Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous page

Next page

-- 3622 --

tenerent, forti regem animo esse oportuisset ut ingratas has tot potentibus civibus leges effectui dare potuisset. 22 Quo robore cum Uladislaus praeditus non fuerit, hae quoque leges in effectum non iverunt. 23 Praestitisset sane in tempore adhuc unius floreni subsidium decernere, conflandam ex illo summam non quaestoribus regiis, sed fidis manibus concredere, pecunia hac alienatos proventus redimere, editum in Hampone et Dombayo [ERROR: no reftable :]

91.23 Dombayo: Dobayo B

exemplum saepius renovare, quaestores vero ad reddendas singulis comitiis rationes efficaciter adstringere. 24 Verum omnia haec perducta, ut mox videbimus, jam ad summum morum corruptela impediret, Uladislaum vero suprema necessitas jam eo compulit ut, cum nulla subsidia in comitiis obtinere posset, oratores per comitatus mittere sicque aliqua adminus seorsim subsidia postulare consveverit. 25 Quae tamen res eidem quandoque adeo male cessit ut vix sumptus, quos in oratorem ejusmodi impenderet, sibi sarcire potuerit (h). 26 Usus hic cum multas inter ipsos comitatus produxerit collisiones, status eundem 1504. articulo 1-o nec immerito vetuerunt. 27 Optandum tamen fuisset ut regi adeo indigo jam tunc aut ea, quam paulo antea diximus, aut alia meliori ratione prospectum fuisset.

28 (a) In litteris Uladislai ad comitatum de Sáros 1500. in festo S. Magdalenae datis, quae in Vestigiis Diaetarum pag. 437-a producuntur, dicitur: "Qualiter in proxima generali congregatione, festi S. Georgii per universum hoc regnum Nostrum Nobis consultum et decretum exstitit ut treugas praesentes, quas cum Turcis habemus, rumpere atque... bellum contra eosdem gerere debeamus... 29 Accedit eodem, quod pecuniae praesentis subsidii, quod ad hoc gloriosum opus per vos datum est... nimis tarde ubique exsolvantur."

30 (b) In Vestigiis Diaetarum pag. 462 provocatur mandatum Uladislai regis ad comitatum Szaladiensem 1508. in festo S. Ioannis Bapt. datum, quo jubet subsidium unius floreni annui ad necessitates confiniorum diaetaliter impositum dicatoribus suis eatenus expeditis resignari. 31 Et certe 3624 subsidium hoc decernere opere pretium fuit; quam enim in deplorabili statu fortalitia in confiniis jam 1495. fuerunt, articuli diaetae hujus anni 33. et 35. satis testantur.

32 (c) Exstat in archivo Regni diploma Uladislai de dato *** [ERROR: no reftable :]

91.32*** in B vacuum relictum.

quo lex haec solenniter denuo confirmatur. 33 Koller in Historia episcoporum Quinqueecclesiensium tom. 1. pag. *** provocat ad librum rationum Sigismundi Quinqueecclesiensis episcopi et thesaurarii de 1495, e quo patet quod in comitatibus Hungaricis lucrum camerae (nullum enim eotum subsidium regi oblatum fuit) ab una dica unus florenus, in Sclavonia vero medius, exactus fuerit.

34 (d) "Demum vero" (sunt verba diplomatis) "pro litteris eorum mediam partem illius, quod regnicolae Nostri in curia Nostra solvere consveverunt, dare valeant."

35 (e) Bonfinius decade 5-a cui qua testi coaevo hac in re fides potest adhiberi.

36 (f) Comitia enim haec rebus infectis tumultuosa dissoluta fuisse docet Praefatio, quae 2-o Uladislai decreto praemissa est, §-us 6. 37 Caeterum praepotentiam Stephani Zápolii palatini illud satis remonstrat quod, licet 1492. articulo 27-o res, a quibus tricesima desumi non debeat, diserte determinatae fuerint, Zápolio tamen concessum sit ut in tricesimis, quas a rege in pignore habebat, a quibuscunque ipsi collibuerit rebus, tricesimam exigere possit.

38 (g) Hunc enim sensum facere videtur aenigmaticus 1514. art. 1. § 1. et 2. "ut universi proventus Regiae Majestatis, tricesimae, vigesimae, fodinae, camerae salium, auri et argenti, civitatesque regiae de facto remittantur, et computata ratione, si cui Majestas Sua adhuc aliqua summa tenebitur, illam cum tempore ex iisdem proventibus refundat ita, ut medietas proventuum Regiae Majestati cedat, et medietas illi apud quem in arenda vel pignore fuit."

3626

39 (h) Hunc enim sensum facere videtur obscurus 1524. articuli 1. § 2. qui ita sonat: "Quo fit, ut... ut Regia Majestas tam multoties in eorum medium mittere solet ut saepe lucrum seu fructum, quem exinde speraret, solis in expensis nuncii, vel dicatoris consumat."

§ 92 Tricesimarum regulatio.

1 Tricesimae primum sub Uladislao in comitiis regulatae fuerunt. 2> Antea cum teloniis saepius confundebantur (a). <3 Iam tum agnovere status quod de productis regni nonnisi tunc tricesima exigi possit, si e regno educantur (1498. art. 29. § 3). 4 De inductis nulla fit mentio, forte quod haec tamquam correlativa alioquin subintelligi existimaverint. 5 Nam quod exterae merces dudum antea regno inferri coeperint, docent privilegia limitaneis civitatibus elargita, quorum jam § *** [ERROR: no reftable :]

92.5 *** in B vacuum relictum.

(b) memoravimus. 6 De transitu etiam nil memoratur, quod inde factum puto quia necdum eotum commercium ita effloruit ut merces quaepiam per Hungariam in alias regiones devehantur.

7 E naturali principii hujus sequela agnoverunt etiam status quod tricesimae nonnisi in limitaneis locis defigi valeant, et ideo mediterraneas omnes 1498. articulo 34. abrogarunt, stationesque tricesimales articulo eodem ita defixerunt ut capitales plerumque in locis limitaneis fuerint constitutae, Budensem tamen, Albensem, et Pákaiensem licet in meditullio ferme regni sitas, quia a Zapolio palatino in pignore tenebantur, non sunt ausi continuo abrogare, verum, postquam a rege redemptae fuerint (quod nunquam eventurum esse pronum erat existimare), ut aboleantur, decrevere 1498. articulo 29. § 2-o.

8 Inoleverat etiam inde a Ludovici I temporibus ea consvetudo ne ab animalibus tricesima exigatur (c), quae sub ipso adhuc Uladislao 1492. art. 27. jam in legem publicam relata fuit. 9 Verum adverterunt demum status 1498. objectum hoc natura sua tricesimae censui subjacere, et ideo articulo 29. § 5-o animalia etiam e regno educta tricesimae subjecerunt.

3628

10 Cum tamen sub Ludovico et Sigismundo etiam a victualibus nullam depensam fuisse tricesimam, usus autem in exigendis tricesimis sub Ludovico et Sigismundo observatus per articulum 27-um 1492. confirmatur, immo universim statuatur ut a merce valorem floreni non exaequante nulla tricesima exigatur, videntur victualia porro etiam a tricessimi immunia perstitisse.

11 Caeterum aetas haec necdum justam seu commercii, seu tricesimae ideam habuit. 12 Has adhuc qua proventum, non qua habenas commercii consideravit. 13 Et ideo omnes indiscriminatim merces eidem subjecit; cum enim trigesimus seu nummus, seu florenus desumi consveverit, indeque exactioni huic nomen tricesimae adhaeserit, apparet omnes promiscue merces eidem 3 1/4 pro centum censui subjacuisse. 14 Quid mirum proinde quod nulla de ipsa vectigalis tricesimalis regulatione lex prostet? 15 Ignoravit nempe adhuc aetas illa commerciale illud principium, quod merces nocivae majori portorio gravari, aliquae simpliciter prohiberi, utiles e contra ab omni vectigali eximi debeant.

16 (a) Adhuc sub ipso Uladislao debuit tricesima a rebus in nundinis domesticis venditis desumi, quando anno primum 1495. articulo 28. prohibetur ne ab animalibus in domesticis nundinis distractis tricesima exigatur.

17 (b) Cum enim plures civitates tale obtinuerint privilegium ut extranei mercatoris tantum ipsis merces suas vendere debeant, ultro vero in regnum proficisci non audeant, apparet complures exteras merces jam tum in regnum inductas fuisse.

18 (c) Productae sunt in processu abbatiae de Pilis contra civitatem Posoniensem litterae Ludovici de 1371. quibus inhibet tricesimatores ne a bobus, vaccis, porcis et similibus, item oleo, piscibus vel frugibus, nec aliis victualibus cujuscunque generis de partibus Hungariae, Austriae vel Bohemiae ad Posoniensem civitatem deferendis tricesimam desumant. 19 Productae sunt etiam Sigismundi de 1416. quibus tributarios suos inhibet ne a victualibus ad abbatiam M. Pannoniae et Pilisiensem inferendis tributum aliquod exigant.

3630
§ 93 Regulatio monetae et rei montanisticae.

1 De moneta et rebus montanisticis ac commercialibus sub Uladislao in comitiis multa, sed infeliciter disposita fuerunt. 2 Nimirum prohibebatur extranea moneta, in limitibus tamen regni admittebatur (a), quasi horum accolae tantum cum advicinantibus exteris, non vero etiam cum iis, qui ipsos contingebant, regnicolis quaestum habuissent, et quasi per exterae monetae ad justos limites reductionem commercio melius prospici non potuisset quam per simplicem ejus prohibitionem.

3 Auri etiam et argenti crudi inductio prohibebatur (b) quasi aurum et argentum in monetam conversum non perinde facile a regno extraheretur, nisi id per alias commerciales provisiones, quarum tunc [ERROR: no reftable :]

93.3 tunc: nunc B

adhuc nec idea exstabat, impediatur. 4 Verum ignoravit adhuc aetas illa vel id, quod aurum et argentum non tantum qua materia monetae, sed etiam qua merx, quae iisdem, quibus reliqua commercii objecta, subjacet legibus, considerari debent.

Ordinationes commerciales.

5 Supremus temporum illorum in re commerciali ille defectus fuit quod, ut paucis limitaneis civitatibus faveant, exteros mercatores ad interiora regni ne admiserint quidem, sed eos ad distrahendas in limitaneis illis civitatibus (quae regia sibi superinde privilegia procurandi sagacitatem habuerunt) merces suas coegerint, tantum ut hae deinde easdem merces in interioribus regni partibus cariori vendere possint pretio. 6 Budensis civitas ejusmodi quoad ipsos plane domesticos mercatores privilegium obtinuerat. 7 Verum Sigismundus rem commercialem in exteris provinciis tantisper edoctus privilegium hoc in comitiis 1405. per articulum 11-um cassari plenamque domesticis mercatoribus libertatem admitti, ut jam vidimus, procuravit. 8 De extraneis ne ille quidem defectum hunc potuit emendare, qui sub Uladislao plane publica lege confirmatur (c).

9 Melior tantisper, sed tamen gravis fuit etiam ille error, quod antiquiores reges aliquibus civitatibus ius praeemtionis concesserint.

3632

10 Nimirum non licebat mercatori talem civitatem praeterire, sed debebat suas illic merces deponere donec aliquis civium ex iis aliquid emere volebat. 11 Quod superfuit, id solum ad alia deinde loca poterat deportare. 12 Et tales civitates emptoriales vel loca depositorum vocabantur. 13 Hic quoque publicae administrationis defectus sub Uladislao publicis legibus confirmabatur (d).

14 Eandem rationem subit vetita equorum e regno eductio tempore illo, quo regnum nulli implicitum bello his pro copiis suis non egebat (e), uti et renovata, quam jam sub Sigismundi perlatam fuisse vidimus, ineundae a domesticis cum exteris quaestoribus societatis prohibitio 1498. articulo 32; sed enim omnia haec temporum illorum in commercialibus caligo excusat.

15 (a) 1492. art. 31, 1507:11.

16 (b) 1492:32.

17 (c) 1492:48; 1498:31. § 1.

18 (d) 1492:103; 1498:31 et 32; 1500:24.

19 (e) 1495:27, 1498:31, 1504:28, tandem 1507:10. ad justos limites restricta fuit, nempe ne per greges integros e regno educantur. 20 Verum 1514:66. iterum generaliter prohibetur.

§ 94 Regulatio rei bellicae.

1 Restat ut, quomodo legislatio se circa militaria habuerit, videamus. 2 Peracta Uladislai electione cum Legionem Nigram, quae robur exercitus efficiebat, ad fidem novi regis iuramento adstringi publicae tranquillitatis plurimum interesset, haec vero emerita stipendia impensius flagitaret, reserato domestico Mathiae thesauro hunc a Beatrice regina penitus evacuatum esse compertum est. 3 Debuit publicum etiam aerarium perinde exhaustum fuisse, cum Joannes Varadinensis episcopus praesentaneae huic status necessitati depromptis e proprio peculio 40 aureorum millibus subvenire debuerit (a).

