam in publicas tabulas relatum fuit. 21 In possessorio S. hujus
coronae tota legislativae, qua status gaudebant, potestatis securitas consistebat; poterant
enim, donec eam in potestate habebant, occasione singulae coronationis constitutionem regni
sui seu renovare, seu explanare magis, seu novis fulcire praesidiis, et si rex haec acceptare
noluisset, poterant illi coronationem, id est, legale regiae potestatis exercitium negare; et
tamen nulla de reservata statibus coronae conservatione alia provisio tota hac epocha
reperitur, ita ut jam Emerici regis vidua eam una cum reliquis clenodiis in Austriam
transferre potuerit. 22 Immo ne usus quidem inaugurale aliquod diploma edendi
aut Andreanam adminus constitutionem iuramento firmandi, hac adhuc epocha, ut jam ostendimus,
obtinuit.
23 Quid itaque mirum si reclamata licet semper, quae sola S. Stephano
stabilita fuit quaeve in ordinata monarchiae aristocratia temperata gubernii forma
consistebat, si re ipsa raro fuerit observata, plerumque aut arbitraria regis potestas, aut
aliquot potentiorum magnatum oligarchiae, anarchia vero saepissime viguerit.
24 (a) Vide in Vestigiis Diaetarum pag. 150-a diploma Andreae
II de 1203. e quo patet quam necessaria fuerit et coronatio et ipsa S. corona ad hoc ut rex
regiam potestatem legitime capessat.
3448
§ 29 Hungariam epocha hac maxime afflixit quod reges executiva sua in potestate per
prodigam bonorum et exemptionum largitione abusi sint.
1 Maxima rei hujus causa in eo consistebat quod populus Hungaricus falsam
illam de executiva principis potestate idaeam sibi formarit, quasi is eo potissimum nomine
imperaret ut singulis subditis eos, quos postulaverint, favores impertiatur: immo reges in eo
reipsa praecipuum regiae potestatis exercitium situm esse existimarint. 2
Inde evenit ut, cum tabula fori, pontium et portuum, id est census fori, telonii et nauli
praecipuus adhuc esset regi proventus, ab his non modo civitates et liberae villae, sed etiam
totus ferme ecclesiarum populus, immo potentiorum plerorumque optimatum subditi liberi
pronunciati sint; ut plerique ex his ab ipsa etiam tricesima eximi petierint impetrarintque;
ut vix stabilito aliquo publicorum subsidiorum, veluti collectarum, mardurinarum, lucri
camerae titulo ab his immunitatem innumeri continuo obtinuerint; ut eadem possessio ab eodem
rege saepe tribus quatuorve distinctis familiis collata fuerit; denique ut a
constitutionalium judicum jurisdictione non modo praelati, sed plerique etiam potentiores
optimates se populosque suos eximi procuraverint. 3 Ita enim turbato parte ex
una ordinariorum judiciorum cursu debuerunt spolia, violentiae, caedes, primae anarchiae
prodromi [ERROR: no reftable :]
29.3 prodromi: prodroni B
invalescere; parte ex alia debebant fora omnia enatis partim exinde, partim e
donationum super una eademque possessione enatarum diversitate litibus strepere; parte
denique e tertia attrito aerario regio successores contra decessorum, saepe ipsi reges contra
propria privilegia agere. 4 Auxit mala reipublicae praecipue illud quod reges
pravo privilegia tam facile et elargiendi et infringendi usui insveti id ipsum subinde in
legibus publicis factitarint easdemque sicut ea, qua per status offerebantur, forma metu
armatae multitudinis facile acceptabant, ita metu post dilapsa comitia soluti eas continuo
infringendi nil pensi duxerunt. 5 Atque inde orta fuit perpetua illa inter
status et reges diffidentia quae subsistente in parte causa ne nostra quidam adhuc aetate
plene evelli potuit, cui tamen facile obveniri potuisset si natio propriam utilitatem causae
publicae sacrificere edocta prodigalitatem regum in 3450 collationibus bonorum et
officiorum ipsa non provocasset, privilegiorum vero, qua parte exemptionem a lege communi
significant, elargitionem, adeoque a communibus etiam oneribus immunitationem, simpliciter
interdixisset.
Secunda epocha
§ 30 Defectus hi ipso quidem redeunte ad status reges eligendi iure cum principio
secundae periodi emendati fuerunt.
1 Verum tenebrosis illis et pure militaribus temporibus necdum tanta per
Europam lux diffusa fuit ut ordinata aliqua et stabilis imperii forma constitui potuerit.
2 Altera epocha, qua exstincta in masculo Arpadiana stirpe ius electionis ad
status recidit, poterant status singulum nec electum regem novis pactis obstringere;
poterant eam, quae sibi collibuit, occasione singulae electionis constitutionem efformare;
poterant denique, si priorem retinere visum fuit, hanc omnibus possibilibus praesidiis
firmare. 3 Res aliter evenit; hac enim etiam epocha non nisi pauci ex iis,
quos indicavimus, defectus emendati, vix aliqua firmandae constitutioni nova praesidia
constituta sunt.
