Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
-- 3622 -- tenerent, forti regem animo esse oportuisset ut ingratas has tot potentibus
civibus leges effectui dare potuisset. 22 Quo robore cum Uladislaus
praeditus non fuerit, hae quoque leges in effectum non iverunt. 23
Praestitisset sane in tempore adhuc unius floreni subsidium decernere, conflandam ex illo
summam non quaestoribus regiis, sed fidis manibus concredere, pecunia hac alienatos
proventus redimere, editum in Hampone et Dombayo [ERROR: no reftable :]
91.23 Dombayo: Dobayo B
exemplum saepius renovare, quaestores vero ad reddendas singulis comitiis rationes
efficaciter adstringere. 24 Verum omnia haec perducta, ut mox videbimus, jam
ad summum morum corruptela impediret, Uladislaum vero suprema necessitas jam eo compulit ut,
cum nulla subsidia in comitiis obtinere posset, oratores per comitatus mittere sicque aliqua
adminus seorsim subsidia postulare consveverit. 25 Quae tamen res eidem
quandoque adeo male cessit ut vix sumptus, quos in oratorem ejusmodi impenderet, sibi
sarcire potuerit (h). 26 Usus hic cum multas inter ipsos comitatus
produxerit collisiones, status eundem 1504. articulo 1-o nec immerito vetuerunt.
27 Optandum tamen fuisset ut regi adeo indigo jam tunc aut ea, quam paulo
antea diximus, aut alia meliori ratione prospectum fuisset.
28 (a) In litteris Uladislai ad comitatum de Sáros 1500. in festo S.
Magdalenae datis, quae in Vestigiis Diaetarum pag. 437-a producuntur, dicitur:
"Qualiter in proxima generali congregatione, festi S. Georgii per universum hoc regnum
Nostrum Nobis consultum et decretum exstitit ut treugas praesentes, quas cum Turcis habemus,
rumpere atque... bellum contra eosdem gerere debeamus... 29 Accedit eodem,
quod pecuniae praesentis subsidii, quod ad hoc gloriosum opus per vos datum est... nimis
tarde ubique exsolvantur."
30 (b) In Vestigiis Diaetarum pag. 462 provocatur mandatum
Uladislai regis ad comitatum Szaladiensem 1508. in festo S. Ioannis Bapt. datum, quo jubet
subsidium unius floreni annui ad necessitates confiniorum diaetaliter impositum dicatoribus
suis eatenus expeditis resignari. 31 Et certe 3624 subsidium hoc
decernere opere pretium fuit; quam enim in deplorabili statu fortalitia in confiniis jam
1495. fuerunt, articuli diaetae hujus anni 33. et 35. satis testantur.
32 (c) Exstat in archivo Regni diploma Uladislai de dato *** [ERROR: no reftable :]
91.32*** in B vacuum relictum.
quo lex haec solenniter denuo confirmatur. 33 Koller in
Historia episcoporum Quinqueecclesiensium tom. 1. pag. *** provocat ad librum
rationum Sigismundi Quinqueecclesiensis episcopi et thesaurarii de 1495, e quo patet quod in
comitatibus Hungaricis lucrum camerae (nullum enim eotum subsidium regi oblatum fuit) ab una
dica unus florenus, in Sclavonia vero medius, exactus fuerit.
34 (d) "Demum vero" (sunt verba diplomatis) "pro litteris eorum mediam
partem illius, quod regnicolae Nostri in curia Nostra solvere consveverunt, dare valeant."
35 (e) Bonfinius decade 5-a cui qua testi coaevo hac in re fides potest
adhiberi.
36 (f) Comitia enim haec rebus infectis tumultuosa dissoluta fuisse docet
Praefatio, quae 2-o Uladislai decreto praemissa est, §-us 6. 37 Caeterum
praepotentiam Stephani Zápolii palatini illud satis remonstrat quod, licet 1492. articulo
27-o res, a quibus tricesima desumi non debeat, diserte determinatae fuerint, Zápolio tamen
concessum sit ut in tricesimis, quas a rege in pignore habebat, a quibuscunque ipsi
collibuerit rebus, tricesimam exigere possit.
38 (g) Hunc enim sensum facere videtur aenigmaticus 1514. art. 1. § 1. et
2. "ut universi proventus Regiae Majestatis, tricesimae, vigesimae, fodinae, camerae salium,
auri et argenti, civitatesque regiae de facto remittantur, et computata ratione, si cui
Majestas Sua adhuc aliqua summa tenebitur, illam cum tempore ex iisdem proventibus refundat
ita, ut medietas proventuum Regiae Majestati cedat, et medietas illi apud quem in arenda vel
pignore fuit."
3626
39 (h) Hunc enim sensum facere videtur obscurus 1524. articuli 1. § 2. qui
ita sonat: "Quo fit, ut... ut Regia Majestas tam multoties in eorum medium mittere solet ut
saepe lucrum seu fructum, quem exinde speraret, solis in expensis nuncii, vel dicatoris
consumat."
§ 92 Tricesimarum regulatio.
1 Tricesimae primum sub Uladislao in comitiis regulatae fuerunt.
2> Antea cum teloniis saepius confundebantur (a). <3 Iam tum
agnovere status quod de productis regni nonnisi tunc tricesima exigi possit, si e regno
educantur (1498. art. 29. § 3). 4 De inductis nulla fit mentio, forte quod
haec tamquam correlativa alioquin subintelligi existimaverint. 5 Nam quod
exterae merces dudum antea regno inferri coeperint, docent privilegia limitaneis civitatibus
elargita, quorum jam § *** [ERROR: no reftable :]
92.5 *** in B vacuum relictum.
(b) memoravimus. 6 De transitu etiam nil memoratur, quod inde factum
puto quia necdum eotum commercium ita effloruit ut merces quaepiam per Hungariam in alias
regiones devehantur.
7 E naturali principii hujus sequela agnoverunt etiam status quod
tricesimae nonnisi in limitaneis locis defigi valeant, et ideo mediterraneas omnes 1498.
articulo 34. abrogarunt, stationesque tricesimales articulo eodem ita defixerunt ut
capitales plerumque in locis limitaneis fuerint constitutae, Budensem tamen, Albensem, et
Pákaiensem licet in meditullio ferme regni sitas, quia a Zapolio palatino in pignore
tenebantur, non sunt ausi continuo abrogare, verum, postquam a rege redemptae fuerint (quod
nunquam eventurum esse pronum erat existimare), ut aboleantur, decrevere 1498. articulo 29.
§ 2-o.
8 Inoleverat etiam inde a Ludovici I temporibus ea consvetudo ne ab
animalibus tricesima exigatur (c), quae sub ipso adhuc Uladislao 1492. art. 27. jam in legem
publicam relata fuit. 9 Verum adverterunt demum status 1498. objectum hoc
natura sua tricesimae censui subjacere, et ideo articulo 29. § 5-o animalia etiam e regno
educta tricesimae subjecerunt.
3628
10 Cum tamen sub Ludovico et Sigismundo etiam a victualibus nullam
depensam fuisse tricesimam, usus autem in exigendis tricesimis sub Ludovico et Sigismundo
observatus per articulum 27-um 1492. confirmatur, immo universim statuatur ut a merce
valorem floreni non exaequante nulla tricesima exigatur, videntur victualia porro etiam a
tricessimi immunia perstitisse.
11 Caeterum aetas haec necdum justam seu commercii, seu tricesimae ideam
habuit. 12 Has adhuc qua proventum, non qua habenas commercii consideravit.
13 Et ideo omnes indiscriminatim merces eidem subjecit; cum enim trigesimus
seu nummus, seu florenus desumi consveverit, indeque exactioni huic nomen tricesimae
adhaeserit, apparet omnes promiscue merces eidem 3 1/4 pro centum censui subjacuisse.
14 Quid mirum proinde quod nulla de ipsa vectigalis tricesimalis regulatione
lex prostet? 15 Ignoravit nempe adhuc aetas illa commerciale illud
principium, quod merces nocivae majori portorio gravari, aliquae simpliciter prohiberi,
utiles e contra ab omni vectigali eximi debeant.