3634

4 Cum tam solers in vindicandis tuendisque juribus suis Mathias Uladislao integros adhuc proventus regios transmiserit, potuit ille primo adhuc regni sui anno stipendiariam militiam ex iisdem sustentare, prout et reipsa duplex, cum Alberto nempe et Maximiliano, bellum cum solo hoc milite (nulla enim insurrectio indicta fuit (b), intra primos 13 regni sui menses confecit. 5 At postquam Uladislaus depacta, ut § *** [ERROR: no reftable :]

94.5 *** in B vacuum relictum.

vidimus, Posoniensi pace 100 aureorum millia Maximiliano persolvere debuit, postquam abusi lenitate sua quaestores regii aerarium depeculari coeperunt, postquam et hoc et inordinata erogationum suarum ratio eo necessitatis eum adegit ut complures proventus regios alienare sicque ipsos redituum suorum fontes diminuere debuerit, tum enimvero eum omnem, quae ultra legalem banderii regalis numerum fuit, stipendiariam militiam dimisisse extra dubium est.

6> Quo tamen anno id evenerit, non ita expeditum est. <7 Stipendiatorum quidem regalium adhuc 1492. in articulis 17. et 18. mentio occurrit. 8 Verum quod per id nil nisi conflatum e mille capitibus banderium regis, tum gentes illas, quas aliqui barones regni intertenere, rex autem stipendia illis dependere debebat, intelligatur, e combinatione reliquarum sub rege hoc perlatarum legum redditur manifestum. 9 Itaque mihi probabile admodum videtur quod Uladislaus paulo post ac bellum cum Maximiliano in autumno confecit, et Legionem Nigram et omnem reliquam, praeter mille equitum banderium, stipendiatam militiam dimiserit (c). 10 In sententiam hanc ea me perduxit consideratio, quod jam in comitiis 1492. alta licet pace rigidior, quam Sigismundea fuerit, insurrectionis norma, unius nimirum equitis a 20 portis articulo 20. defixa fuerit, quodve licet post annum 1492. toto reliquo Uladislai regno nullum bellum gestum sit, sub nullo tamen rege tanta fuerit circa ordinandum insurrectionis modum sollicitudo. 11 Plurimae enim comitiorum 1492, 1498, 1500, et 1504. leges circa objectum hoc versantur. 12 Videntur nempe status defectum stipendiariae per nationalem militiam compensare voluisse.

13 Caeterum cum institutum banderiorum insurrectionis sub Uladislao maxime in apricum perductum sit, libet illud paucis exponere.

3636

14 Banderium regis a mille, privatorum a 400 equitibus computabatur (d); singulum tale banderium vaivodae Transylvaniae, comites Siculorum, bani Croatiae, et comitis Temessiensis officio affixum fuit (e), sed horum etiam stipendia rex et aerario dependere debebat (f); soli praelati ejusmodi banderia propriis impensis alere (g) et, dum opus fuit, in campum educere tenebantur. 15 Et quidem archiepiscopus Strigoniensis et antistes Agriensis singulus duo, seu 800 homines, Coloczensis archiepiscopus, Magno-Varadiensis, Quinqueecclesiensis, Transylvaniensis, Zagrabiensis episcopi et prior Auranae singulus unum, Iaurinensis, Vaciensis, et Veszprimiensis episcopi, Bécs-Váradiensis, Petrovaradiensis archiabbas, praepositus de Lövöld et capitula Strigoniense, Agriense, Quinqueecclesiense et Transylvaniense singulum medium banderium, seu 200, episcopus Csanadiensis, abbas Sexardensis et praepositus cum capitulo Albensi unam quartam seu 100, denique episcopi Syrmiensis et Nitriensis, abbas de Zobor, capitulum Bácsiense, et praepositus Titeliensis unam octavam banderii, seu 50 equites praestare tenebantur.

16 Ita equitatum, quibus rex stipendia dare debebat, 2600, quos vero clerus aluit, 4450, universim 7050 equites effecisse apparet.

17 Reliquis potentioribus dynastis, quorum 44 in articulo 22:1492. recensentur, nullus quidem certus equitum numerus admensus, indultum tamen fuit ut eum, qui a proportione portarum, quas bona eorum efficiebant, obvenerit numerus instar proprii banderii intertenere educereque possint. 18 Solius despotae Rasciae banderium in mille equitibus defixum; Balumsevichio autem, ut cum omnibus suis huszaris, quorum tamen numerus non definitur, exercituare teneatur, impositum fuit. 19 Si praeter despotum reliquos hos 43 dynastas vel per 50 equites supputemus, prodeunt iterum 3150 qui superioribus adjecti efficiunt 10,200 equitatum. 20 Praerogativa haec proprium aducendi banderium procerum aetatis illius animos ita occupavit ut anno 1500. quindecim regis aulici articulo 21. descripti, cum concessum dynastis in comitiis 1498. proprii banderii honorem ex toto obtinere non potuerint, id adminus impetrarint ut statuendum a bonis suis militem, si rex ipse in persona exercitum ducat, non comitatus, sed regis ipsius vexillo submittere possint (h).

3638

21 Regis et quatuor illorum baronum banderia, quibus eum stipendia suppeditare debuit, stipendiaria; miles, quem praelati aliique potentiores dynastae servare debebant, banderialis; equites, quos reliqua nobilitas a portarum, quas bona cujusque efferebant, proportione praestare debebat, portales; ipsum armatae nobilitatis corpus insurrectionalis militia vocabatur; ubi omnes hae militum classes confluxerant, exercitus generalis vocabatur. 22 Huic aut ipse rex aut palatinus, aut capitaneus regni praesse debuit (i), verum non erat in regis potestate generalem hunc, ut dicebatur, exercitum statui convocare; ante omnia stipendiariam et banderialem militiam hosti objicere debuit. 23 Si haec resistendo par non fuit, tum primum portalem et insurrectionalem militem potuit convocare (k).

24 Quantitas portalis militis 1492:20. § 3. in uno equite a 24 colonorum portis, et a nobilium vero unius sessionis a 10 domibus defixa fuit. 25 Verum mox 1498. ad 36 portas et quoad possessionatos et quoad impossessionatos nobiles restricta fuit. 26 Solis comitatibus inferioribus, velut hosti magis vicinis, unus a 24 portis eques imperabatur.

27 Banderium ut in media parte e gravis armaturae (qui armigeri vocabantur), media vero parte e levis armaturae equitibus (qui huszari audiebant) consistat, citato 1492. articulo decernebatur. 28 Verum 1498. articulo 16-o § 1. ut banderii altera etiam medietas e gravis armaturae equitibus constet, decretum fuit. 29 Qui a portis praestabatur eques, scuto, lancea, arcu, manuali, et, quoad fieri poterat, lorica armatus esse debuit; e quo confici videtur quod huszari adminus frameis, armigeri pistoletis, si non etiam brevioribus sclopis provisi fuerunt.

30 Ex omnibus his apparet totum exercitum e meris equitibus conflatum, statariam e contra illam Mathiae nigram legionem totumque usque adeo stipendiarium peditem, cujus ille ope tot victorias reportavit, dimissum fuisse (l).

31 Caeterum sub Uladislao confiniorum etiam securitati in comitiis providebatur. 32 Hactenus id tantum sancitum fuit ut huic rex e propriis proventibus procurare teneatur. 33 Articulo 1495:36. jam constituitur ut singulum fortalitium duos habeat praefectos, quo uno propriorum negotiorum causa absente, alter semper praesto esse possit et debeat. 34 Et cum dissolutis his temporibus avaritia ipsos militares 3640 praefectos jam ita corruperit [ERROR: no reftable :]

94.34 corruperit: corrupuerit B

ut Belgrado et Iaicza, praecipuis eotum limitaneis castris, ipsa bellica instrumenta furto ablata fuerint, in authores sceleris hujus inquirendum decernitur articulo 35, et, ut rex in posterum finitima castra victualibus necessariis magis provideat, articulo 33. ordinatur.

35 (a) Vide Bonfinium et Tuberonem.

36 (b) Indicta in 14-am Septembris pro coronatione diaeta videtur mero caeremonialis fuisse. 37> Acta ejus nulla supersunt. <38 Sed nec ullus scriptorum meminit in ea insurrectionem dercretam fuisse, licet id litteris omnino consignarint tantam tamque ordinatam militiam ad coronationem hanc confluxisse, ut debellando et Alberto et Maximiliano par fuisse visa sit. 39 Comitia vero, quae Uladislaus prima egit, 1492. pro festo Purificationis confecto jam utroque hoc bello celebrata sunt. 40 Exstant quidem in Vestigiis Diaetarum pag. 411-a litterae statuum de 10-a Aug. 1490. ad civitatem Bartphensem datae, ubi dicunt: "Majestas Domini Nostri regis eundem D. Ioannem Albertum (qui superiorem Hungariam jam invaserat) cum satis numeroso exercitu et cum universis viribus suis, quas magnas habet, insequi decrevit." 41 Exstant ibidem pag. 413. aliae ipsius Uladislai de 14-a Septembris ejusdem anni litterae, quibus eidem civitati ita rescribit: "Absoluta celebratione coronationis nostrae Hungariae, curabimus succurrere necessitatibus vestris". 42> Verum nihil horum in effectum ivit. <43 Peracta coronatione miles omnis in hyberna dimissus est idque dedit Maximiliano occasionem ut illo adhuc autumno non tantum Austriam receperit, sed et potiorem Transdanubianae Hungariae partem occupaverit.

44 (c) Nisi enim militia haec jam ante diaetam 1492. dimissa fuisset, certe aliqua ejus, qua a stipendiato regis et aliquot baronatum banderio distinctae, in articulis diaetae hujus mentio occurreret.

3642

45 (d) 1498. art. 20.

46 (e) 1498. art. 21.

47 (f) 1492. art. 17. "Quod Regia Majestas tam officiolatus ejus tenentibus quam et aliis exercituantibus de stipendio regali dispositiones faciat." 48 Per alios enim exercituantes nonnisi proprium regis banderium, per officiolatus vero tenentes, quatuor illi barones, qui in provocato in praecedenti nota articulo recensentur, intelligi possunt.

49 (g) Quod praelati admensa sibi banderia continuo intertenere debuerint, alioquin constat. 50 Neque tamen id ita recipiendum est quasi statarium, qualis nunc in more est, militem adere debuissent. 51 Verum habebant illi suos praediales, qui ea lege sessiones suas possidebant ut tempore pacis aut decimam, aut exiguos quosdam census praestare, tempore belli vero contra hostem propriis armis, sumptibus tamen dominii sui prodire debuerint. 52 Et tales hodiedum habet episcopus Zagrabiensis.

53 Capitula, conventus, praepositi, abbates, piique viri ecclesiastici decimas habentes non tam banderia servare, sed praeter obvenientem a numero colonorum suorum numerum, certum insuper a proportione decimalium proventuum militem praestare debebant, proportio autem haec aequanimi comitatuum determinationi defertur 1495. art. 15. § 2. 3. 5. et 6.

54 Caeterum dicitur quidem ejusdem 1498. articulo 17. §-o 1. "DD. regnicolae pro defensione regni stipendiarios de eorum iobbagionibus necessario tenendos habebunt." 55 Et paulo infra "officiales nec non stipendiarii tam regales, quam DD. praelatorum nec non caeterum regnicolarum." 56 Indeque aliqui arguunt etiam non banderiatos continuum militem alere debuisse. 57 Verum quis non videt compilatorem articuli hujus termino stipendiarii improprie usum fuisse idque tantum innuere voluisse quod sicut banderia sumptibus praelatorum, ita portalis miles sumptibus reliquorum regnicolarum interteneri debeat. 58 Secus enim evidens esset inter hanc et reliquas leges contradictio, quibus stipendiarius regis et baronatuum miles a banderiali et portali diserte distinguitur et illum quidem etiam extra limites regni educendi facultas regi conceditur, quoad banderialem autem et portalem negatur. 59 Certe ipsa rei natura sententiam hanc excludit; ut enim quis continuum militem alat, 3644 jam fixus debet esse intertenendi militis numerus; jam vero norma insurrectionis ferme semper variabat, jam enim a singula porta, jam a viginti, jam a 33, jam a 36, jam etiam a 100 portis unus miles praestabatur. 60 Et ideo nova semper fiebat portarum rectificatio. 61 Sane cum ipsum banderialem militem mox finito bello ad priorem rediisse rusticationem constet, quis sibi persvadebit quod coloni, qui a portis statuti fuerunt, toto pacis tempore e stipendiis dominorum suorum vixerint?

62 (h) Hunc sensum facere videtur obscurus 1500. articulus 21. si parenthesis 1-i § cum § 8. et 9. rite combinetur.