4 Iam primum non definitus regiae successionis ordo eum produxit effectum
ut exstincto Arpadiano masculo sexus foemineus successionem, status ius electionis, Pontifex
ius dirimendae litis hujus ad se pertinere praetenderint. 5 Et sane si
successio sexus foeminei et primogeniturae ordo pragmatice stabilitus fuisset, Andreae III
filia sua Elisabetha, quam ex Clara Euphemia, comitis Goritiensis filia, suscepit, et hac
demum sine haeredum solatio sublata, Carolus I succedere debuisset. 6 Status
ut jus electionis sibi vendicent, alii in Venceslaum, alii in Ottonem, utrumque a masculis
Arpadianis regibus agnatione remotiorem, 3452 alii in Carolum ipsum vota
contulerunt. 7 E controversia hac civile, quod toto decennio Hungariam
misere afflixit, bellum enatum fuit. 8 Lassi tandem tot calamitatibus status
in partes Caroli concesserunt, ut hac ratione et foeminei Arpadiam sexus rationem habuisse
et tamen iure suo electionis usi fuisse videantur. 9 Litem vero cum
Pontifice ita composuerunt ut ille ius electionis statuum, hi ius confirmationis Pontificum
agnoverint.
§ 31 Legitimae S. regni coronae alia in coronatione Caroli per nuncium Pontificium
substituitur.
1 Carolus, quod Ladislaus Vajvoda sublatam restituere nollet coronam, ut
se quoquomodo firmet, eam cum statibus et nuncio Pontificio inivit rationem ut hic legalem
regni coronam eousque, dum ad legitimam redeat potestatem, exsecretur, coronatio vero cum
alia a Pontifice dono missa et per legatum benedicta corona peragatur valitura eousque, dum
recepta regni corona legalis coronatio repeti possit (a). 2 Et vero vix eam
Carolus receperat cum coronationem mox 1310. iteravit (b).
Institutum necessitatis coronationis genuine explicatur.
3 Ita primum, quod de peracta alicujus regis coronatione tenemus, publicum
instrumentum de illegitima hac Caroli coronatione confectum est; ita etiam primum sub hoc
rege diplomaticum habemus argumentum instituti illius (in publicas enim leges ne tota quidem
adhuc secunda periodo relatum est) quod coronatio nulla alia quam specifica illa S. Stephani
corona peragi, nullus nisi eadem redimitus aliquem regiae potestatis actum legitime possit
exercere. 4 Episcopi tamen (c), imo ipse Carolus (d), id pro vulgari tantum
opinione reputabant. 5 Verum alium certe illi fovissent sensum si genuinam
instituti hujus vim et causam fuissent assecuti. 6 Licet enim hac adhuc
aetate usus inauguralis diplomatis, ut vidimus, necdum invaluerit, eam tamen Hungari
constitutioni suae jam dudum statuerunt securitatem ut 3454 singulus rex statim
cum aditu regni de conservandis regni juribus, id est de manutenenda regni constitutione,
jurate caveat.
7 Ut juratam hanc tanto certius obtineant securitatem, nihil oportunius
constituere potuerunt, quam ut rex statim cum regni aditu et coronari et jurare debeat.
8 Ut autem coronationis tanto certior effectus subsequatur, nullam
efficiaciorem sancire potuerunt legem quam illam ut rex ante coronationem nullum regiae
potestatis actum legitime exercere possit. 9 Verum ne haec quidem plenam
adhuc statibus securitatem praestare poterant nisi vim coronationis ad specificam aliquam,
quam in potestate sua habeant, coronam reservavissent; secus enim candidatus ille, qui eum,
penes quem jus coronandi fuit, et aliquam popularium partem in suam traduxerat partem,
qualicunque corona inaugurationem peragere sicque et vim instituti hujus et ipsum jus
electionis statuum eludere potuisset. 10 Ubi e converso stabilito semel hoc
instituto non poterat electus etiam rex reale potestatis exercitium adire donec coronetur;
non poterat coronari donec status specificae hujus, quam in potestate habebant, coronae usum
eidem concedant, status autem id concedere non solebant donec electus promptum se non
exhibuit inaugurale nuncupandi sacramentum.