16 (a) Adhuc sub ipso Uladislao debuit tricesima a rebus in nundinis
domesticis venditis desumi, quando anno primum 1495. articulo 28. prohibetur ne ab
animalibus in domesticis nundinis distractis tricesima exigatur.
17 (b) Cum enim plures civitates tale obtinuerint privilegium ut extranei
mercatoris tantum ipsis merces suas vendere debeant, ultro vero in regnum proficisci non
audeant, apparet complures exteras merces jam tum in regnum inductas fuisse.
18 (c) Productae sunt in processu abbatiae de Pilis contra civitatem
Posoniensem litterae Ludovici de 1371. quibus inhibet tricesimatores ne a bobus, vaccis,
porcis et similibus, item oleo, piscibus vel frugibus, nec aliis victualibus cujuscunque
generis de partibus Hungariae, Austriae vel Bohemiae ad Posoniensem civitatem deferendis
tricesimam desumant. 19 Productae sunt etiam Sigismundi de 1416. quibus
tributarios suos inhibet ne a victualibus ad abbatiam M. Pannoniae et Pilisiensem inferendis
tributum aliquod exigant.
3630
§ 93 Regulatio monetae et rei montanisticae.
1 De moneta et rebus montanisticis ac commercialibus sub Uladislao in
comitiis multa, sed infeliciter disposita fuerunt. 2 Nimirum prohibebatur
extranea moneta, in limitibus tamen regni admittebatur (a), quasi horum accolae tantum cum
advicinantibus exteris, non vero etiam cum iis, qui ipsos contingebant, regnicolis quaestum
habuissent, et quasi per exterae monetae ad justos limites reductionem commercio melius
prospici non potuisset quam per simplicem ejus prohibitionem.
3 Auri etiam et argenti crudi inductio prohibebatur (b) quasi aurum et
argentum in monetam conversum non perinde facile a regno extraheretur, nisi id per alias
commerciales provisiones, quarum tunc [ERROR: no reftable :]
93.3 tunc: nunc B
adhuc nec idea exstabat, impediatur. 4 Verum ignoravit adhuc aetas
illa vel id, quod aurum et argentum non tantum qua materia monetae, sed etiam qua merx, quae
iisdem, quibus reliqua commercii objecta, subjacet legibus, considerari debent.
Ordinationes commerciales.
5 Supremus temporum illorum in re commerciali ille defectus fuit quod, ut
paucis limitaneis civitatibus faveant, exteros mercatores ad interiora regni ne admiserint
quidem, sed eos ad distrahendas in limitaneis illis civitatibus (quae regia sibi superinde
privilegia procurandi sagacitatem habuerunt) merces suas coegerint, tantum ut hae deinde
easdem merces in interioribus regni partibus cariori vendere possint pretio.
6 Budensis civitas ejusmodi quoad ipsos plane domesticos mercatores
privilegium obtinuerat. 7 Verum Sigismundus rem commercialem in exteris
provinciis tantisper edoctus privilegium hoc in comitiis 1405. per articulum 11-um cassari
plenamque domesticis mercatoribus libertatem admitti, ut jam vidimus, procuravit.
8 De extraneis ne ille quidem defectum hunc potuit emendare, qui sub
Uladislao plane publica lege confirmatur (c).
9 Melior tantisper, sed tamen gravis fuit etiam ille error, quod
antiquiores reges aliquibus civitatibus ius praeemtionis concesserint.
3632
10 Nimirum non licebat mercatori talem civitatem praeterire, sed debebat
suas illic merces deponere donec aliquis civium ex iis aliquid emere volebat.
11 Quod superfuit, id solum ad alia deinde loca poterat deportare.
12 Et tales civitates emptoriales vel loca depositorum vocabantur.
13 Hic quoque publicae administrationis defectus sub Uladislao publicis
legibus confirmabatur (d).
14 Eandem rationem subit vetita equorum e regno eductio tempore illo, quo
regnum nulli implicitum bello his pro copiis suis non egebat (e), uti et renovata, quam jam
sub Sigismundi perlatam fuisse vidimus, ineundae a domesticis cum exteris quaestoribus
societatis prohibitio 1498. articulo 32; sed enim omnia haec temporum illorum in
commercialibus caligo excusat.
15 (a) 1492. art. 31, 1507:11.
16 (b) 1492:32.
17 (c) 1492:48; 1498:31. § 1.
18 (d) 1492:103; 1498:31 et 32; 1500:24.
19 (e) 1495:27, 1498:31, 1504:28, tandem 1507:10. ad justos limites
restricta fuit, nempe ne per greges integros e regno educantur. 20 Verum
1514:66. iterum generaliter prohibetur.
§ 94 Regulatio rei bellicae.
1 Restat ut, quomodo legislatio se circa militaria habuerit, videamus.
2 Peracta Uladislai electione cum Legionem Nigram, quae robur exercitus
efficiebat, ad fidem novi regis iuramento adstringi publicae tranquillitatis plurimum
interesset, haec vero emerita stipendia impensius flagitaret, reserato domestico Mathiae
thesauro hunc a Beatrice regina penitus evacuatum esse compertum est. 3
Debuit publicum etiam aerarium perinde exhaustum fuisse, cum Joannes Varadinensis episcopus
praesentaneae huic status necessitati depromptis e proprio peculio 40 aureorum millibus
subvenire debuerit (a).
3634
4 Cum tam solers in vindicandis tuendisque juribus suis Mathias Uladislao
integros adhuc proventus regios transmiserit, potuit ille primo adhuc regni sui anno
stipendiariam militiam ex iisdem sustentare, prout et reipsa duplex, cum Alberto nempe et
Maximiliano, bellum cum solo hoc milite (nulla enim insurrectio indicta fuit (b), intra
primos 13 regni sui menses confecit. 5 At postquam Uladislaus depacta, ut §
*** [ERROR: no reftable :]
94.5 *** in B vacuum relictum.
vidimus, Posoniensi pace 100 aureorum millia Maximiliano persolvere debuit, postquam
abusi lenitate sua quaestores regii aerarium depeculari coeperunt, postquam et hoc et
inordinata erogationum suarum ratio eo necessitatis eum adegit ut complures proventus regios
alienare sicque ipsos redituum suorum fontes diminuere debuerit, tum enimvero eum omnem,
quae ultra legalem banderii regalis numerum fuit, stipendiariam militiam dimisisse extra
dubium est.
6> Quo tamen anno id evenerit, non ita expeditum est. <7
Stipendiatorum quidem regalium adhuc 1492. in articulis 17. et 18. mentio occurrit.
8 Verum quod per id nil nisi conflatum e mille capitibus banderium regis,
tum gentes illas, quas aliqui barones regni intertenere, rex autem stipendia illis dependere
debebat, intelligatur, e combinatione reliquarum sub rege hoc perlatarum legum redditur
manifestum. 9 Itaque mihi probabile admodum videtur quod Uladislaus paulo
post ac bellum cum Maximiliano in autumno confecit, et Legionem Nigram et omnem reliquam,
praeter mille equitum banderium, stipendiatam militiam dimiserit (c). 10 In
sententiam hanc ea me perduxit consideratio, quod jam in comitiis 1492. alta licet pace
rigidior, quam Sigismundea fuerit, insurrectionis norma, unius nimirum equitis a 20 portis
articulo 20. defixa fuerit, quodve licet post annum 1492. toto reliquo Uladislai regno
nullum bellum gestum sit, sub nullo tamen rege tanta fuerit circa ordinandum insurrectionis
modum sollicitudo. 11 Plurimae enim comitiorum 1492, 1498, 1500, et 1504.
leges circa objectum hoc versantur. 12 Videntur nempe status defectum
stipendiariae per nationalem militiam compensare voluisse.
13 Caeterum cum institutum banderiorum insurrectionis sub Uladislao maxime
in apricum perductum sit, libet illud paucis exponere.