63 (i) 1492:9, § 14.

64 (k) Dicitur enim 1498:17, § 9. "Officiales nec non stipendiarii, tam regales, quam DD. praelatorum et baronum (i.e. banderia) nec non caeterorum regnicolarum (id est portalis miles) limites et metas regni secundum temporis et rerum necessitatem egredi exercitualiter debeant, si autem universitatem ipsam insurgere (intellige personaliter) contigerit, tunc ipsa universitas (id est praelati, barones, et nobiles in persona) ultra limites regni exercituare non teneantur." 65 Et hoc sensu intelligendus est etiam articulus 18:1492. aliaeque hanc in rem sonantes leges.

66 (l) In elargito statibus Regni Sclavoniae per Uladislaum 1494. diplomate dicitur quidem: "Ut nullus belligerantium exercituantiumque hominum, sive equitum, sive peditum in villis particularibus sive in extraneis nobilium bonis, sed in oppidis duntaxat et civitatibus ejusdem Regni Nostri Sclavoniae descendat." 67 Verum inde non id quod rex stipendiarium adhuc intertenuerit peditem, sed quod in Sclavonia Nobiles non meros equites, sed etiam pedites a portis statuerint inferri posse puto. 68 Nam si aliquem etiam stipendiarium habuisset peditem, hunc certe non in Sclavonia, sed in Hungaria dislocasset.

§ 95 De pecuniis exercitualibus.

1 Ante Uladislaum nullum hactenus exercitualium pecuniarum indicium comperimus, sub hoc 1500. art. 21. § 1. constituitur ut universi DD.

3646

regnicolae, qui in serie praecedentis, quippe 1498. decreti inter caeteros banderiatos ad exercituandum non fuere computati, universa sua bona in medium nobilium non banderiatorum computare et pecunias in medium eorundem ad exercituandum de illis dare teneantur. 2 Pecunias has reipsa exactas fuisse docet Uladislai ad status Sclavoniae subsequo anno 1501. Budae proximo Sabbatho diei festo Paschae editum rescriptum (a), docet ipse anni 1514:1. § 4. (b).

3 Cum rex de bellicis instrumentis providere, suas vero quisque gentes armare alereque debuerit, quomodo pecuniae hae titulo conservationis gentium exigi, cur banderiati ex identitate rationis perinde atque non banderiati iisdem obnoxii non fuerint, quantumve hoc nomine a porta desumptum fuerit, defectu monumentorum hactenus eruere non potui.

4 Constat tantum e laudato diplomate eas et a lucro camerae et a subsidio distinctas (c); constat eas etiam tempore pacis persolutas (d); constat dicatores exactores a comitatibus nominatos rationes expensi in comitiis reddere debuisse (e); constat denique eo nomine ultra 10 denarios a porta exactos fuisse (g).

5 (a) "Nec satis est (dicitur eodem diplomate) vos (status Sclavoniae) nunc pecunias vestras exercituales allegare, siquidem et in hoc regno Nostro (Hungariae) exigantur."

6 (b) "Ex pecuniis (sunt verba articuli) exercitualibus, seu ad rationem conservationis gentium, binis post se vicibus per annum exigendis, semper 10 denarii ad manus ipsius vajvodae assignentur."

7 (c) Nam eodem ipso diplomate separatim de lucro camerae, separatim de subsidio, separatim denique de his pecuniis exercitualibus tractatur. 8 Ex alio ejusdem anni feria 6-a proxima post festum B. Mathiae dato, apparet Sclavoniam titulo lucri camerae 20, titulo dimidii subsidii Hungarici denarios 25 persolvisse, adeoque nomine subsidii Hungariam eo anno denarios 50 dependisse apparet.

9 (d) Constat enim inde ab anno 1492. sub toto Uladislaiano regimine altam pacem viguisse.

3648

10 (e) "Volumus (dicitur in laudato diplomate) super pecuniis exercitualibus proximis temporibus in illo regno nostro per vos exactis, de quibus nullas penitus gentes tenuistis, certiores effici. 11 Ideo nobis committimus ut dicatores et exactores harum pecuniarum exercitualium ad diaetam instantem pro festo B. Georgii nunc venturam huc ad Nos ad dandas superinde rationes mittere debeatis."

12 (f) Cum e provocato in nota (b) art. 1:1514. ad manus vajvodae pro reluendis, quas impignoratas tenebat, tricesimis tantum 10 denarii deponendi disponantur, videtur amplius aliquid a porta eo nomine fuisse imperatum.

§ 96 Conatus inducendi ad latus regis stabilis consilii.

1 Vidimus jam et sub Hunyadio, et sub Ladislao, et sub Mathia, quod status stabilem introducere senatum conati sint, cujus consilio rex executivam suam et in politicis et in judicialibus exerceat potestatem. 2 Verum cum stipendiis commembrorum ejus prospicere aut neglexerint aut non potuerint, senatum hunc numquam coaluisse inde probabile efficitur, quod in nullo aetatis ejus instrumento mentio illius occurrat; sub Uladislao consilium hoc propius ad effectum accessit.

3 Iam enim 1495. status numerum membrorum senatus hujus in tribus praelatis, tribus baronibus, et quatuordecim nobilibus defixerunt. 4 Et quia consilium hoc sub prioribus regibus unice ob non assignata senatoribus stipendia adhaesisse cognoverunt, ut rex eos et denominet, et stipendiis provideat, decreverunt. 5 Cum rex stipendia haec praestare aut non vellet, aut non posset, anno 1498. art. 2-o rem eo immutarunt ut praelati nonnisi duo, totidem barones, e nobilibus vero sedecim sint senatores. 6 Hi ex omnibus quatuor regni partibus (nunc circulos appellamus) communi regis et statuum consensu eligendi § 5. 7 Singulus autem status de stipendio sui ordinis senatorum provideat § 7. 8 Post biennium quippe 1500. art. 10. retento nobilium numero praelatorum baronumque numerum ad quatuor de singulo statu elevarunt § 1-o statueruntque ut medietas hujus senatus alternatim continuo Budae morari debeat § 3. et 5. 9 Ut munus senatoris nonnisi triennio duret, hoc elapso novi senatores in comitiis 3650 eligantur, priores tamen perinde reeligi possint § 9. et 10. 10 Imo si quis etiam non reeligatur, dum ipsi libuerit, liberum habeat in senatum ingressum § 13. 11 Quod si senatorem intra triennium obire contingeret, in ejus locum rex proprio motu alium sufficere possit § 12. 12 De stipendiis vero eandem, quam superioribus comitiis, rationem iniverunt § 8. 13 Verum ne hac quidem via senatoribus stipendia procurari potuerunt. 14 Itaque 1507. art. 3-o magis adhuc efficax medium arripuerunt. 15 Defixerunt nempe stipendium senatoris, si praelatus aut baro sit in 700, si nobilis in 300 florenos § 4. 16 Hoc nomine singulae colonicali sessioni, imo nobilibus etiam unius sessionis tres denarios imposuerunt § 5. 17 Utve senatus perceptores harum pecuniarum unum e baronibus, alium e nobilibus constituat § 6, hi vero stipendia assessoribus rite dependant, in subsequis vero comitiis rationes reddant, decreverunt § 7.

18 Iam vero quod ea mens statuum fuerit ut senatus hic non tantum in octavis et brevibus judiciis assideat, sed ut rex eorum consilia etiam in politicis utatur, articulus 1-us 1498. reddit manifestum. 19 Hoc enim statuitur: "Ut rex e sedecim illis nobilibus (nempe qui praecedenti articulo 3. ad senatum illum deputabantur) in negotiis illis, quae generaliter universum regnum concernere videbuntur semper octo in consilium suum admittat." 20 Et hoc est causa cur nos dicasterium hoc nec tribunal, nec consilium, sed senatus nomini designemus, nimirum quia illud pro veteri regni instituto non in supremo tantum regis foro, sed in intimo etiam ejus consilio (quod nunc status vocamus) eidem assistere debuisset. 21 Neque enim sensus provocati articuli 7:1498. eo accipi debet, quasi Uladislaus jam habuisset stabile aliquod politicum consilium ad quod sedecim illis nobilibus accessus lege illa procuratus fuisset; hujus enim nulla uspiam seu in legibus, seu in diplomatibus memoria occurrit. 22 Verum constituebant illud ipsi illi, qui in legibus aevi hujus judices regni ordinarii appellantur, nempe palatinus, judex curiae, cancellarius et vicecancellarius, quosve praeterea e forte praesentibus regi convocare collibuit praelatos, barones, et quandoque nobiles. 23 Caeterum nullus horum qua commembrorum consilii aliquo stipendio provisus fuit, nullus ad fixam eo nomine ad aulam residentiam obligabatur. 24 Quaerebant primo status fixum talem senatum stabilire cujus opera rex et in politicis et in judicialibus uti possit. 25 Verum consilium hoc vidimus hactenus non successisse (a). 26 Post 3652 ipsum certe 1507. articulum videtur incassatio trium illorum denariorum adeoque decreta etiam senatoribus stipendia totusque usque adeo senatus adhaesisse. 27 Nulla enim amplius toto, quo Uladislaus adhuc regnavit, novennio seu in legibus, seu in litteris aetatis illius ejus mentio reperitur. 28 Imo post 11 annos, nempe 1518, sub Ludovico II art. 39. et 40. exigendi ejusmodi senatus consilium, ut paulo infra videbimus, de novo resumitur.

29 (a) Unicus sententiae huic obstare videtur articulus 25:1495. in quo consiliarii suae maiestatis a praelatis, baronibus, et caeteris regnicolis diserte contradistinguuntur. 30 Cum enim post hunc adhuc annum de erigendo primum hoc senatu actum fuisse e superioribus appareat, per consiliarios aut ordinarii regni judices, quos regem ex officio ad consilium adhibere debuisse constat, aut jam tum aliqui puro honoris hujus titulo gloriabantur.

§ 97 Cur Uladislaus Ioanni Corvino praelatus fuerit.

1 Caeterum electionem Uladislai Beatricis reginae viduae, quae spem ineundi cum eo matrimonii conceperat, artibus procuratam fuisse concors ferme est scriptorum sententia. 2 Si causam ex eventu conjicere licet, ego non exiguum in rem hanc momentum id etiam adtulisse puto quod nota jam Ioannes Corvini mascula indole metuerint olygarchiae et anarchiae studiosi, ne per hunc, perinde atque Mathias, naturalis ejus parens, fecit, in officio contineantur. 3 Eventus adminus eorum votis certe respondit. 4 Sub imbecilli enim Uladislao vetus, quae a Mariae temporibus usque Mathiae regnum viguerat, partim olygarchia, partim anarchia non modo revecta, sed et adeo aucta fuit ut jam ipsae hae duo pestes in mutuam venerint collisionem. 5 Antea, si qui potentiores dynastae praedominium arripuerunt, pressi horum potentia reliqui status tanto facilius a regibus in officio poterant contineri. 6 Si vero laxata vi imperii anarchia invaluit, optimates ipsi effreni populi licentia premebantur. 7 Nunc parte ex una 3654 praelati, ac praesertim praedives ille et praepotens Thomas Bakacsius; parte vero ex alia praevalidi duos optimates Bathorius et Zápolyius pro praedominio decertabant, sicque ipsa jam ad invicem in collisionem venit oligarchia.

Sub Uladislao primum oligarchia, tum anarchia viguit.

8 Status nobilium aristocratiae optimatum inde a primis septem ducibus insvetus praelatorum potissimum olygarchiae adversabatur. 9 Cum regem ignavum hanc impedire aut nolle aut non posse cerneret, ipse quoque in anarchiam est prolapsus. 10 Ita et olygarchia intra se ipsam, et anarchia cum olygarchia colluctabatur. 11 Ita distractis in tot partes regnicolarum animis toto regno nil nisi spolia et rapinae viguerunt. 12 Ita propagato divitum nimium aliquot optimatum in reliquas etiam civium conditiones luxus exemplo, publicos proventus depeculandi studium, quodve adhuc deterius est, venalitas ministrium invaluit. 13 Ita perturbata publica administratione illae etiam, quae adhuc nationi supererant vires, nunquam in unum cogi potuerunt quo hostibus regni communibus viribus resisti potuisset. 14 Inde evenit ut Maximiliano Austriam tam facile recipere et totam ferme Transdanubianam Hungariam nemine obsistente 1491. occupare pronum fuerit; ut Moldavia ad Polonos, Dalmatia ad Venetos impune defecerit, imo ut pulcherrimam, quam generalis ferme principum Europae Cameracensi foedere contra Venetos inita conspiratio ejus recuperandae praebuit occasionem, hi aere, ut mox dicemus, redimere potuerint. 15 Ita denique tam profundae internarum dissensionum radices jactae sunt ut hae nonnisi post 220 annos sub Caroli VI regimine plene evelli potuerint. 16 Cum omnium horum calamitatum causa fuerit primum indolentia Uladislai, dein secularium cum clero, et optimatum cum nobilibus dissidia, tum luxus ministrorumque venalitas, libet singula haec paucis enucleare.