11 Et haec est vis instituti hujus, non populare (ut ignari rerum
nostrarum exteri improperare solent) praejudicium, non vanum spectandorum inauguralium
solennium desiderium. 12 Hoc est palladium illud quod nutantem jam saepius
constitutionem regni sustinuit, quandoque jam prostratam erexit. 13 Duo
tantum sunt quae hac adhuc aetate in instituto hoc desiderabantur: primum quod de eo, ne
corona potestati statuum aut subducatur aut eripiatur, non satis prospectum fuerit;
asservabatur enim in sacristia Albensi absque ulla alia securitate (e) [ERROR: no reftable :]
31.13 (e): (a) B
. 14 Deinde quod in casum protrahendae in longius tempus (quod
legitima etiam de causa quandoque evenire potest) coronationis ad evitanda interregni mala,
nulla facta fecisse provisio comperiatur.
3456
15 (a) Docet id instrumentum coronationis in Vestigiis
Diaetarum pag. 178. ubi dicitur: "ut tale novum (diadema) illi antiquo, dum (id est,
donec) sic detinetur, succederet, ac accederet liberatio."
16 (b) Docetur id proprie Caroli I instrumento in Vestigiis
Diaetarum pag. 176-a.
17 (c) In eodem instrumento ibidem episcopi dicunt: "cui (coronae) multum
reverentiae atque authoritatis ex dicti regni incolarum opinione defertur, quasi in ea sit
jus regium constitutum."
18 (d) Carolus in jam provocato instrumento ibidem ita loquitur: "Ut
opinioni tamen gentis Hungaricae satisfieret... recuperata eadem sacra corona de novo
exstitimus coronati."
19 (e) In laudato coronationis instrumento ibidem pag. 177-a dicitur:
"regale diadema (...) quod in Albensi ecclesia summa cum diligentia asservabatur."
20 Debuerunt id postea ad propriam sedem Vissegradum transferre sicque in
suam plene redigere potestatem cum in alio, nempe Uladislai Poloni coronationis instrumento,
in Vestigiis Diaetarum pag. 238-a dicatur: "Sublata (per Elisabetham) de castro
Vissegradi corona illa qua hactenus reges Hungariae coronari soliti fuere."
21 Apparet itaque aetate hac ne conservatorum quidem coronae institutum
viguisse.
§ 32 Carolus inaugurale sacramentum nuncupavit quidem; an tamen capitulationem aliquam
ediderit vel Andreanam adminus constitutionem confirmaverit, hactenus non constat.
1 Carolus dum illegitima adhuc corona 1309. incingeretur, inaugurale
quidem dixit sacramentum, verum occasione hac nec constitutionem Andreanam confirmavit, nec
aliud inaugurale diploma edidit. 2 Per verba tamen illa: "Nobiles regni sui
Hungariae in approbato et antiquo jure servare atque a tyrannorum oppressione eripere," jam
propius [ERROR: no reftable :]
32.2 propius: proprius B
regni constitutionem respexit (a). 3 Et e posterioribus clausulae
hujus verbis, et 3458 ex illo instrumenti de 1307. textu: "Nobiles quoque Regni
Hungariae, quos hactenus indigna servitute oppressisse dignoscuntur, juxta naturalem ipsorum
libertatem, cuique et ubicunque voluerint, servire, seu propriis rebus curam impendere, sine
omni contradictione permittantur," e duobus, inquam, his textibus, quanta sub finem primae
periodi viguerit oligarchia quamve depressus fuerit nobilium status, satis apparet.
Et ideo sub Carolo I constitutio in puram monarchiam inclinavit.
4> Et vero exsolvit datam fidem Carolus. <5 Redactis enim in
ordinem Mathaeo Trenchiniensi, Ladislao vajvoda aliisque olygarchis justum inter optimates
et nobiles aequilibrium reduxit.
A comitiis celebrandis alienus fuit.
6 An tamen utrosque in constitutionali legislativae potestatis exercitio
conservaverit, non ita est expeditum. 7 Iam primum 1318, id est octavo post
legitimam suam coronationem anno, per praelatos regni sub poena excommunicationis ad
indicenda comitia cogi debuit. 8 An tamen eadem reipsa celebraverit, non
constat. 9 Post 20 enim annos, id est 1338, praelati apud Pontificem denuo
conqueruntur: "Regem, a quo rerum potiretur, generales ordinum conventus vetare, in quibus
regni status ex consvetudine hactenus temperari consveverit" (d). 10 Adeo
nempe mance concepta fuit constitutio regni ut praecipuum comitia agendi legesque in iisdem
ferendi jus in ea diserte expressum non fuerit, sed ejus intuitu ad tantum ad consvetudinem
debuerit provocari.
Subditos nobilium primus tributo subjici procuravit.
11 Egit tandem Carolus jam sub finem vitae suae comitia 1342, sed et in
his pervicit novam illam contra omnia vetera instituta legem ut a subditis privatorum
tributum lucri camerae legitime exigi possit (e).
Insurrectiones extra comitia decrevisse videtur.
12 Cum regem hunc ante annum 1342, quo haec comitia egit, diversa
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [ 1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [ word count] [ skrl3].
|