3636
14 Banderium regis a mille, privatorum a 400 equitibus computabatur (d);
singulum tale banderium vaivodae Transylvaniae, comites Siculorum, bani Croatiae, et comitis
Temessiensis officio affixum fuit (e), sed horum etiam stipendia rex et aerario dependere
debebat (f); soli praelati ejusmodi banderia propriis impensis alere (g) et, dum opus fuit,
in campum educere tenebantur. 15 Et quidem archiepiscopus Strigoniensis et
antistes Agriensis singulus duo, seu 800 homines, Coloczensis archiepiscopus,
Magno-Varadiensis, Quinqueecclesiensis, Transylvaniensis, Zagrabiensis episcopi et prior
Auranae singulus unum, Iaurinensis, Vaciensis, et Veszprimiensis episcopi, Bécs-Váradiensis,
Petrovaradiensis archiabbas, praepositus de Lövöld et capitula Strigoniense, Agriense,
Quinqueecclesiense et Transylvaniense singulum medium banderium, seu 200, episcopus
Csanadiensis, abbas Sexardensis et praepositus cum capitulo Albensi unam quartam seu 100,
denique episcopi Syrmiensis et Nitriensis, abbas de Zobor, capitulum Bácsiense, et
praepositus Titeliensis unam octavam banderii, seu 50 equites praestare tenebantur.
16 Ita equitatum, quibus rex stipendia dare debebat, 2600, quos vero
clerus aluit, 4450, universim 7050 equites effecisse apparet.
17 Reliquis potentioribus dynastis, quorum 44 in articulo 22:1492.
recensentur, nullus quidem certus equitum numerus admensus, indultum tamen fuit ut eum, qui
a proportione portarum, quas bona eorum efficiebant, obvenerit numerus instar proprii
banderii intertenere educereque possint. 18 Solius despotae Rasciae
banderium in mille equitibus defixum; Balumsevichio autem, ut cum omnibus suis huszaris,
quorum tamen numerus non definitur, exercituare teneatur, impositum fuit. 19
Si praeter despotum reliquos hos 43 dynastas vel per 50 equites supputemus, prodeunt iterum
3150 qui superioribus adjecti efficiunt 10,200 equitatum. 20 Praerogativa
haec proprium aducendi banderium procerum aetatis illius animos ita occupavit ut anno 1500.
quindecim regis aulici articulo 21. descripti, cum concessum dynastis in comitiis 1498.
proprii banderii honorem ex toto obtinere non potuerint, id adminus impetrarint ut
statuendum a bonis suis militem, si rex ipse in persona exercitum ducat, non comitatus, sed
regis ipsius vexillo submittere possint (h).
3638
21 Regis et quatuor illorum baronum banderia, quibus eum stipendia
suppeditare debuit, stipendiaria; miles, quem praelati aliique potentiores dynastae servare
debebant, banderialis; equites, quos reliqua nobilitas a portarum, quas bona cujusque
efferebant, proportione praestare debebat, portales; ipsum armatae nobilitatis corpus
insurrectionalis militia vocabatur; ubi omnes hae militum classes confluxerant, exercitus
generalis vocabatur. 22 Huic aut ipse rex aut palatinus, aut capitaneus
regni praesse debuit (i), verum non erat in regis potestate generalem hunc, ut dicebatur,
exercitum statui convocare; ante omnia stipendiariam et banderialem militiam hosti objicere
debuit. 23 Si haec resistendo par non fuit, tum primum portalem et
insurrectionalem militem potuit convocare (k).
24 Quantitas portalis militis 1492:20. § 3. in uno equite a 24 colonorum
portis, et a nobilium vero unius sessionis a 10 domibus defixa fuit. 25
Verum mox 1498. ad 36 portas et quoad possessionatos et quoad impossessionatos nobiles
restricta fuit. 26 Solis comitatibus inferioribus, velut hosti magis
vicinis, unus a 24 portis eques imperabatur.
27 Banderium ut in media parte e gravis armaturae (qui armigeri
vocabantur), media vero parte e levis armaturae equitibus (qui huszari audiebant) consistat,
citato 1492. articulo decernebatur. 28 Verum 1498. articulo 16-o § 1. ut
banderii altera etiam medietas e gravis armaturae equitibus constet, decretum fuit.
29 Qui a portis praestabatur eques, scuto, lancea, arcu, manuali, et, quoad
fieri poterat, lorica armatus esse debuit; e quo confici videtur quod huszari adminus
frameis, armigeri pistoletis, si non etiam brevioribus sclopis provisi fuerunt.
30 Ex omnibus his apparet totum exercitum e meris equitibus conflatum,
statariam e contra illam Mathiae nigram legionem totumque usque adeo stipendiarium peditem,
cujus ille ope tot victorias reportavit, dimissum fuisse (l).
31 Caeterum sub Uladislao confiniorum etiam securitati in comitiis
providebatur. 32 Hactenus id tantum sancitum fuit ut huic rex e propriis
proventibus procurare teneatur. 33 Articulo 1495:36. jam constituitur ut
singulum fortalitium duos habeat praefectos, quo uno propriorum negotiorum causa absente,
alter semper praesto esse possit et debeat. 34 Et cum dissolutis his
temporibus avaritia ipsos militares 3640 praefectos jam ita corruperit [ERROR: no reftable :]
94.34 corruperit: corrupuerit B
ut Belgrado et Iaicza, praecipuis eotum limitaneis castris, ipsa bellica instrumenta
furto ablata fuerint, in authores sceleris hujus inquirendum decernitur articulo 35, et, ut
rex in posterum finitima castra victualibus necessariis magis provideat, articulo 33.
ordinatur.
35 (a) Vide Bonfinium et Tuberonem.
36 (b) Indicta in 14-am Septembris pro coronatione diaeta videtur mero
caeremonialis fuisse. 37> Acta ejus nulla supersunt. <38 Sed
nec ullus scriptorum meminit in ea insurrectionem dercretam fuisse, licet id litteris omnino
consignarint tantam tamque ordinatam militiam ad coronationem hanc confluxisse, ut
debellando et Alberto et Maximiliano par fuisse visa sit. 39 Comitia vero,
quae Uladislaus prima egit, 1492. pro festo Purificationis confecto jam utroque hoc bello
celebrata sunt. 40 Exstant quidem in Vestigiis Diaetarum pag.
411-a litterae statuum de 10-a Aug. 1490. ad civitatem Bartphensem datae, ubi dicunt:
"Majestas Domini Nostri regis eundem D. Ioannem Albertum (qui superiorem Hungariam jam
invaserat) cum satis numeroso exercitu et cum universis viribus suis, quas magnas habet,
insequi decrevit." 41 Exstant ibidem pag. 413. aliae ipsius Uladislai de
14-a Septembris ejusdem anni litterae, quibus eidem civitati ita rescribit: "Absoluta
celebratione coronationis nostrae Hungariae, curabimus succurrere necessitatibus vestris".
42> Verum nihil horum in effectum ivit. <43 Peracta
coronatione miles omnis in hyberna dimissus est idque dedit Maximiliano occasionem ut illo
adhuc autumno non tantum Austriam receperit, sed et potiorem Transdanubianae Hungariae
partem occupaverit.
44 (c) Nisi enim militia haec jam ante diaetam 1492. dimissa fuisset,
certe aliqua ejus, qua a stipendiato regis et aliquot baronatum banderio distinctae, in
articulis diaetae hujus mentio occurreret.
3642
45 (d) 1498. art. 20.
46 (e) 1498. art. 21.
47 (f) 1492. art. 17. "Quod Regia Majestas tam officiolatus ejus
tenentibus quam et aliis exercituantibus de stipendio regali dispositiones faciat."
48 Per alios enim exercituantes nonnisi proprium regis banderium, per
officiolatus vero tenentes, quatuor illi barones, qui in provocato in praecedenti nota
articulo recensentur, intelligi possunt.