3656
§ 98 Ejus causa non restricta nimium regis potestas, sed regis ignavia fuit.

1 Sunt qui praeter eas, quas jam insinuavimus, causas restrictam nimium Uladislai potestatem executivam malis his ansam praebuisse arbitrentur. 2 Verum quamquam prolixiorem ille, quam ullus antecessorum suorum ediderit capitulationem, vidimus tamen quod per illam authoritas ejus nihilo magis quam priorum regum restricta fuerit. 3 Decreverant quidem status articulo 2-o ut rex proprio arbitrio nonnisi 100 colonos, si quid ultra sit, nonnisi cum consensu statuum conferre possit, immemores indubie quod illimitata regis quoad bona nationis conferendi potestas praecipuum primitivae regni constitutionis cardinem effecerit. 4 Verum fluxam alioquin hanc legem 1504:10-o iidem ipsi revocarunt. 5 Revocationis hujus ea articulo hoc causa redditur quod omnes ferme constitutiones regni hactenus factae inter se discrepent. 6 Verum nullius vel in decretis alicujus regis, vel in prolatis hactenus litteris, legis vestigium exstet qua regis in conferendis bonis potestas ad certum colonorum numerum restricta fuisset. 7 Itaque per clausulam illam compilator decreti hujus id tantum obvelare voluisse videtur quod inter ipsa anteriora Uladislai decreta hac in re contradictio occurrat. 8 Nempe in 1-o statim ejus de 1492. decreto articulo 14. § 2. ad finem regi bona infidelium conferendi nullo colonorum numero circumscripta potestas tribuitur, et licet illa subsequi decreti 1495. articulo 2. ad 100 colonos restringatur, mox tamen ejusdem ipsius decreti articulo 5-o prior 1492. articulus 14, qui irrestrictam regi bona infidelium conferendi potestatem tribuit, confirmatur. 9 Restrinxerunt etiam status 1507:7-o potestatem ejus in officiis conferendis ita ut nullum absque consensu stabilis illius, quod tum moliebantur, seu consilii, seu senatus officium sub vinculo invigorositatis largiri valeat, immemores indubie quod id etiam primitivae in capitulationis Albertinae articulis 15. et 26. diserte renovatae constitutioni adversetur. 10 Verum stabili illo consilio nunquam, ut vidimus, in effectum perducto lex etiam haec suapte evanuit. 11 Apparet itaque non constrictam nimium regis executivam potestatem, sed id regnum sub Uladislao tot calamitatibus involuisse quod ille animo fuerit tam pusillo ut neque ministros suos in officio continere, neque gliscentes dissensiones authoritate sua in herba statim suffocare, neque 3658 excessuosos cives legalibus poenis coercere, neque ullam e tot saluberrimus sub se latis legibus effectui dare aut sciverit, aut voluerit.

§ 99 Dissensiones inter clerum et statum saecularem.

1 Altera calamitatum regni causa fuit gravis inter status ipsos dissensio. 2 Clerus non contentus privilegio fori in personalibus, quod ipsi jam sub Sancto Stephano concessum fuit, sub prioribus quoque regibus connitebatur ut illud etiam ad realia extendere possit, ita ut saeculares etiam in realibus causis contra ecclesiasticos coram foro ecclesiastico procedere debeant; eratque tempus quo id reapse in effectum perduxit (a). 3 Hoc assecutus jam ipsum fundamentale juris principium quod actor forum rei sequi debeat, subvertere idque efficere contendebat, ut ecclesiastici etiam active procedentes saeculares in quacunque demum causa coram foro spirituali possint convenire.

4 Coeperat item clerus oppressivam in exigendis decimis rigorem adhibere, hanc contra capitulationis Albertinae articulum 28. et capitulationis Mathiae, cui Szilághy subscripsit, articulum 10. ab ipsis nobilibus exigere renitentesque per interdicta ecclesiastica ad eas praestandas compellere.

5 Invaluit praeterea his potissimum temporibus usus ille ut episcopi, quamquam optimos alioquin haberent proventus, pluria insuper pinguia beneficia, veluti praeposituras et abbatias, ad se pertraxerint.

6 Tot reditibus aucti coeperunt copiosa saecularia bona partim a rege impetrare partim a prodigis, seu alias ad incitas redactis proprietariis emere, seu per legata etiam obtinere, ita ut praeter ampla alioquin fundationalia bona clerus jam magnam saecularium etiam bonorum partem ad se pertraxerit. 7 Quod summum fuit, praeter cancellarii et personalis praesentiae munus, quae jam quasi ex instituto tenebat, alia etiam aliis saecularibus propria veluti thesaurarii, coronae custodis et supremi comitis officia in pluribus jam comitatibus occupaverat (b).

3660

8 Omnia tamen haec, quamquam justa, querimoniarum capita tantam inter status acerbitatem vix produxissent nisi praepotenti illi dynastae Bathorio personales cum potentiori adhuc praelato Thoma Bakácsio inimicitiae intercessissent (c). 9 Illum enim, ut adversario male faciat, saeculares eo impulisse coaevi scriptores tradunt, ut clerus universim et a consilio regis, et a judiciis et comitiis omnique usque adeo rerum prophanarum pertractatione excludatur. 10 Atque haec saecularium cum clero dissidia primis statim, quae sub Uladislao 1492. pro festo Purificationis acta sunt, comitiis eruperunt. 11 Verum cum summa ab utrinque ageretur contentione, nihil in hac diaeta ea de re potuit determinari. 12 Debuit tamen alia eodem adhuc anno pro festo S. Michaelis ad definienda haec objecta diaeta praefigi (d).

13 Ac haec quidem diaeta seu clero impediente seu de alia quapiam ignota causa celebrata non fuit (e). 14 Sequenti tamen anno pro eodem festo S. Michaelis comitia iterum acta et memorata objecta reipsa in discussionem assumpta fuere. 15 Sed tum tanta inter clerum et saeculares contentio exarsit ut comitia nullo edito decreto tumultuose dissoluta sint. 16 Forte Uladislaus 1494. quaesito studio diaetam non celebravit, ut interea animi defervescant (g). 17 Et vero comitia 1495. longe moderatius agebantur, passique sunt saeculares ut in praesens excessus tantum aliqui in exactione decimarum corrigantur. 18 Cum 1496. nullo iterum comitia celebrata sint (h), exstinctum jam videri poterat hoc incendium; res tamen aliter evenit. 19 Nam in comitiis 1497. non jam saeculares tantum cum clero, sed et nobiles cum magnatibus, immo universi, ut jam vidimus, status cum rege colliserunt. 20 Itaque haec quoque comitia nullo edito decreto infructose dissoluta sunt (i).

21 Tandem 1498. diuturnae hae saecularium cum clero dissensiones tantisper sopitae sunt. 22 Foro enim spirituali limites positi sunt articulis hujus diaetae 60. 61. et 62; negotium decimarum magis adhuc regulatum fuit ab articulo 49. usque 54; quoad acquisitionem bonorum saecularium clero meta praescripta fuit art. 55. et 65; ne plura beneficia ecclesiastica in unam personam congerantur vetitum fuit articulo 56; ab officio conservatoris coronae clerus excludebatur per articulum 25, a munere vero supremi comitis articulo 57-o.

3662

23> Caeterum ne hae quidem leges in effectum abiverunt. <24 Patet enim ex articulo 33-o 1500. quod fora spiritualia, cum nobiles jam non possent, adminus cives jurisdictioni suae in causis prophanis subjicere tentaverint. 25 Patet ex articulo 23:1504. quod adhuc indebitas decimas clerus per interdicta exegerit. 26 Ipsa possidendorum plurium beneficiorum ecclesiasticorum prohibitio eum tantum effectum produxisse videtur quod anno 1500. status cum Georgio episcopo Veszprimiensi et cancellario per art. 31-um dispensare potuerint ut una Budensem retineat; iam enim 1507. art. 13. pluralitas beneficiorum ecclesiasticorum denuo debuit prohiberi. 27 Eadem sors fuit legis illius qua officia supremorum comitum ecclesiasticis conferri vetabantur. 28 Iam enim 1514. articulo 56. sanciebatur ut comitatui Hevessiensi saecularis tantum usque reditum episcopi praeficiatur, huic vero reduci munus hoc continuo restituatur.

29 (a) Et ideo jam sub Sigismundo decreto 2-o art. 14. et decreto 3. art. 12. lege publica prohiberi debuit ne fora spiritualia causas prophanas vel vicissim tractent. 30 Verum debuerunt fora spiritualia legem hanc transgredi, cum jam in capitulatione Szilághiana articulo 9, sub Mathia vero 1462. articulo 2. et 1464. art. 14-o ipsae causarum species, quas forum spirituale tractare possit, specificari debuerint. 31 Nec huic legi obtemperatum fuisse docet 1471:17. quo fora spiritualia iterum a causis prophanis judicandis inhibentur. 32 Sed nec hanc quidem legem in effectum ivisse docet gravis, quae eatenus sub Uladislao inter saeculares et clerum viguit, controversia.

33 (b) Omnes hi abusus patent et e coaevis scriptoribus et e subjiciendis mox legibus quibus abrogantur.

34 (c) Causam eorum vide in Bonfinio et Tuberone.

35 (d) Patet id e conclusione decreti 1492. § 4. et 5. ubi dicitur: "Praeter praedictos (nempe in decreto hoc contentos) articulos DD. praelati, barones, nobiles plures articulos tam ratione decimarum, quam ecclesiasticorum beneficiorum ac collationis comitatuum praesentarunt praesenti decreto inserendos, sed quia iidem super hujusmodi articulis perfectam deliberationem facere nequiverunt, pro eo finalem conclusionem articulorum 3664 ejusmodi ad futuram diaetam circa festum B. Michaelis celebrandam duximus prorogandam."

36 (e) Nullum enim ejus vestigium seu in coaevis scriptoribus, seu in diplomatibus occurrit.

37 (f) Anno 1493. pro festo Michaelis comitia celebrata fuisse constat a sententionalibus Uladislai in Vestigiis Diaetarum pag. 419. et seq. per quas sententia notae infidelitatis in Ioannem Kis Horváth de Illaposich perfertur. 38 Turbulenta illa fuisse Istvánfius testatur, et licet ille alias etiam turbarum harum causas adferat, dubitari tamen nequit quin iidem abusus, qui comitia 1492. ita perturbarunt ut de iis nihil decerni potuerit, hac etiam diaeta resumti praecipuam dissidiis causam praebuerint. 39 Caeterum Istvánfius memorat quidem hac etiam diaeta leges aliquas perlatas fuisse. 40 Verum in eo illum evidenter halucinari praefatio decreti 1495. satis ostendit. 41 In hac enim Uladislaus comitia 1495. cum diaetae 1492. historia nectit, quin ullam diaetae 1493. faciat mentionem, quod certe facturus non erat si aliquod e comitiis his decretum emanasset.

42 (g) Nullum enim celebratorum hoc anno comitiorum vestigium exstat.

43 (h) Nec celebratorum hoc anno comitiorum ulla memoria superest.

44 (i) Patet id e praefatione decreti 1498. § 6. ubi dicitur: "Cum nos... ad perficiendum ea omnia, quae a Nobis maximo cum suspiramine exspectabant, congregationem generalem pro festo B. Martini in anno proxime transacto indixissemus et celebrassemus, inter delecta grana frumenti zizaniam imponendo omnia subvertissent, et sic ipsi barones et regnicolae Nostri nihil boni una Nobiscum concludentes cum jactura rerum suarum sat grandi ad propria comeare coacti fuissent."

§ 100 Dissensio inter magnates et statum nobilitarem.

1 Nobiles inter et optimates jam quidem in comitiis 1492. prima dissensionum semina jacta fuerint; nimirum horum uti et posteriorum pars 3666 aliqua ad ratificandum dedecorosum illum Uladislai cum Maximiliano initum tractatum inclinabat (a), cum status nobilium eidem acerrime adversaretur. 2 Subinde plures his adversus illos querelarum causae enatae sunt. 3 Coeperunt nimirum potentiores aliqui proceres contra constitutionalem sub Andrea II art. 30. stabilitam, et capitulationis Albertinae articulo 8. renovatam legem plura simul officia ad se pertrahere; aliqui supremi comitis officium contra alium iterum constitutionalem Andreae II articulum 16. styrpi suae haereditarium conferri procurarunt. 4 Exemerant se pleraeque potentiores familiae a jurisdictione ordinariorum tribunalium et magistratuum; supremi comites, ut securius grassari possint, juramentum officii praestare recusabant, et nobiles in defixis per constitutionem Andreanam libertatibus turbabant (b). 5 Imo cum vicecomites hactenus pro arbitrio nominare potuerint (c), tales saepe nominabant, qui nobilitatem variis injuriis affecerunt, et gravibus saepe oneribus oppresserunt. 6 Ut in comitiis nil nisi optimatum arbitrio definiri possit, hi quaesito studio tardius ad ea comparere (d) et, cum advenissent, privatis negotiis et inutilibus disceptationibus tempus terere solebant, tantum ut nobiles, qui cum viritim comparuerint, proprio aere vivere cogebantur, tolerandis longioris morae sumptibus impares dilabantur; his vero dilapsis graviora negotia ex optimatum tantum arbitrio decernantur (e).