49 (g) Quod praelati admensa sibi banderia continuo intertenere debuerint,
alioquin constat. 50 Neque tamen id ita recipiendum est quasi statarium,
qualis nunc in more est, militem adere debuissent. 51 Verum habebant illi
suos praediales, qui ea lege sessiones suas possidebant ut tempore pacis aut decimam, aut
exiguos quosdam census praestare, tempore belli vero contra hostem propriis armis, sumptibus
tamen dominii sui prodire debuerint. 52 Et tales hodiedum habet episcopus
Zagrabiensis.
53 Capitula, conventus, praepositi, abbates, piique viri ecclesiastici
decimas habentes non tam banderia servare, sed praeter obvenientem a numero colonorum suorum
numerum, certum insuper a proportione decimalium proventuum militem praestare debebant,
proportio autem haec aequanimi comitatuum determinationi defertur 1495. art. 15. § 2. 3. 5.
et 6.
54 Caeterum dicitur quidem ejusdem 1498. articulo 17. §-o 1. "DD.
regnicolae pro defensione regni stipendiarios de eorum iobbagionibus necessario tenendos
habebunt." 55 Et paulo infra "officiales nec non stipendiarii tam regales,
quam DD. praelatorum nec non caeterum regnicolarum." 56 Indeque aliqui
arguunt etiam non banderiatos continuum militem alere debuisse. 57 Verum
quis non videt compilatorem articuli hujus termino stipendiarii improprie usum fuisse idque
tantum innuere voluisse quod sicut banderia sumptibus praelatorum, ita portalis miles
sumptibus reliquorum regnicolarum interteneri debeat. 58 Secus enim evidens
esset inter hanc et reliquas leges contradictio, quibus stipendiarius regis et baronatuum
miles a banderiali et portali diserte distinguitur et illum quidem etiam extra limites regni
educendi facultas regi conceditur, quoad banderialem autem et portalem negatur.
59 Certe ipsa rei natura sententiam hanc excludit; ut enim quis continuum
militem alat, 3644 jam fixus debet esse intertenendi militis numerus; jam vero
norma insurrectionis ferme semper variabat, jam enim a singula porta, jam a viginti, jam a
33, jam a 36, jam etiam a 100 portis unus miles praestabatur. 60 Et ideo
nova semper fiebat portarum rectificatio. 61 Sane cum ipsum banderialem
militem mox finito bello ad priorem rediisse rusticationem constet, quis sibi persvadebit
quod coloni, qui a portis statuti fuerunt, toto pacis tempore e stipendiis dominorum suorum
vixerint?
62 (h) Hunc sensum facere videtur obscurus 1500. articulus 21. si
parenthesis 1-i § cum § 8. et 9. rite combinetur.
63 (i) 1492:9, § 14.
64 (k) Dicitur enim 1498:17, § 9. "Officiales nec non stipendiarii, tam
regales, quam DD. praelatorum et baronum (i.e. banderia) nec non caeterorum regnicolarum (id
est portalis miles) limites et metas regni secundum temporis et rerum necessitatem egredi
exercitualiter debeant, si autem universitatem ipsam insurgere (intellige personaliter)
contigerit, tunc ipsa universitas (id est praelati, barones, et nobiles in persona) ultra
limites regni exercituare non teneantur." 65 Et hoc sensu intelligendus est
etiam articulus 18:1492. aliaeque hanc in rem sonantes leges.
66 (l) In elargito statibus Regni Sclavoniae per Uladislaum 1494.
diplomate dicitur quidem: "Ut nullus belligerantium exercituantiumque hominum, sive equitum,
sive peditum in villis particularibus sive in extraneis nobilium bonis, sed in oppidis
duntaxat et civitatibus ejusdem Regni Nostri Sclavoniae descendat." 67 Verum
inde non id quod rex stipendiarium adhuc intertenuerit peditem, sed quod in Sclavonia
Nobiles non meros equites, sed etiam pedites a portis statuerint inferri posse puto.
68 Nam si aliquem etiam stipendiarium habuisset peditem, hunc certe non in
Sclavonia, sed in Hungaria dislocasset.
§ 95 De pecuniis exercitualibus.
1 Ante Uladislaum nullum hactenus exercitualium pecuniarum indicium
comperimus, sub hoc 1500. art. 21. § 1. constituitur ut universi DD.
3646
regnicolae, qui in serie praecedentis, quippe 1498. decreti inter caeteros banderiatos ad
exercituandum non fuere computati, universa sua bona in medium nobilium non banderiatorum
computare et pecunias in medium eorundem ad exercituandum de illis dare teneantur.
2 Pecunias has reipsa exactas fuisse docet Uladislai ad status Sclavoniae
subsequo anno 1501. Budae proximo Sabbatho diei festo Paschae editum rescriptum (a), docet
ipse anni 1514:1. § 4. (b).
3 Cum rex de bellicis instrumentis providere, suas vero quisque gentes
armare alereque debuerit, quomodo pecuniae hae titulo conservationis gentium exigi, cur
banderiati ex identitate rationis perinde atque non banderiati iisdem obnoxii non fuerint,
quantumve hoc nomine a porta desumptum fuerit, defectu monumentorum hactenus eruere non
potui.
4 Constat tantum e laudato diplomate eas et a lucro camerae et a subsidio
distinctas (c); constat eas etiam tempore pacis persolutas (d); constat dicatores exactores
a comitatibus nominatos rationes expensi in comitiis reddere debuisse (e); constat denique
eo nomine ultra 10 denarios a porta exactos fuisse (g).
5 (a) "Nec satis est (dicitur eodem diplomate) vos (status Sclavoniae)
nunc pecunias vestras exercituales allegare, siquidem et in hoc regno Nostro (Hungariae)
exigantur."
6 (b) "Ex pecuniis (sunt verba articuli) exercitualibus, seu ad rationem
conservationis gentium, binis post se vicibus per annum exigendis, semper 10 denarii ad
manus ipsius vajvodae assignentur."
7 (c) Nam eodem ipso diplomate separatim de lucro camerae, separatim de
subsidio, separatim denique de his pecuniis exercitualibus tractatur. 8 Ex
alio ejusdem anni feria 6-a proxima post festum B. Mathiae dato, apparet Sclavoniam titulo
lucri camerae 20, titulo dimidii subsidii Hungarici denarios 25 persolvisse, adeoque nomine
subsidii Hungariam eo anno denarios 50 dependisse apparet.
9 (d) Constat enim inde ab anno 1492. sub toto Uladislaiano regimine altam
pacem viguisse.
3648
10 (e) "Volumus (dicitur in laudato diplomate) super pecuniis
exercitualibus proximis temporibus in illo regno nostro per vos exactis, de quibus nullas
penitus gentes tenuistis, certiores effici. 11 Ideo nobis committimus ut
dicatores et exactores harum pecuniarum exercitualium ad diaetam instantem pro festo B.
Georgii nunc venturam huc ad Nos ad dandas superinde rationes mittere debeatis."
12 (f) Cum e provocato in nota (b) art. 1:1514. ad manus vajvodae pro
reluendis, quas impignoratas tenebat, tricesimis tantum 10 denarii deponendi disponantur,
videtur amplius aliquid a porta eo nomine fuisse imperatum.
§ 96 Conatus inducendi ad latus regis stabilis consilii.
1 Vidimus jam et sub Hunyadio, et sub Ladislao, et sub Mathia, quod status
stabilem introducere senatum conati sint, cujus consilio rex executivam suam et in politicis
et in judicialibus exerceat potestatem. 2 Verum cum stipendiis commembrorum
ejus prospicere aut neglexerint aut non potuerint, senatum hunc numquam coaluisse inde
probabile efficitur, quod in nullo aetatis ejus instrumento mentio illius occurrat; sub
Uladislao consilium hoc propius ad effectum accessit.
3 Iam enim 1495. status numerum membrorum senatus hujus in tribus
praelatis, tribus baronibus, et quatuordecim nobilibus defixerunt. 4 Et quia
consilium hoc sub prioribus regibus unice ob non assignata senatoribus stipendia adhaesisse
cognoverunt, ut rex eos et denominet, et stipendiis provideat, decreverunt.