7 Ac malo quidem huic jam 1492:108. remedium positum fuit perlata lege ne ullus ultra quatuor a praefixo diaetae termino dies exspectetur, his elapsis statim graviora negotia assummantur, et quae conclusa fuerint absentes perinde obligent, ac si praesto fuissent. 8 Reliquae nobilium querelae in turbidis et nullo, ut jam vidimus, edito decreto solutis 1493. comitiis denuo propositae fuerint. 9 In subsequa tamen 1495. diaeta pauci tantum sicut cleri ita etiam optimatum abusus sublati fuerunt. 10 In particulari cassatae fuerunt articulo 15-o illae potentiorum exemtiones quibus se judicatui vicecomitum et judicum nobilium subtrahere solebant. 11 Sancitum etiam fuit articulo 25-o ut sepositis privatis negotiis inutilibusque disceptationibus causae, propter quas diaeta indicta fuit, statim in pertractationem assumantur.

12 Reliquae adversus optimatos querelae tumultuosis illis 1497-i comitiis denuo recruduerunt, sed non perinde atque illae, quae contra clerum proponebantur, in subsequa 1498. diaeta sublatae sunt. 13 Unicus ille 3668 cumulandorum in unam personam plurium officiorum abusus per articulum 70. abrogatur resque haec ad constitutionalem Andreae II legem revocatur. 14 Nimirum tanta fuit optimatum potentia ut reliquae nonnisi sensim in subsequis comitiis potuerint abrogari. 15 Ita anno primum 1504. articulo 2-o supremi comites ad nuncupandum officii sacramentum adstringebantur, articulo 3-o supremi comitis officium in haereditatem conferri vetabatur sicque altera etiam constitutionalis Andreae II lex renovabatur; §-o vero 4-o adimebatur comitibus potestas vicecomites pro arbitrio nominandi.

16 Verum ne his quidem legibus factis adhuc constrictam fuisse potentiorum audaciam inde liquet quod subinde eo temeritatis sint prolapsi ut latis adversus se judiciariis sententiis vi resisterent, ut adeo 1514. articulo 1. ordinari debuerit ut sententiae judicum contra refractarios vi militari in executionem perducantur. 17 Eo itaque anarchia jam evaserat ut respublica arma expedire debuerit quo debilioribus contra potentiores cives justitiam facere possit.

18 (a) Septem enim praelatos et totidem proceres tabulis pacis hujus subscripsisse patet ex Auctuario Diplomatico Kollarii pag. 260-a.

19 (b) Patet id e praefatione decreti 1498. § 5. ubi dicitur: "Quamvis Nos unicuique regnicolarum tam magistratum, quam inferiorum libertates eorum ipsis (...) a serenissimo Andrea II rege confirmatas (...) in compluribus suis articulis diminutas (...) confirmari renovareque (...) promiserimus, forent tamen plerique privatum potius quam commune bonum sectantes, per quorum impedimenta hactenus nunquam assequi potuissent." 20 Cum rex loquatur, per id utique nonnisi potentiores dynastas designare potest qui minores nobiles in suis libertatibus turbabant.

21 (c) Habebant jus hoc comites adhuc sub Mathia cujus decreto 6-o articulo 60-o dicitur: "Et ille (comes) teneatur ex illo comitatu et non aliunde nobilem virum aliquem pro vice-comite eligere."

22 (d) Testatur id articulus 108:1492. ubi dicitur: "Quia certi domini praelati et barones non ad ipsum diem praefixum, sed (...) post quindecim vel viginti dies venerunt. 23 Quorum exspectatio adeo fuit onerosa quod 3670 consumptis eorum expensis nobiles mediocres et pauperes de ipsa diaeta discedere coacti fuerint."

24 (e) Patet id ex articulo 25:1495. ubi dicitur: "ut plurimum domini praelati, barones, caeterique consiliarii totam diaetam verbis conterunt et absque deliberatione ab invicem separantur; quo fit ut nobiles et pauperes (...) expensis admodum exhausti ad propria tandem cum ipsorum damno reverti cogantur."

§ 101 Luxus et exinde orta ministrorum venalitas.

1 Maximam tamen anarchiae huic ansam praebuit invalescens sensim inter omnes civium classes luxus, quaeque hunc comitari solet, et magistratuum et ministrorum venalitas. 2 Dudum quidem jam antea inter ditiores Hungaros Asiaticum fastum viguisse omnia veteris aevi monumenta testantur. 3 Verum necdum invectis artibus iisque, quae luxui serviunt, opificiis, necdum propagato commercio, omnis ferme apparatus ille in turba servorum, sonipedum numero et praestantia, argenteorum praeterea armorum, scyphorum, nodorum, unionumque copia consistebat. 4 Servi et sonipedes domi proveniebant, reliqua bello potissimum aut donis parta ad seram usque posteritatem transmittebantur. 5 Caeterum aut modestae ligneae aedes, aut compositae unice ad securitatem proprietarii arces, simplex in tricliniis suppellex, convivia domesticis obsoniis absolvebantur.

6 Mathias, cum omnes aetatis suae principes quovis genere anteire gestiret, architectos, pictores, sculptores aliosque luxus ministros induxit. 7 Inde aurea ejus illa Budensia et Vissegradiensia palatia; inde horti pensiles; inde splendida adeo ejus suppellex ut exteros, qui eam conspicati sunt, in admirationem rapuerit. 8 Hoc regis exemplum jam sub illo proceres corripuit. 9 Verum ne id ad inferiores dimanare possit conditiones, ille partim continuis bellis, partim frequentibus exactionibus impedivit. 10 Sub Uladislao alta per 24 annos pace, tributis ad consuetam tantum lucri camerae depensionem redictis, labes haec inferiores etiam conditiones pervasit. 11 Virus tamen suum pestis haec in ipsa metropoli maxime exercuit. 12 In hac enim nil nisi convivia, choreae, ludi, 3672 concentus musici adeo continui videbantur audiebanturque ut perpetua illic Bachanalia celebrari existimares. 13 Et hoc erat quod Herbersteinio, Caesaris ad aulam Uladislai legato ansam dedit ut, postquam Bachationes has graphice descripsit, fatale illud pro Hungaria vaticinium pronunciaverit: "Nunquam vidi gentem cum majori tripudio ad interitum suum properantem." 14 Iam vero neminem latet quod is sit primus luxus effectus ut aemulationem etiam apud eos, qui minoribus pollent facultatibus, accendat; ut hi primum se exhaurire, tum vero ditiores etiam, quo horum fastum obfuscare possint, majora suis facultatibus suscipiant; denique ut jam verecundia civem subire soleat depromtum semel licet facultatibus suis superiorem vivendi splendorem dimittere. 15 Quid itaque jam tum restabat quam, cum necessarias ad id pecunias domesticum peculium suppeditare nequeat, eas malis artibus conquirere? 16 Inde certe manavit sub Uladislao illa morum corruptela ut justos regis proventus illi quidem, qui eos exigebant, depeculati sint, alii denique, ut eos cum usura ad se pertrahere possint, suppeditatis ultro regi pecuniis prodigalitatem ejus irritaverint.

17 Hoc in numero fuisse Bakácsium et Stephanum Zapolyum partim ex iis, quae jam dicta sunt, partim e coëvis scriptoribus constat. 18 Nec in eo adhuc cupiditas illorum substitit. 19 Notavit insuper illos aetas sua a manifesta venalitate. 20 Beatricem reginam totum fere domesticum Mathiae thesaurum in Stephanum Zápolya profudisse memorant coaeva monumenta, tantum ut illum a Ioanno Corvino (cujus partes se tuiturum Mathiae jurate promiserat) abstrahet, et ad Uladislaum, cujus nuptias ambiebat, traducat. 21 Quo factum est ut repentinas ejus opes mirati, eventus autem ejus ignari regnicolae hunc regiam expilasse gazam passim fuerint suspicati (a); Bakácsium cancellarium auro Caesaris corruptum probrosas [ERROR: no reftable :]

101.21 probrosas: probosas B

illas 1491. conditiones subivisse communis sui temporis fama ferebat. 22 Dum Pontifex, Caesar, et rex Galliae Uladislaum ad foedus Cameraticense invitarunt certissimamque illi recuperandae Dalmatiae occasionem praebuerunt, Uladislaum bellum reipsa decrevisse, oratore tamen Veneto consilio Bakácsii 300 millia aureorum offerente regem a Bakácsio persvasum fuisse perhibent coaeva monumenta, 3674 ut accepta pecunia bellum dimittat. 23 Quod Bakácsius, dum adhuc esset Zagrabiensis antistes, 30 aureorum millia, quae capitulum in insperatos turbidorum illorum temporum eventus seposuerat, violenter illi eripuerit, plures ejus aevi litterae testantur. 24 Testantur denique quod tantas pro se suisque impetraverit donationes ut, si omnium donatorum bonorum possessorium capere potuisset, facile sextam Hungariae partem sui juris effecisset. 25 Quae non calamitas regno illi debuit impendere, cujus primi ministri, palatinus et cancellarius, venales adeo tantaque corrodendarum opum siti correpti erant; cujus cancellarius adeo fluxa fide fuit ut eodem anno et Alberto et Maximiliano successionem in regno Hungariae addici procuraret, et tamen confoederationem Rákossiensem de eligendo post defectum Uladislai indigena rege primus subscripserit.

26 (a) Vide hujus fastuosam pompam in Annalibus Regni Hungariae parte 4. pag. 264.

§ 102

1 Atque in hac communi rerum omnium perturbatione, exhausto aerario, dimisso statario milite, dissidentibus statibus, laxata vi imperii, regnante avaritia et venalitate, enervatis per longam pacem et luxum regnicolarum animis, Ludovicus II pravis marchionis Brandenburgensis consiliis regni habenas decimo aetatis suae anno capessivit.

3678 Additamentum [ERROR: no reftable :]

Quae sequuntur inventa sunt in MS-to A (Budapest, Országos Széchényi Könyvtár, 493 Fol. Lat). Argumentum eorum penitus ab argumento textus in MS-to B (Budapest, Egyetemi könyvtar, MS. B. 74) differt. Vide praemissam Notam de Nicolai Skerlecz de Lomnicza textibus edendis (pag.720) .

(§ 8)

2 Verum si minor aliquis et pauperior populus alteri numerosiori et ditiori se conjungat; si ille lingua, moribus, legibus, et institutis ab hoc differat; si rex apud majorem illum populum jam absolutam habeat potestatem, minor vero iste in accessionis pacto libertatem et temperatam sibi gubernii formam reservaverit – tum vero talem efformare constitutionem ut minor hic populus obvenientem sibi partem in utilitatem et dignitatem totius in complexu monarchiae conferat quidem, de pacto tamen sua libertas et gubernii forma illaesa permaneat, grandis certe negotii momentum habet.

Primus modus.

3> Triplex tantum ratio est quae hac in re iniri potest. <4 Primum ut minor [ERROR: no reftable :]

8.3 minor conieci; maior MS.

ille populus omnia sibi seorsim habeat, aerarium nempe, militiam, jus pacis et belli, uti et foedera seorsim ineundi potestatem, deque his omnibus absque ullo ministerii majoris populi influxu cum communi rege partim in comitiis, partim medio peculiarium suorum ministeriorum decernat, sola tantum mutuae defensionis obligatione reservata. 5 Institutum hoc minores , quae se potentiori conjunxerant, gentes justo, ne ab hac sensim opprimatur, metu perculsi continuo anhelabant. 6 Verum res haec non tam unionem in commune totius in complexu monarchiae bonum, quam confoederationem duorum populorum sapit, quam potentior populus ea de causa plerumque aspernabatur quod hac ratione plus illa in defensionem minoris populi, quam hic in suam conferre deberet.

3680

7 Itaque si quae hoc etiam pacto coiverunt gentes, consensio earum minime fuit diuturna, verum tanta continuo inter utramque lucta viguit ut serius aut citius vel in unam confluere gentem, vel penitus ab invicem dissolvi debuerint. 8 Ita nempe antiquioribus temporibus coaluerunt Angli et Scoti, Dani et Sveci, sed inter utrosque deductae saepe ad apertum bellum dissensiones tamdiu viguerunt donec Sveci quidem a Danis iterum separati perpetuique ad invicem hostes effecti sint, Scoti vero post continua ultra saeculum producta dissidia in unam cum Anglis gentem nostra jam aetate confluxerunt.