5 Cum rex stipendia haec praestare aut non vellet, aut non posset, anno
1498. art. 2-o rem eo immutarunt ut praelati nonnisi duo, totidem barones, e nobilibus vero
sedecim sint senatores. 6 Hi ex omnibus quatuor regni partibus (nunc
circulos appellamus) communi regis et statuum consensu eligendi § 5. 7
Singulus autem status de stipendio sui ordinis senatorum provideat § 7. 8
Post biennium quippe 1500. art. 10. retento nobilium numero praelatorum baronumque numerum
ad quatuor de singulo statu elevarunt § 1-o statueruntque ut medietas hujus senatus
alternatim continuo Budae morari debeat § 3. et 5. 9 Ut munus senatoris
nonnisi triennio duret, hoc elapso novi senatores in comitiis 3650 eligantur,
priores tamen perinde reeligi possint § 9. et 10. 10 Imo si quis etiam non
reeligatur, dum ipsi libuerit, liberum habeat in senatum ingressum § 13. 11
Quod si senatorem intra triennium obire contingeret, in ejus locum rex proprio motu alium
sufficere possit § 12. 12 De stipendiis vero eandem, quam superioribus
comitiis, rationem iniverunt § 8. 13 Verum ne hac quidem via senatoribus
stipendia procurari potuerunt. 14 Itaque 1507. art. 3-o magis adhuc efficax
medium arripuerunt. 15 Defixerunt nempe stipendium senatoris, si praelatus
aut baro sit in 700, si nobilis in 300 florenos § 4. 16 Hoc nomine singulae
colonicali sessioni, imo nobilibus etiam unius sessionis tres denarios imposuerunt § 5.
17 Utve senatus perceptores harum pecuniarum unum e baronibus, alium e
nobilibus constituat § 6, hi vero stipendia assessoribus rite dependant, in subsequis vero
comitiis rationes reddant, decreverunt § 7.
18 Iam vero quod ea mens statuum fuerit ut senatus hic non tantum in
octavis et brevibus judiciis assideat, sed ut rex eorum consilia etiam in politicis utatur,
articulus 1-us 1498. reddit manifestum. 19 Hoc enim statuitur: "Ut rex e
sedecim illis nobilibus (nempe qui praecedenti articulo 3. ad senatum illum deputabantur) in
negotiis illis, quae generaliter universum regnum concernere videbuntur semper octo in
consilium suum admittat." 20 Et hoc est causa cur nos dicasterium hoc nec
tribunal, nec consilium, sed senatus nomini designemus, nimirum quia illud pro veteri regni
instituto non in supremo tantum regis foro, sed in intimo etiam ejus consilio (quod nunc
status vocamus) eidem assistere debuisset. 21 Neque enim sensus provocati
articuli 7:1498. eo accipi debet, quasi Uladislaus jam habuisset stabile aliquod politicum
consilium ad quod sedecim illis nobilibus accessus lege illa procuratus fuisset; hujus enim
nulla uspiam seu in legibus, seu in diplomatibus memoria occurrit. 22 Verum
constituebant illud ipsi illi, qui in legibus aevi hujus judices regni ordinarii
appellantur, nempe palatinus, judex curiae, cancellarius et vicecancellarius, quosve
praeterea e forte praesentibus regi convocare collibuit praelatos, barones, et quandoque
nobiles. 23 Caeterum nullus horum qua commembrorum consilii aliquo stipendio
provisus fuit, nullus ad fixam eo nomine ad aulam residentiam obligabatur.
24 Quaerebant primo status fixum talem senatum stabilire cujus opera rex et
in politicis et in judicialibus uti possit. 25 Verum consilium hoc vidimus
hactenus non successisse (a). 26 Post 3652 ipsum certe 1507.
articulum videtur incassatio trium illorum denariorum adeoque decreta etiam senatoribus
stipendia totusque usque adeo senatus adhaesisse. 27 Nulla enim amplius
toto, quo Uladislaus adhuc regnavit, novennio seu in legibus, seu in litteris aetatis illius
ejus mentio reperitur. 28 Imo post 11 annos, nempe 1518, sub Ludovico II
art. 39. et 40. exigendi ejusmodi senatus consilium, ut paulo infra videbimus, de novo
resumitur.
29 (a) Unicus sententiae huic obstare videtur articulus 25:1495. in quo
consiliarii suae maiestatis a praelatis, baronibus, et caeteris regnicolis diserte
contradistinguuntur. 30 Cum enim post hunc adhuc annum de erigendo primum
hoc senatu actum fuisse e superioribus appareat, per consiliarios aut ordinarii regni
judices, quos regem ex officio ad consilium adhibere debuisse constat, aut jam tum aliqui
puro honoris hujus titulo gloriabantur.
§ 97 Cur Uladislaus Ioanni Corvino praelatus fuerit.
1 Caeterum electionem Uladislai Beatricis reginae viduae, quae spem
ineundi cum eo matrimonii conceperat, artibus procuratam fuisse concors ferme est scriptorum
sententia. 2 Si causam ex eventu conjicere licet, ego non exiguum in rem
hanc momentum id etiam adtulisse puto quod nota jam Ioannes Corvini mascula indole metuerint
olygarchiae et anarchiae studiosi, ne per hunc, perinde atque Mathias, naturalis ejus
parens, fecit, in officio contineantur. 3 Eventus adminus eorum votis certe
respondit. 4 Sub imbecilli enim Uladislao vetus, quae a Mariae temporibus
usque Mathiae regnum viguerat, partim olygarchia, partim anarchia non modo revecta, sed et
adeo aucta fuit ut jam ipsae hae duo pestes in mutuam venerint collisionem.
5 Antea, si qui potentiores dynastae praedominium arripuerunt, pressi horum
potentia reliqui status tanto facilius a regibus in officio poterant contineri.
6 Si vero laxata vi imperii anarchia invaluit, optimates ipsi effreni populi
licentia premebantur. 7 Nunc parte ex una 3654 praelati, ac
praesertim praedives ille et praepotens Thomas Bakacsius; parte vero ex alia praevalidi duos
optimates Bathorius et Zápolyius pro praedominio decertabant, sicque ipsa jam ad invicem in
collisionem venit oligarchia.
Sub Uladislao primum oligarchia, tum anarchia viguit.
8 Status nobilium aristocratiae optimatum inde a primis septem ducibus
insvetus praelatorum potissimum olygarchiae adversabatur. 9 Cum regem
ignavum hanc impedire aut nolle aut non posse cerneret, ipse quoque in anarchiam est
prolapsus. 10 Ita et olygarchia intra se ipsam, et anarchia cum olygarchia
colluctabatur. 11 Ita distractis in tot partes regnicolarum animis toto
regno nil nisi spolia et rapinae viguerunt. 12 Ita propagato divitum nimium
aliquot optimatum in reliquas etiam civium conditiones luxus exemplo, publicos proventus
depeculandi studium, quodve adhuc deterius est, venalitas ministrium invaluit.
13 Ita perturbata publica administratione illae etiam, quae adhuc nationi
supererant vires, nunquam in unum cogi potuerunt quo hostibus regni communibus viribus
resisti potuisset. 14 Inde evenit ut Maximiliano Austriam tam facile
recipere et totam ferme Transdanubianam Hungariam nemine obsistente 1491. occupare pronum
fuerit; ut Moldavia ad Polonos, Dalmatia ad Venetos impune defecerit, imo ut pulcherrimam,
quam generalis ferme principum Europae Cameracensi foedere contra Venetos inita conspiratio
ejus recuperandae praebuit occasionem, hi aere, ut mox dicemus, redimere potuerint.
15 Ita denique tam profundae internarum dissensionum radices jactae sunt ut
hae nonnisi post 220 annos sub Caroli VI regimine plene evelli potuerint. 16
Cum omnium horum calamitatum causa fuerit primum indolentia Uladislai, dein secularium cum
clero, et optimatum cum nobilibus dissidia, tum luxus ministrorumque venalitas, libet
singula haec paucis enucleare.
3656
§ 98 Ejus causa non restricta nimium regis potestas, sed regis ignavia fuit.
1 Sunt qui praeter eas, quas jam insinuavimus, causas restrictam nimium
Uladislai potestatem executivam malis his ansam praebuisse arbitrentur. 2
Verum quamquam prolixiorem ille, quam ullus antecessorum suorum ediderit capitulationem,
vidimus tamen quod per illam authoritas ejus nihilo magis quam priorum regum restricta
fuerit. 3 Decreverant quidem status articulo 2-o ut rex proprio arbitrio
nonnisi 100 colonos, si quid ultra sit, nonnisi cum consensu statuum conferre possit,
immemores indubie quod illimitata regis quoad bona nationis conferendi potestas praecipuum
primitivae regni constitutionis cardinem effecerit. 4 Verum fluxam alioquin
hanc legem 1504:10-o iidem ipsi revocarunt. 5 Revocationis hujus ea articulo
hoc causa redditur quod omnes ferme constitutiones regni hactenus factae inter se
discrepent. 6 Verum nullius vel in decretis alicujus regis, vel in prolatis
hactenus litteris, legis vestigium exstet qua regis in conferendis bonis potestas ad certum
colonorum numerum restricta fuisset. 7 Itaque per clausulam illam compilator
decreti hujus id tantum obvelare voluisse videtur quod inter ipsa anteriora Uladislai
decreta hac in re contradictio occurrat. 8 Nempe in 1-o statim ejus de 1492.
decreto articulo 14. § 2. ad finem regi bona infidelium conferendi nullo colonorum numero
circumscripta potestas tribuitur, et licet illa subsequi decreti 1495. articulo 2. ad 100
colonos restringatur, mox tamen ejusdem ipsius decreti articulo 5-o prior 1492. articulus
14, qui irrestrictam regi bona infidelium conferendi potestatem tribuit, confirmatur.
9 Restrinxerunt etiam status 1507:7-o potestatem ejus in officiis
conferendis ita ut nullum absque consensu stabilis illius, quod tum moliebantur, seu
consilii, seu senatus officium sub vinculo invigorositatis largiri valeat, immemores indubie
quod id etiam primitivae in capitulationis Albertinae articulis 15. et 26. diserte renovatae
constitutioni adversetur. 10 Verum stabili illo consilio nunquam, ut
vidimus, in effectum perducto lex etiam haec suapte evanuit. 11 Apparet
itaque non constrictam nimium regis executivam potestatem, sed id regnum sub Uladislao tot
calamitatibus involuisse quod ille animo fuerit tam pusillo ut neque ministros suos in
officio continere, neque gliscentes dissensiones authoritate sua in herba statim suffocare,
neque 3658 excessuosos cives legalibus poenis coercere, neque ullam e tot
saluberrimus sub se latis legibus effectui dare aut sciverit, aut voluerit.
§ 99 Dissensiones inter clerum et statum saecularem.
1 Altera calamitatum regni causa fuit gravis inter status ipsos dissensio.
2 Clerus non contentus privilegio fori in personalibus, quod ipsi jam sub
Sancto Stephano concessum fuit, sub prioribus quoque regibus connitebatur ut illud etiam ad
realia extendere possit, ita ut saeculares etiam in realibus causis contra ecclesiasticos
coram foro ecclesiastico procedere debeant; eratque tempus quo id reapse in effectum
perduxit (a). 3 Hoc assecutus jam ipsum fundamentale juris principium quod
actor forum rei sequi debeat, subvertere idque efficere contendebat, ut ecclesiastici etiam
active procedentes saeculares in quacunque demum causa coram foro spirituali possint
convenire.
4 Coeperat item clerus oppressivam in exigendis decimis rigorem adhibere,
hanc contra capitulationis Albertinae articulum 28. et capitulationis Mathiae, cui Szilághy
subscripsit, articulum 10. ab ipsis nobilibus exigere renitentesque per interdicta
ecclesiastica ad eas praestandas compellere.
5 Invaluit praeterea his potissimum temporibus usus ille ut episcopi,
quamquam optimos alioquin haberent proventus, pluria insuper pinguia beneficia, veluti
praeposituras et abbatias, ad se pertraxerint.
6 Tot reditibus aucti coeperunt copiosa saecularia bona partim a rege
impetrare partim a prodigis, seu alias ad incitas redactis proprietariis emere, seu per
legata etiam obtinere, ita ut praeter ampla alioquin fundationalia bona clerus jam magnam
saecularium etiam bonorum partem ad se pertraxerit. 7 Quod summum fuit,
praeter cancellarii et personalis praesentiae munus, quae jam quasi ex instituto tenebat,
alia etiam aliis saecularibus propria veluti thesaurarii, coronae custodis et supremi
comitis officia in pluribus jam comitatibus occupaverat (b).
3660
8 Omnia tamen haec, quamquam justa, querimoniarum capita tantam inter
status acerbitatem vix produxissent nisi praepotenti illi dynastae Bathorio personales cum
potentiori adhuc praelato Thoma Bakácsio inimicitiae intercessissent (c). 9
Illum enim, ut adversario male faciat, saeculares eo impulisse coaevi scriptores tradunt, ut
clerus universim et a consilio regis, et a judiciis et comitiis omnique usque adeo rerum
prophanarum pertractatione excludatur. 10 Atque haec saecularium cum clero
dissidia primis statim, quae sub Uladislao 1492. pro festo Purificationis acta sunt,
comitiis eruperunt. 11 Verum cum summa ab utrinque ageretur contentione,
nihil in hac diaeta ea de re potuit determinari. 12 Debuit tamen alia eodem
adhuc anno pro festo S. Michaelis ad definienda haec objecta diaeta praefigi (d).
13 Ac haec quidem diaeta seu clero impediente seu de alia quapiam ignota
causa celebrata non fuit (e). 14 Sequenti tamen anno pro eodem festo S.
Michaelis comitia iterum acta et memorata objecta reipsa in discussionem assumpta fuere.
15 Sed tum tanta inter clerum et saeculares contentio exarsit ut comitia
nullo edito decreto tumultuose dissoluta sint. 16 Forte Uladislaus 1494.
quaesito studio diaetam non celebravit, ut interea animi defervescant (g).
17 Et vero comitia 1495. longe moderatius agebantur, passique sunt
saeculares ut in praesens excessus tantum aliqui in exactione decimarum corrigantur.
18 Cum 1496. nullo iterum comitia celebrata sint (h), exstinctum jam videri
poterat hoc incendium; res tamen aliter evenit. 19 Nam in comitiis 1497. non
jam saeculares tantum cum clero, sed et nobiles cum magnatibus, immo universi, ut jam
vidimus, status cum rege colliserunt. 20 Itaque haec quoque comitia nullo
edito decreto infructose dissoluta sunt (i).
21 Tandem 1498. diuturnae hae saecularium cum clero dissensiones tantisper
sopitae sunt. 22 Foro enim spirituali limites positi sunt articulis hujus
diaetae 60. 61. et 62; negotium decimarum magis adhuc regulatum fuit ab articulo 49. usque
54; quoad acquisitionem bonorum saecularium clero meta praescripta fuit art. 55. et 65; ne
plura beneficia ecclesiastica in unam personam congerantur vetitum fuit articulo 56; ab
officio conservatoris coronae clerus excludebatur per articulum 25, a munere vero supremi
comitis articulo 57-o.
3662
23> Caeterum ne hae quidem leges in effectum abiverunt. <24
Patet enim ex articulo 33-o 1500. quod fora spiritualia, cum nobiles jam non possent,
adminus cives jurisdictioni suae in causis prophanis subjicere tentaverint.