Alter modus.

9 Alia unionis hujus ratio illa est si uterque populus aut statim, aut sensim in unam coeat gentem, eandem linguam, easdem leges, eandem gubernii formam, eandem publicorum onerum normam adoptet. 10 Et hoc institutum in omni ejusmodi unione populus potentior continuo assectatur, minor pari contentione refugit. 11 Cum enim res ipsa loquatur quod in ejusmodi casu non potentior populus minoris, sed hic illius instituta debeat adoptare, sententia haec utique potentiori arridere, minori vero populo tanto magis displicere debet, si illum e libera in absolutam imperii formam transire oporteat. 12 Consideratio enim haec apud Scotos non subversabatur cum uterque populus temperata jam antea gubernii forma gavisus fuerit, adeoque dum se hi in unam cum Anglis gentem transformarent, eandem adminus et civilem et politicam libertatem retinuerunt. 13 Haec distincta gubernii forma tantum posteriori huic instituto adfert impedimentum ut ipse ille potentior populus facile pervidere possit minorem populum illum omnia extrema potius tentaturum quam ut se cum illo confundi sicque avita sua exui libertate permittat.

Tertius modus.

14 In contrariis his et extremis sententiis, quae ergo demum ratio iniri potest ut monarchia, i.e. communis utriusque populi rex et minoris illius populi viribus pro salute dignitateque sua pro modulo uti, et tamen hujus libertas et gubernii forma illaesa possit permanere? 15 Mea certe sententia nulla alia ratio est quam si minor hic populus parte ex una per aerarium et militiam suam in commune conferat, producta sua necessitatibus communibus non subtrahat, interesse denique suum cum 3682 populo majori ita conjungat ut illud tanquam indivisibile et inseparabile consideretur; parte vero ex alia communis utriusque populi rex tantum ministris minoris etiam populi hujus in omnia ea, quae totam in complexu monarchiam respiciunt, influxum admittat, quantum portio illa monarchiae efficit, quam minor hic populus constituit; parte denique ex tertia omnia ea, quae totam monarchiam nullatenus respiciunt, sed ad municipales tantum leges, instituta, et magistratus referuntur, in comitiis minoris hujus populi ordinari admittat.

§ 9 Primus modus Hungariae non convenit.

1 Atque in hoc, quem explicuimus, casu Hungaria reipsa versatur. 2 Constituit illa tertiam fere partem monarchiae, acceptavit sanctionem pragmaticam fidejussione omnium ferme Europaearum aularum firmatam, per quam non in forma simplicis confoederationis , sed in strictae unionis forma se cum reliquis haereditariis provinciis ita conjunxit ut communes cum iis imposterum res, commune interesse fovere velit. 3 Sicut reliquum licet majus monarchiae corpus laederet ipsum unionis finem, qui in communi totius in complexu monarchiae utilitate consistit, si commoda Hungariae suis duntaxat commodis vellet subordinare, ita etiam a scopo unionis aberraret Hungaria si suas sibi tantum res habere, viresque suas a communi totius monarchiae necessitate vellet separare. 4 Primum itaque, quod explicuimus, institutum, ut suas sibi res seorsim habeat, aerarium suum, suam militiam, sua metalla, sua producta a communi monarchiae necessitate separet, eominus adoptari potest, quod jus in unitam praevia ratione monarchiam non modo in regnantem modo lineam, sed in plures etiam per totam Europam dispersas regias domus transtulerit, apud has vero innovatio haec magnam excitare posset attentionem.

Neque secundus.

5 Secundum institutum, nempe ut in unam cum Germanicis Provinciis confluat gentem, eandem linguam, easdem leges, eosdem magistratus, eandem denique publicorum onerum normam adoptet, quam infeliciter licet post unitas jam supra duo saecula duas has nationes 3684 imperator Iosephus II tentaverit, eventus ipse ostendit. 6 Et vero ut natio Hungara suos unquam exuat mores, suam sepeliat linguam, de libera sua gubernii forma decedat, id ille tantum sperare potest qui aut ingenuam, et generosam nationis indolem non novit, aut totam perdi mavult nationem quam illam penes gentilia relinquere instituta. 7 Imo cum haec non aperta, ut imperator Iosephus II tentavit, vi, sed sensim et per cuniculos evertere vetus quorumpiam Hungarae genti infensorum hominum studium fuerit, omnibus his conatibus idonea his adhuc comitiis impedimenta objicere jus est nationi, quod tota, si fundamentale, vi cujus Domus Austriaca Hungariae regnum adivit, pactum bene novit, Europa agnoscere debet.

Sed tertius.

8 Itaque nulla jam alia quam tertia illa, quam supra explicui, modalitas superest. 9 Nimirum 1-o ut Hungaria communes porro etiam cum reliquis provinciis res habeat, 2-o ut ad omnia ea, quae totam in communi monarchiam concernunt, tot ex Hungaris ministri adhibeantur quantam monarchiae partem Hungaria efficit; 3-o ut municipalis constitutio, quae ad totam in complexu monarchiam nihil attinet, modo illa viribus Hungariae ad salutem dignitatemque suam uti possit, ut, inquam, municipalis constitutio tam firmis his adhuc comitiis praesidiis communiatur ut nullis amplius cuniculis subverti possit; quomodo omnia haec praestari possint, meam paucis sententiam explicabo. 10 Et quidem:

§ 10 Quomodo is applicari possit quoad ea, quae totam in communi monarchiam respiciunt, in specie quoad residentiam regiam.

1 Relate ad 1-um: a) ut Hungaria communes porro etiam cum reliquis haereditariis provinciis res retineat . 2 Rex ut in centro resideat, ipsa totius monarchiae ratio exposcit, moderna regia sedes, si Germanicas et Hungaricas provincias spectes, est ferme in meditullio monarchiae; quare a propositione residentiae abstrahendum puto. 3 Iteravimus jam toties hoc postulatum, quandoque reges Austriaci eidem etiam detulerunt, sed nullo unquam cum effectu. 4> Quare? quia res ipsa non admittit. <5 Rex 3686 monarchiae rebus continuo intendere debet; id ut praestet, oratores exterarum aularum, dicasteria aulica eidem semper ad manum sint, est necessum. 6 Quibus sumptibus accomodae his omnibus habitationes Budae erigentur; sed adsint sumptus, quis exteros oratores ad id coget; frequentioribus, uti jam nec dubitare licet, diaetis Hungari regis praesentia satis frequenter recreabuntur.

7 b) Separatim bella decernere, pacem inire, foedera sancire est rem Hungariae a rationibus totius monarchiae separare. 8 Hoc spiritus sanctionis pragmaticae non admittit. 9 Haec quo nationis commodo in publicis comitiis agantur, docent nos Poloniae exempla; id e contra constituere ut ad omnia haec Hungari etiam adhibeantur, eidem nullatenus repugnat. 10 Omnium itaque horum arbitrium, id quod liberrima etiam natio, Angli, fecerunt, ultro regi permittendum puto. 11 Id autem ut ad haec, uti et legationes, Hungari a proportione adhibeantur, imo si bellum aut pax ipsos Hungariae limites concernit, ut princeps e sententia potissimum Hungarorum ministrorum agat, decernendum puto.

Quoad imperium in militiam.

12 c) Ut princeps Hungarica in Germanicarum, Germanica vero militia in Hungaricarum provinciarum tutamen uti possit, ad rationes totius in complexu monarchiae refertur. 13 Verum an pacis tempore haec vel illa militia Hungariae illocetur, nihil attinet ad rationes totius monarchiae. 14 Injuriosus enim, quo olim exterus miles contra tot leges illocabatur, praetextus jam dudum evanuit. 15 Ut certa intertenendi illocati nationalis militis norma, quam regulamentum appellamus, uti et fixum dislocationis systema in comitiis stabiliatur, ipsa conservandae plebis ratio deposcit. 16 Ut de necessario nationalium legionum numero in comitiis cognoscatur, haeve nationi etiam Hungariae fidem juramento voveant, id securitas nationis, quo legalis regni constitutio immota consistat, exigit, rationibus vero monarchiae prorsus non adversatur. 17> Itaque haec perferenda. <18 Caeterum liberum regi, ut in Anglia habet, in militem imperium, liberum ejus pro ratione periculi cujuscunque monarchiae partis usum relinquendum puto.

3688
Quoad militem confiniarium.

19 d) Si domi tuta sint omnia, ut rex confiniario etiam milite pro defensione cujuscunque demum provinciae uti possit, ut relatus in legionis censum confiniarius sub illa, quae jam pro tota monarchia salubriter certe invecta est, militari disciplina permaneat, ipsa monarchiae totius ratio exposcit. 20 Verum ut confiniariis, imo regulatis etiam legionibus meri ferme exteri praeficiantur, ut reliquus ab iis, qui signis adscripti sunt aut porro adscribentur, confiniarius populus, quasi conflata alioquin e nobilium bonis, quam confinia occupant, plaga a S. Regni corona avulsa esset, sub oppressivo militari, adeoque peregrino gubernio fatiscere debeat, id enim vero commune monarchiae bonum certe non exposcit. 21 Possit itaque princeps tranquillis domi rebus confiniario in necessitates cujuscunque monarchiae partis milite uti; si domi periculum subversatur, eum educere non possit. 22 Maneat confiniarius, si sit adscriptus miles, sub vigente jam militari praefectorum suorum disciplina, verum praeficiantur illi, uti et regulari nationali militi, nativi praefecti; reliquus vero populus confiniarius in iudicialibus, oeconomicis, et politicis leniori, et legali politico gubernio postliminio restituatur.

Quoad subsidia belli.

23 e) Ut Hungaria subsidia belli, veluti tirones, annonam, foenum, stramen, et vecturas, dum necessitas urget, suppeditet, ratio monarchiae exigit; verum, qua ratione id fiat, nihil ejus interest. 24 Proinde cum instituta regni id secum ferant ut haec nuspiam, nisi in comitiis decerni possint, legem hanc, quam defunctus imperator adeo graviter violaverat, nil vetat renovare.

Quoad contributionem.

25 f) Ut contributio ab iis, qui eidem de lege obnoxii sunt, regi etiam in Hungaria dependatur, commune totius monarchiae Bonum deposcit. 26 Verum ut contributio tantum de una ad aliam diaetam duret, ut in singulis comitiis de ea vel augenda, vel minuenda determinari debeat; denique ut principe aut latas in diaeta leges non effectuante, aut plane contra positivas leges aliquid potentiose agente haec per status eidem etiam negari 3690 possit, pertinet ad ipsam constitutionis securitatem. 27 Itaque cum haec sint municipalia , nil obstat quin salva unionis substantia perferantur.

Quoad reliquos proventus regni.

28 g) Ut princeps cum de contributione, tum de reliquis regni proventibus in communes monarchiae necessitates uti possit, commune certe ejus bonum requirit. 29 At ne administri eorum ad reddendas rationes a comitiis stringi possint, utilitas ejus non exposcit. 30 Habeat ergo princeps liberum, quo etiam in Anglia gaudet, proventuum usum, verum administri eorum ad reddendas coram comitiis villicatus sui rationes compelli possint.

Quoad jus cudendae monetae.

31 h) Valorem monetae subitanee aut deprimi aut elevari saepe monetarium vicini alicujus stratagema exposcit. 32 Interest itaque totius monarchiae ut jus hoc principi integrum relinquatur. 33 Verum ut procusa e metallo Hungarico moneta insignibus regni signetur, ut officinae monetariae in Hungaria erigantur et stabiliantur, id commune monarchiae bonum non vetat. 34 Quotus quisque nostrum est qui de justa inter idealem et intrinsecum unius vigesimarii valorem proportione ausit pronuntiare? 35 Maneat ergo jus defigendi monetae valoris apud principem, sed procusa e metallo Hungarico moneta signetur insignibus regni et in regno procudatur.

Quoad vectigal 30-le.

36 i) Totius in complexu monarchiae interest ut singulam sui partem habeat florentissimam. 37 Commune itaque ejus bonum non admittit ut oppressivum Hungariae 30-le vectigal ultro subsistat. 38 Germaniae provinciae hac in re rationem monarchiae obtenderunt tantum, reipsa autem privatae suae utilitati incrementum Hungariae sacrificarunt. 39 Itaque decernendum puto ut novum finita mox diaeta per commisarios, e parte quidem Germanicarum provinciarum per principem, e parte vero Hungariae per status denominandos vectigal in forma liberi 3692 tractatus ita elaboretur ut aut nec his, nec illis ullas in favorem alterutrius partis rubricas prohibere, aut gravare liceat, aut Hungari plenum jus habeant adaequatum reciprocum constituendi. 40 Elaborandum vero hac ratione vectigal pro discussione et ratificatione proximis comitiis substernatur.