25 Patet ex articulo 23:1504. quod adhuc indebitas decimas clerus per
interdicta exegerit. 26 Ipsa possidendorum plurium beneficiorum
ecclesiasticorum prohibitio eum tantum effectum produxisse videtur quod anno 1500. status
cum Georgio episcopo Veszprimiensi et cancellario per art. 31-um dispensare potuerint ut una
Budensem retineat; iam enim 1507. art. 13. pluralitas beneficiorum ecclesiasticorum denuo
debuit prohiberi. 27 Eadem sors fuit legis illius qua officia supremorum
comitum ecclesiasticis conferri vetabantur. 28 Iam enim 1514. articulo 56.
sanciebatur ut comitatui Hevessiensi saecularis tantum usque reditum episcopi praeficiatur,
huic vero reduci munus hoc continuo restituatur.
29 (a) Et ideo jam sub Sigismundo decreto 2-o art. 14. et decreto 3. art.
12. lege publica prohiberi debuit ne fora spiritualia causas prophanas vel vicissim
tractent. 30 Verum debuerunt fora spiritualia legem hanc transgredi, cum jam
in capitulatione Szilághiana articulo 9, sub Mathia vero 1462. articulo 2. et 1464. art.
14-o ipsae causarum species, quas forum spirituale tractare possit, specificari debuerint.
31 Nec huic legi obtemperatum fuisse docet 1471:17. quo fora spiritualia
iterum a causis prophanis judicandis inhibentur. 32 Sed nec hanc quidem
legem in effectum ivisse docet gravis, quae eatenus sub Uladislao inter saeculares et clerum
viguit, controversia.
33 (b) Omnes hi abusus patent et e coaevis scriptoribus et e subjiciendis
mox legibus quibus abrogantur.
34 (c) Causam eorum vide in Bonfinio et Tuberone.
35 (d) Patet id e conclusione decreti 1492. § 4. et 5. ubi dicitur:
"Praeter praedictos (nempe in decreto hoc contentos) articulos DD. praelati, barones,
nobiles plures articulos tam ratione decimarum, quam ecclesiasticorum beneficiorum ac
collationis comitatuum praesentarunt praesenti decreto inserendos, sed quia iidem super
hujusmodi articulis perfectam deliberationem facere nequiverunt, pro eo finalem conclusionem
articulorum 3664 ejusmodi ad futuram diaetam circa festum B. Michaelis celebrandam
duximus prorogandam."
36 (e) Nullum enim ejus vestigium seu in coaevis scriptoribus, seu in
diplomatibus occurrit.
37 (f) Anno 1493. pro festo Michaelis comitia celebrata fuisse constat a
sententionalibus Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 419. et seq. per quas
sententia notae infidelitatis in Ioannem Kis Horváth de Illaposich perfertur.
38 Turbulenta illa fuisse Istvánfius testatur, et licet ille alias etiam
turbarum harum causas adferat, dubitari tamen nequit quin iidem abusus, qui comitia 1492.
ita perturbarunt ut de iis nihil decerni potuerit, hac etiam diaeta resumti praecipuam
dissidiis causam praebuerint. 39 Caeterum Istvánfius memorat quidem hac
etiam diaeta leges aliquas perlatas fuisse. 40 Verum in eo illum evidenter
halucinari praefatio decreti 1495. satis ostendit. 41 In hac enim Uladislaus
comitia 1495. cum diaetae 1492. historia nectit, quin ullam diaetae 1493. faciat mentionem,
quod certe facturus non erat si aliquod e comitiis his decretum emanasset.
42 (g) Nullum enim celebratorum hoc anno comitiorum vestigium exstat.
43 (h) Nec celebratorum hoc anno comitiorum ulla memoria superest.
44 (i) Patet id e praefatione decreti 1498. § 6. ubi dicitur: "Cum nos...
ad perficiendum ea omnia, quae a Nobis maximo cum suspiramine exspectabant, congregationem
generalem pro festo B. Martini in anno proxime transacto indixissemus et celebrassemus,
inter delecta grana frumenti zizaniam imponendo omnia subvertissent, et sic ipsi barones et
regnicolae Nostri nihil boni una Nobiscum concludentes cum jactura rerum suarum sat grandi
ad propria comeare coacti fuissent."
§ 100 Dissensio inter magnates et statum nobilitarem.
1 Nobiles inter et optimates jam quidem in comitiis 1492. prima
dissensionum semina jacta fuerint; nimirum horum uti et posteriorum pars 3666
aliqua ad ratificandum dedecorosum illum Uladislai cum Maximiliano initum tractatum
inclinabat (a), cum status nobilium eidem acerrime adversaretur. 2 Subinde
plures his adversus illos querelarum causae enatae sunt. 3 Coeperunt nimirum
potentiores aliqui proceres contra constitutionalem sub Andrea II art. 30. stabilitam, et
capitulationis Albertinae articulo 8. renovatam legem plura simul officia ad se pertrahere;
aliqui supremi comitis officium contra alium iterum constitutionalem Andreae II articulum
16. styrpi suae haereditarium conferri procurarunt. 4 Exemerant se pleraeque
potentiores familiae a jurisdictione ordinariorum tribunalium et magistratuum; supremi
comites, ut securius grassari possint, juramentum officii praestare recusabant, et nobiles
in defixis per constitutionem Andreanam libertatibus turbabant (b). 5 Imo
cum vicecomites hactenus pro arbitrio nominare potuerint (c), tales saepe nominabant, qui
nobilitatem variis injuriis affecerunt, et gravibus saepe oneribus oppresserunt.
6 Ut in comitiis nil nisi optimatum arbitrio definiri possit, hi quaesito
studio tardius ad ea comparere (d) et, cum advenissent, privatis negotiis et inutilibus
disceptationibus tempus terere solebant, tantum ut nobiles, qui cum viritim comparuerint,
proprio aere vivere cogebantur, tolerandis longioris morae sumptibus impares dilabantur; his
vero dilapsis graviora negotia ex optimatum tantum arbitrio decernantur (e).
7 Ac malo quidem huic jam 1492:108. remedium positum fuit perlata lege ne
ullus ultra quatuor a praefixo diaetae termino dies exspectetur, his elapsis statim graviora
negotia assummantur, et quae conclusa fuerint absentes perinde obligent, ac si praesto
fuissent. 8 Reliquae nobilium querelae in turbidis et nullo, ut jam vidimus,
edito decreto solutis 1493. comitiis denuo propositae fuerint. 9 In subsequa
tamen 1495. diaeta pauci tantum sicut cleri ita etiam optimatum abusus sublati fuerunt.
10 In particulari cassatae fuerunt articulo 15-o illae potentiorum
exemtiones quibus se judicatui vicecomitum et judicum nobilium subtrahere solebant.
11 Sancitum etiam fuit articulo 25-o ut sepositis privatis negotiis
inutilibusque disceptationibus causae, propter quas diaeta indicta fuit, statim in
pertractationem assumantur.
12 Reliquae adversus optimatos querelae tumultuosis illis 1497-i comitiis
denuo recruduerunt, sed non perinde atque illae, quae contra clerum proponebantur, in
subsequa 1498. diaeta sublatae sunt. 13 Unicus ille 3668
cumulandorum in unam personam plurium officiorum abusus per articulum 70. abrogatur resque
haec ad constitutionalem Andreae II legem revocatur. 14 Nimirum tanta fuit
optimatum potentia ut reliquae nonnisi sensim in subsequis comitiis potuerint abrogari.
15 Ita anno primum 1504. articulo 2-o supremi comites ad nuncupandum officii
sacramentum adstringebantur, articulo 3-o supremi comitis officium in haereditatem conferri
vetabatur sicque altera etiam constitutionalis Andreae II lex renovabatur; §-o vero 4-o
adimebatur comitibus potestas vicecomites pro arbitrio nominandi.
16 Verum ne his quidem legibus factis adhuc constrictam fuisse potentiorum
audaciam inde liquet quod subinde eo temeritatis sint prolapsi ut latis adversus se
judiciariis sententiis vi resisterent, ut adeo 1514. articulo 1. ordinari debuerit ut
sententiae judicum contra refractarios vi militari in executionem perducantur.
17 Eo itaque anarchia jam evaserat ut respublica arma expedire debuerit quo
debilioribus contra potentiores cives justitiam facere possit.
18 (a) Septem enim praelatos et totidem proceres tabulis pacis hujus
subscripsisse patet ex Auctuario Diplomatico Kollarii pag. 260-a.
19 (b) Patet id e praefatione decreti 1498. § 5. ubi dicitur: "Quamvis Nos
unicuique regnicolarum tam magistratum, quam inferiorum libertates eorum ipsis (...) a
serenissimo Andrea II rege confirmatas (...) in compluribus suis articulis diminutas (...)
confirmari renovareque (...) promiserimus, forent tamen plerique privatum potius quam
commune bonum sectantes, per quorum impedimenta hactenus nunquam assequi potuissent."
20 Cum rex loquatur, per id utique nonnisi potentiores dynastas designare
potest qui minores nobiles in suis libertatibus turbabant.
21 (c) Habebant jus hoc comites adhuc sub Mathia cujus decreto 6-o
articulo 60-o dicitur: "Et ille (comes) teneatur ex illo comitatu et non aliunde nobilem
virum aliquem pro vice-comite eligere."
22 (d) Testatur id articulus 108:1492. ubi dicitur: "Quia certi domini
praelati et barones non ad ipsum diem praefixum, sed (...) post quindecim vel viginti dies
venerunt. 23 Quorum exspectatio adeo fuit onerosa quod 3670
consumptis eorum expensis nobiles mediocres et pauperes de ipsa diaeta discedere coacti
fuerint."
24 (e) Patet id ex articulo 25:1495. ubi dicitur: "ut plurimum domini
praelati, barones, caeterique consiliarii totam diaetam verbis conterunt et absque
deliberatione ab invicem separantur; quo fit ut nobiles et pauperes (...) expensis admodum
exhausti ad propria tandem cum ipsorum damno reverti cogantur."
§ 101 Luxus et exinde orta ministrorum venalitas.
1 Maximam tamen anarchiae huic ansam praebuit invalescens sensim inter
omnes civium classes luxus, quaeque hunc comitari solet, et magistratuum et ministrorum
venalitas. 2 Dudum quidem jam antea inter ditiores Hungaros Asiaticum fastum
viguisse omnia veteris aevi monumenta testantur. 3 Verum necdum invectis
artibus iisque, quae luxui serviunt, opificiis, necdum propagato commercio, omnis ferme
apparatus ille in turba servorum, sonipedum numero et praestantia, argenteorum praeterea
armorum, scyphorum, nodorum, unionumque copia consistebat. 4 Servi et
sonipedes domi proveniebant, reliqua bello potissimum aut donis parta ad seram usque
posteritatem transmittebantur. 5 Caeterum aut modestae ligneae aedes, aut
compositae unice ad securitatem proprietarii arces, simplex in tricliniis suppellex,
convivia domesticis obsoniis absolvebantur.
6 Mathias, cum omnes aetatis suae principes quovis genere anteire
gestiret, architectos, pictores, sculptores aliosque luxus ministros induxit.
7 Inde aurea ejus illa Budensia et Vissegradiensia palatia; inde horti
pensiles; inde splendida adeo ejus suppellex ut exteros, qui eam conspicati sunt, in
admirationem rapuerit. 8 Hoc regis exemplum jam sub illo proceres corripuit.
9 Verum ne id ad inferiores dimanare possit conditiones, ille partim
continuis bellis, partim frequentibus exactionibus impedivit. 10 Sub
Uladislao alta per 24 annos pace, tributis ad consuetam tantum lucri camerae depensionem
redictis, labes haec inferiores etiam conditiones pervasit. 11 Virus tamen
suum pestis haec in ipsa metropoli maxime exercuit. 12 In hac enim nil nisi
convivia, choreae, ludi, 3672 concentus musici adeo continui videbantur
audiebanturque ut perpetua illic Bachanalia celebrari existimares. 13 Et hoc
erat quod Herbersteinio, Caesaris ad aulam Uladislai legato ansam dedit ut, postquam
Bachationes has graphice descripsit, fatale illud pro Hungaria vaticinium pronunciaverit:
"Nunquam vidi gentem cum majori tripudio ad interitum suum properantem." 14
Iam vero neminem latet quod is sit primus luxus effectus ut aemulationem etiam apud eos, qui
minoribus pollent facultatibus, accendat; ut hi primum se exhaurire, tum vero ditiores
etiam, quo horum fastum obfuscare possint, majora suis facultatibus suscipiant; denique ut
jam verecundia civem subire soleat depromtum semel licet facultatibus suis superiorem
vivendi splendorem dimittere. 15 Quid itaque jam tum restabat quam, cum
necessarias ad id pecunias domesticum peculium suppeditare nequeat, eas malis artibus
conquirere? 16 Inde certe manavit sub Uladislao illa morum corruptela ut
justos regis proventus illi quidem, qui eos exigebant, depeculati sint, alii denique, ut eos
cum usura ad se pertrahere possint, suppeditatis ultro regi pecuniis prodigalitatem ejus
irritaverint.
17 Hoc in numero fuisse Bakácsium et Stephanum Zapolyum partim ex iis,
quae jam dicta sunt, partim e coëvis scriptoribus constat. 18 Nec in eo
adhuc cupiditas illorum substitit. 19 Notavit insuper illos aetas sua a
manifesta venalitate. 20 Beatricem reginam totum fere domesticum Mathiae
thesaurum in Stephanum Zápolya profudisse memorant coaeva monumenta, tantum ut illum a
Ioanno Corvino (cujus partes se tuiturum Mathiae jurate promiserat) abstrahet, et ad
Uladislaum, cujus nuptias ambiebat, traducat. 21 Quo factum est ut
repentinas ejus opes mirati, eventus autem ejus ignari regnicolae hunc regiam expilasse
gazam passim fuerint suspicati (a); Bakácsium cancellarium auro Caesaris corruptum
probrosas [ERROR: no reftable :]
101.21 probrosas: probosas B
illas 1491. conditiones subivisse communis sui temporis fama ferebat.
22 Dum Pontifex, Caesar, et rex Galliae Uladislaum ad foedus Cameraticense
invitarunt certissimamque illi recuperandae Dalmatiae occasionem praebuerunt, Uladislaum
bellum reipsa decrevisse, oratore tamen Veneto consilio Bakácsii 300 millia aureorum
offerente regem a Bakácsio persvasum fuisse perhibent coaeva monumenta, 3674 ut
accepta pecunia bellum dimittat. 23 Quod Bakácsius, dum adhuc esset
Zagrabiensis antistes, 30 aureorum millia, quae capitulum in insperatos turbidorum illorum
temporum eventus seposuerat, violenter illi eripuerit, plures ejus aevi litterae testantur.
24 Testantur denique quod tantas pro se suisque impetraverit donationes ut,
si omnium donatorum bonorum possessorium capere potuisset, facile sextam Hungariae partem
sui juris effecisset. 25 Quae non calamitas regno illi debuit impendere,
cujus primi ministri, palatinus et cancellarius, venales adeo tantaque corrodendarum opum
siti correpti erant; cujus cancellarius adeo fluxa fide fuit ut eodem anno et Alberto et
Maximiliano successionem in regno Hungariae addici procuraret, et tamen confoederationem
Rákossiensem de eligendo post defectum Uladislai indigena rege primus subscripserit.
26 (a) Vide hujus fastuosam pompam in Annalibus Regni
Hungariae parte 4. pag. 264.
§ 102
1 Atque in hac communi rerum omnium perturbatione, exhausto aerario,
dimisso statario milite, dissidentibus statibus, laxata vi imperii, regnante avaritia et
venalitate, enervatis per longam pacem et luxum regnicolarum animis, Ludovicus II pravis
marchionis Brandenburgensis consiliis regni habenas decimo aetatis suae anno capessivit.
|