§ 11 Quomodo unio illa conservari potest relate ad dicasteria in quibus de communibus totius monarchiae rebus tractatur.

1 Iam ad 2-um; a) ut ad omnia illa dicasteria, in quibus de rebus, quae totam monarchiam concernunt, deliberatur, ministri, et respective consiliarii Hungari adhibeantur, et ipse unionis finis et commune totius monarchiae bonum exposcit. 2 Cum interesse Hungariae jam innexum sit communi totius monarchiae bono, utique ea parte, qua hoc Hungariam respicit, nemo meliora quam Hungarus consilia depromere potest. 3 Nisi id fiat, facile reliquarum provinciarum ministri a genuino totius monarchiae bono aberrabunt, et privata tantum illarum provinciarum commoda pro totius monarchiae bono constituent, huic omnia Hungariae emolumenta sacrificabunt, sicque et finem unionis pervertent, et nociva saepe toti in complexu monarchiae consilia suscipient, uti in vectigalis negotio jam supra ostendimus. 4 Itaque in supremo illo, in quo de rebus, quae totam in complexu monarchiam respiciunt, agitur consilio, seu demum illud cancellaria , aut consilium status, seu conferentia vocetur, ut Hungari a proportione adhibeantur, est necesse.

Quoad negotia soli Regno Hungariae propria.

5 b) E converso ipsa unionis inter tam disparata regna natura secum fert ut ea, quae nullam ad commune totius monarchiae bonum habent relationem, sed internam tantum singuli regni administrationem concernunt, per separatum singuli regni dicasterium seu cancellariam ita pertractentur ut unius regni consiliarii in interna alterius negotia nullam influxum habeant. 6 Cum enim adversis utrumque regnum legibus diversa gubernii forma gaudeat, naturale est ut singuli regni consiliarii interna etiam alterius regni negotia ad sua principia ament revocare, quod utique in utriusque regni negotiis perturbationem adferre debet. 7 Quare ne interna Regni 3694 Hungariae negotia ad consilium status amplius deferantur, sed ut princeps erga factas sibi eatenus per cancellariam Hungaricam propositiones illa decidat, constituendum puto. 8 Consilium status, ut nomini suo respondeat, nonnisi ea, quae totam in communi monarchiam respiciunt, pertractare debet; si ad alia se imittat, intermedium tantum et inutile inter cancellaria et principem dicasterium efficit.

Quoad directionem rei militaris.

9 c) Ut tota rei militaris directio in uno puncto, consilio nempe bellico, concentretur, interesse totius monarchiae exposcit, verum id non exposcit ne ad illud etiam Hungari applicentur. 10 Non exposcit id ut ipsa Hungarica armorum praefectura e meris exteris consistat. 11 Non exposcit denique ut sub praetextu militaris systematis consilium bellicum in pluribus etiam provincialibus objectis arbitrarie et saepe contra apertas regni leges agat. 12 Maneat itaque suprema rei militaris directio penes consilium bellicum. 13 In provincialibus e contra, veluti civile confiniorum gubernium, vestium, armorum, totiusque usque adeo bellicae supellectilis confectionem, influxus eidem vetetur. 14 Ad Senatum militarem tantum quibus rebus, cujus qualitatis, et quando miles egeat, determinare attinet. 15> Res ipsae per politicas confici debent jurisdictiones. <16 Si sub praetextu oeconomiae civilem etiam jurisdictionem usurpare possit, periculosum statum in statu efficit, politicam jurisdictionem suae subdit potestati, totumque demum monarchiae gubernium in militare imperium transformat. 17 Quod certe nec populo nec ipsi imperanti expedire omnis praeteritorum temporum experientia satis demonstrat. 18 Quare decernendum puto ut ad consilium bellicum a proportione Hungari etiam adhibeantur, Hungarica armorum praefectura e meris nationalibus consistat. 19 Armorum praefectus si quid contra leges, contra constitutionem regni admiserit, ad reddendam coram comitiis rationem cogi possit. 20 Iurisdictio militaris ab omni in civilia objecta influxu arceatur. 21 Cessent omnia praeter in stricte militaribus militaria iudicia. 22 Cesset six dicta oeconomiae commisio . 23 Miles in personalibus et realibus politicis foris subjiciatur, suppellex vero bellica per politicos opifices conficiatur.

3696
Quoad montanistica objecta.

24 d) Ut montanistica etiam objecta communem habeant directionem, perinde interest totius monarchiae. 25 Verum quo major objecti hujus pars in Hungaria situatur, eo magis ipsius monarchiae interest ut magnam hujus directionis partem Hungari obtineant. 26 Quod nunc sufficientia in hoc instituto versata individua Hungaria non habeat, exterorum totum hoc objectum ad se pertrahere continuo nitentium arte factum est. 27 Dolorosum certe est Hungaros vel in hoc objecto in propria sua patria exules esse aut peregrinos. 28 Itaque illi, qui scientiam montanisticam jam tenent, Hungari ad montanistica dicasteria et officia statim applicentur. 29 Mittant comitatus, praesertim viciniores, ad illam, quae Schemnitzii jam aperta est, montanisticam scholam plures iuvenes. 30 Prout horum aliqui studium hoc emensi fuerint, ad subalterna officia statim applicentur et gradualiter promoveantur.31 Codex Maximilianus ad principia juris Hungarici revocetur sicque constitutis in Hungaria montanisticis foris praescribatur. 32 Ab his vero iudiciis appellata ad sedem tavernicalem, inde ad septemviratum admittatur.

33 Et haec ferme sunt quae intimum cum interesse totius in complexu monarchiae nexum habent quaeve ita temperare oportet ut stabilita per sanctionem pragmaticam inter Hungariam et reliquas haereditarias provincias unio illaesa consistat, et tamen rationibus Hungariae, qua parte illae communi totius monarchiae bono non adversantur, consulatur.

3698
§ 12 Quod municipalis Hungariae constitutio ad totam monarchiam nihil attineat, et quomodo firmari possit?

1 Quoad 3-tium, seu ipsam regni constitutionem . 2 Haec jam nihil ad reliquas haereditarias provincias attinet. 3 Hungaria enim jam tum, dum cum illis in unum corpus coaluit, distincta administrationis forma gaudebat, et hujus conservationem jam per primitivum , quod cum augusta Domo Austriaca inivit pactum , sibi reservavit. 4 Quidquid itaque ad eam seu explanandam seu firmandam status pertinere arbitrantur, id velut internum juxta stabilitum superius principium rex cum Hungaris tantum consiliariis concertare potest.

Relate ad potestatem legislativam.

5 Iam vero basis est Hungaricae constitutionis quod potestas legislativa sit principi cum statibus communis, executiva demptis, quae sibi status per expressum reservarunt, propria . 6 Iudicialis constitutis per legem tribunalibus ita competat ut supremi fori sententiam nec ipse rex possit alterare.

7 In potestatis legislativae usu status continuo permansisse, totum corpus juris testatur. 8 Sed quia in ejus exercitio aliqui abusus sensim irrepserant, studiosi partium scriptores jam eam in quaestionem vocare coeperunt, cum ipse ille, qui eam ad se totam jam pertraxerat, imperator Iosephus II communionem ejus statibus competere solenni suo decreto de 28. Ianuarii agnovit. 9 Interest itaque populi, interest ipsius regis ut abusus hi sufferantur, quae tantisper obscura sunt, explanentur, sicque perpetuus inter regem et populum diffidentiae fomes radicitus evellatur.

Per fixum diaetae terminum.

10 a) Iam primum desciveramus a fundamentali de celebrandis omni triennio comitiis regni instituto; compulsivum illud medium, ut rege nolente palatinus aut iudex curiae illa indicat, moribus saeculi vim suam amiserat. 11 Itaque comitiarum celebratio adeo differebatur ut moderna post elapsos 25 annos agamus. 12 Tanto igitur tempore status extra 3700 exercitium potestatis legislativae positi fuerunt, tanto tempore rex proprio omnia arbitrio agere potuit; quis jam controvertere potest ut status periodicum comitiorum terminum efficaciter defigant et insufficiente veteri compulsivo medio novum et efficacius constituant.

13 Brevem nimis comitiorum terminum defigere non puto reipublicae interesse; nimis caro id veniret miserae plebi. 14 Frequenter nimis per varia impedimenta terminus hic evanescere sicque iterum in desuetudinem abire posset. 15 Ipsa interna comitatuum negotia, ipse iustitiae cursus frequenter nimis interrumperetur. 16 Itaque ego triennii terminum retinendum et, ne hic intermitti porro possit, decernendum existimo ut rex omni triennio pro 1-a Maii Pestinum comitia indicat; si intermiserit, omnes jure suffragii gaudentes sub statuta jam legibus poena pro eodem termino, et loco comparere teneantur. 17 Si tamen praesentanea interea etiam necessitas emergeret, diaetam medio etiam tempore cogere possit.

Per ordinatam consultationum normam.

18 b) Ipsa diaetalium consultationum modalitas certe nec dignitati tam illustris corporis neque compendio temporis et sumptuum, quos misera plebs supportat, respondet. 19 Illa demum est vera libertas si singulo civi constet se nonnisi iis parere legibus quos revera potior nationis pars pertulit. 20 Id in moderna manipulatione constare non potest. 21 Multa enim eorum, qui jure suffragii non gaudent, auxilio, aliqua nondum satis enucleata perferuntur. 22 Defectus hos corrigi ipse certe nationis honor, ipsa communis Europae de nobis exspectatio exposcit. 23 Equidem non me latent variae, quas defigendae votisationis norma producet, quaestiones; verum frangendus est serius aut citius hic lapis, aut supportandum continuo existimationis nostrae, temporis, oneris miserae plebis, latarumque tumultuarie legum detrimentum. 24 Nulla autem ad conficiendum grande hoc momentum magis idonea, ac praesentia sunt, comitia futura puto.

Per decorum leges exponendi modum.

25 c) Ab ipsa jam leges cum dignitate perferendi modalitate 3702 descivimus. 26 Adhuc sub Ferdinando I propositiones statuum et responsa regis leguntur; postea gravaminum et resolutionum nomenclatio, quae viam instantiae sapit, invaluit. 27 Legislativum corpus legislatorio stilo uti, et formalia tantum legis pro impetranda sanctione exponere decet.

Per regulationem regii veto.

28 d) Si jus regis intercedendi illimitatum foret, saluberrimae quandoque leges perferri non possent. 29 Status etiam illa, qua gaudent, legislationis communione per continuum regis dissensum indirecte privari possent. 30 Optimum hac in re temperamentum futurum videtur ut regi duo veto admittantur, lex vero tertio proposita pro perlata habeatur.

Per stabiliendum inter duas Tabulas coalescendi modum.

31 e) Potest quandoque ipsa Superior Tabula ab Inferiori ita diversum fovere sensum ut ne missis quidem saepius ultro citroque legationibus in eandem sententiam concedat. 32 Huic rei, ne controversia in immensum protrahatur, haud aliud adferri posse remedium videtur quam si post 2-am aut 3-am legationem controversum negotium in mixta sessione definiatur; sed hoc ipsum defixam jam votisationis normam requirit.

Per regulandum jus propositionis.

33 f) Ius exponendae legis Inferiori tantum Tabulae, utpote quae totum populum repraesentat, competere potest. 34 De necesariis tantum subsidiis propositio regi relinqui debet.

Per examen provisionalium ordinationem.

35 g) Vel triennio illo, quo a comitiis cessabitur, possunt se evolvere objecta secus ad legislativam potestatem spectantia, quibus instantanee provideri salus rei publicae exposcit. 36 Et hae provisionales ordinationes in Anglia proclamationes compellantur. 37 Nisi hae pro ratificatione ad proxima comitia referri debeant, princeps sub praesentaneae necessitatis praetextu indirecte potiorem legislativae potestatis partem ad se pertrahere potest. 38 Decernendum itaque puto ut omnes provisionales ordinationes ad proxima comitia referantur et, si minus utiles compertae 3704 fuerint, abrogentur, si noxiae plane censebuntur, is, qui principi author fuit, ad reddendam in comitiis rationem stringatur. 39 Arbitrium enim provisionalium legum debet principi relinqui, secus regnum utilissimarum saepe rerum jacturam faciet. 40 Ne tamen ipsa haec facultas in detrimentum statuum vergere possit, diserte constituendum puto quod hoc titulo nec officium aut dicasterium aliquod creare, nec lege jam stabilita abolere aut alio transferre, nec salis pretium augere, nec ullam systemalem regulationem in politicis, iudicialibus, oeconomicis, ecclesiasticis, religionariis, litterariis, aut commissariaticis facere possit.

41 h) Ne arbitrarium principis imperium vitare volendo nimiam et in praepotentiam facile desituram potestatem primo regni magistratui largiamur, in eo certe a veteribus institutis nobis recedendum puto ut palatinus simul politicam, simul militarem, simul iudicialem habeat jurisdictionem. 42 Perlata est haec sanctio temporibus illis quibus genuina temperatae gubernii formae principia ignota fuerunt. 43 Nos in hac saeculi luce in tam luculento Angliae exemplo non, quid olim sancitum fuerit, sed quid reipublicae expediat, reputare decet. 44 Sit itaque distinctus regni capitaneus, sed hic senatui illi, cui palatinus praeerit, quoad omnia provincialia subjiciatur. 45 In iudicialibus vero illi, penes quem summa rerum civilium est, nullus prorsus influxus admittatur. 46 Iudiciorum moderatio supremo, cui ex ipsa nominis significatione iudex curiae praeesse debet, tribunali relinquatur. 47 Ita illud etiam assequemur, ne soli semper militares supremum regni magistratum gerere possint.

§ 13 Quomodo constitutio firmari potest quoad potestatem executivam. Per senatum vigilantem.

1i) Ne potestas executiva in legislativam serpere possit, juvabit fortasse vigilantem regni senatum ita constituere ut relicta consilio locumtenentiali mandata, quae in effectum legum emanabunt, exequendi potestate, illud per novam instructionem et formulam iuramenti ad id obstringere ut sub gravi in 3706 proximis comitiis reddendae rationis onere omne, de cujus legalitate vel dubium habet, mandatum vigilantis illius senatus examini substernat. 2 Vigilans hic senatus e primate, palatino, qua consilii, iudice curiae , qua septemviratus, tavernico , qua sedis tavernicalis, personali , qua tabulae regiae praesidibus, nec non bano Croatiae, duobusque praeterea e consilio, septemviratu, sede tavernicali, tabulae regiae individuis per status Hungariae, aliis vero duobus per status Croatiae nominandis consistat. 3 Hic autem senatus sub gravi perinde responsionis onere nullum illegale mandatum consilio locumtenentiali exsequendum admittere possit.

Quoad collationem officiorum.

4 k) Executiva praeter municipalium in comitatibus et civitatibus magistratuum, palatini, et coronae conservatorum electionem relate ad bonorum, officiorum, honorumque largitionem, vi ipsius constitutionis principi integra competit, et ut ultro quoque eidem integra relinquatur, salus reipublicae exposcere videtur. 5 Si enim haec restringatur, aut omnia ad merum aliquod aristocraticum arbitrium recident et in oppressivam , uti in Polonia, res desinet aristocratiam , aut certe tot hac in re partium studia, tantae simultates, et tot factiones exardescent ut internae eapropter nationis scissiones merito praemetui possint.

Quoad collationem bonorum.

6 l) Verum cum defunctus imperator bona et officia exteris conferendo potestate hac abusus sit, justum est ut omnes ejusmodi collationes in irritum revocentur. 7 Quae enim in orbe natio est quae patria officia, patrios honores, patriaque bona suis civibus ita non reservarit ut a lege hac nonnisi in paucis extraordinariis casibus recessus fieri possit? 8 Cum tamen circumstantiae aerarii ita constitutae esse queant ut restituendo tanto, quod Iosephus II inde percepit, donatariis aeri pares non sint, sufficit si irritae hae donationes in lege specifice exprimantur, singuloque civi bona haec a donatariis, depositis pecuniis, recipiendi facultas attribuatur; interea vero qua ignobiles oneribus publicis subjiciantur. 9 Ita etiam cum in montanis, salinariis, 30-libus et postalibus officiis tot exteri applicati esse possint ut idonea nativa individua 3708 tanto numero nec adsint, sufficit si dicasterium dirigens accuratam eorum conficiat consignationem, supplices nativorum bonorum excutiat, et ex his eos, quos idoneos censet, statim subsitui, reliqua vero officia, prout vacaverint, nativis idoneis conferri procuret.

Quoad obligationem leges effectuandi.

10 m) Caeterum potestas executiva officio suo in eo potissimum deesse solet quod leges, quae in gratiis ejus perferuntur, in effectum perducere reluctetur. 11 Malo huic illud tantum hactenus remedium positum fuit quod in conclusione singuli decreti princeps se leges has observaturum, utve per alios observentur, effecturum spoponderit. 12 Cum id non satis efficax esse usus ipse docuerit, decernendum puto ut singulis comitiis principio statim disquiratur an omnes priori diaeta conditae leges in effectum sint perductae. 13 Sin minus, constituatur efficax pro natura objecti, de quo agitur, medium ut lex talis usque futura comitia effectui mancipetur. 14 Si nec tunc effectuata sit, contributionis depensio usque ejus effectum suspendatur. 15 Et haec quoad executivam.

§ 14 Quomodo quoad potestatem iudicialem?

1 n) Iam quoad iudicialem potestatem. 2 Basis et fundamentum omnis tam politicae, quam civilis libertatis illud est ut nemo nisi per sententiam legitimi iudicis in persona, rebus, et honore suo detrimentum capere possit. 3 Hoc est unicum proprietatis rerum et securitatis personarum palladium. 4 Ad hanc consequendam parte ex una homines, dum in societatem coirent, libertati suae naturali renuntiarunt; parte vero ex alia haec securitas respectu totius societatis non secus obtineri potest quam si illi, qui leges infringunt, seu honoris, seu personae, seu rerum suarum detrimento per disinteressatum et legale iudicium puniantur. 5 Verum nulla forte lex est quae in ipsa etiam temperata gubernii forma frequentius infringatur. 6 Quare omnia eo studia convertere juvat ut lex haec sacra et illaesa persistat.

3710
Nequis erga occultas delationes vel per privatas resolutiones possit condemnari.

7 Itaque cum praetextu periculi, si id palam fiat, solent imperantes eos, qui res novas moliri dicuntur, edito privatim mandato (Hand-Billiet) comprehendi, per exoticum politiae tribunal examinari curare et saepe ad longos, nonnunquam perpetuos etiam carceres clam condemnare, ut abusus hic diserta lege prohibeatur, suprema tam civilis quam politicae libertatis ratio deposcit.

Ut nullum constitui possit iudicium extraordinarium, seu delegatum.

8 o) Iam vero nonnisi illud pro legitimo iudicio haberi potest, quod potestas legislativa defixit. 9 Omnia itaque delegata seu per executivam, seu per ipsam etiam legislativam potestatem iudicia pro incompetentibus et illegitimis haberi debent. 10 Pertinet quidem ad potestatem legislativam criminalia iudicia constituere, sed ea, quae defixit, non ad singulares casus restricta, sed communia esse debent. 11 Posset enim ipsa quandoque legislativa potestas ita in transversum agi ut oppressivum respectu singularis alicujus civis iudicium constituat. 12 Itaque decernendum puto ut nullum unquam, etiam in casu seditionis aut criminis laesae majestatis, delegatum aut extraordinarium iudicium constitui possit, sed omnia promiscue crimina per ordinaria et legalia iudicia cognoscantur. 13 Leges nostrae sapienter huic rei jam providerunt, dum Tabulam Regiam comitiis continuo adesse jusserunt, quo emergentes nefors inopinos casus continuo diiudicare possit. 14 Nec obstant imaginaria illa, quae in casibus seditionum obtendi solent, pericula. 15 Tantus enim jam est statarii militis numerus ut sub hoc fatiscat potius respublica quam ut ullum a quocunque privato periculum subire possit. 16 Misterium et tenebrae semper fuerunt officinae iniquitatis; publicitas vero et justitiae et libertatis mater est.

Ne iudicia illegalibus mandatis turbari possint.

17 p) Denique non sufficit habere iudicia ordinata, si eorum usus per arbitraria mandata civibus impediri, aut supremi fori sententiam potestas executiva arbitrarie possit commutare. 18 Si civitates violentias commitant, sub velo illo quod illae sint peculium regium, jam fere usu 3712 receptum est ut iudices per inhibitoria mandata a cognoscenda causa inhibeantur. 19 Quot cassatoriis, executoriis, legibus contrariis mandatis morem gerere iudices sunt coacti? 20 Reincorporato Banatu nonne praeclusa continuo fuit omnibus, qui sua illic jura prosequi cupiebant, juris via? 21 In causa Fesi Matyasovszhiana nonne potestas executiva primum ad alterandam supremi fori sententiam passum figere tentavit? 22> Quare? quia diserta de eo lex non exstabat. <23 Interest itaque omnibus his providere, interest iudicibus plenam mandata, quae sibi illegalia videbuntur, seponendi libertatem restituere. 24 Interest viam juris etiam quoad bona Banatica, et in Croaticis confiniis sita, aperire.

Ne rex sententiam supremi fori possit alterare.

25 Interest denique sententias supremi fori alterandi facultatem potestati executivae diserta lege adimere.

§ 15 Quod omnia haec non mutent, sed tantum explanent et firment veterem constitutionem.

1 Superest ut ostendamus quod omnia, quae hactenus proposuimus, non novam inducant constitutionem, sed veterem tantum aut explanent, aut obfirment.

2 a) Fixus diaetae terminus non leve est constitutionis munimentum. 3 Antea rege comitia cogere non volente palatino, iudici curiae, et tavernico eadem convocandi provincia delata fuit. 4 Si nunc statuatur ut status sine regalibus comparere debeant, hoc non est constitutionem mutare, sed illam moribus praesentis saeculi accomodare.

5 b) Ne illimitatum regis jus intercedendi status a communione legislativae potestatis simpliciter excludat, pertinet etiam ad praesidia constitutionis eidem certos limites statuere. 6 Sed et hoc non mutat, sed tantum explicat constitutionem.

7 c) Ita etiam ut omnes, quas intermedio inter diaetam tempore rex edidit, provisionales constitutiones in proximis comitiis debeant discuti, 3714 veterem constitutionem tantum obfirmat; nimirum ne indirecta hac via status ab exercitio potestatis legislativae amoveri possint.

8 d) Senatus etiam vigilans id tantum praestabit ne princeps sub specie executivae legislativam private exercere possit potestatem. 9 Atqui in hoc substantia avitae constitutionis versatur.

10 e) Ne potestas executiva non effectuando leges communionem, qua status gaudent, potestatis legislativae indirecte infringere possit, id natura subsistentis jam constitutionis secum ferebat. 11 Itaque ut cum initio omnis diaetae disquiratur quae leges non sint effectuatae et, si post bina comitia adhuc ineffectuatae maneant, ut depensio contributionis suspendatur, ad effectum tantum pertinet prioris constitutionis.

12 f) Ut ab administris proventuum publicae rationes in comitiis exigi possint, non mutat formam prioris constitutionis, quae principi dispensationem eorum admittit, administrationi ipsi majorem certe securitatem procurat.

13 g) Ut militia etiam statibus fidem juramento voveat, in ipsa potestatis legislativae communione radicatur. 14 Cum enim militia praecipuum sit securitatis non tantum extrinsecae , sed etiam intrinsecae instrumentum, justum certe est ut hac parte non tantum una, sed et altera legislativi corporis pars tranquillisetur.

15 h) Ut autem status militaris jurisdictio unice ad militaria restringatur, id enim vero non tantum Hungariae, sed et totius monarchiae salus exposcit. 16 Secus serius certe aut citius imperium in militarem degenerabit democratiam.

17 i) De iis, qui aut castra regni turpiter dediderunt, aut aerarium depeculati sunt, puniendis in diaeta saepius actum fuisse et harum acta, et historia testatur. 18 De iis vero plectendis, qui regem ad infringendas regni libertates inducunt, positiva lex exstat. 19 Nihil itaque novi est constitutionem per ministrorum responsabilitatem firmare.

20 k) Reliqua omnia centum jam legibus constituta sunt, adeoque tempus est ut semel reali effectui mancipentur; imo ad firmandam magis 3716 constitutionem nostram haec adhuc partim perferenda, partim explananda puto. Nempe:

21 l) Necessitas inauguralis diplomatis, iuramenti, et coronationis puncto 5 et Carolini et Theresiani diplomatis non obscure quidem stabilitur, idque non alia profecto de causa, quam, quod juxta titulum 14, paragraphum 2, rex non coronatus nullum regiae potestatis actum legitime exercere possit. 22 Cum tamen id variis cavillationibus ansam dederit, diserte explanandum puto quod regi ante coronationem regiae potestatis exercitium non competat.

23 m) Eodem titulo diserte quidem explicatur quod si alia, quam S. Regni corona rex coronetur, omnes ejus regiae potestatis actus perinde illegitimi sint ac si nunquam fuisset coronatus. 24 Ut tamen omnis differentiarum fomes etiam eatenus sopiatur, id quoque diserte renovandum puto.

25 n) Ex his plane causis quod S. Regni corona non in regis, sed statuum esse debeat potestate, innumerae fere leges innuunt. 26 Ne id etiam alicui imposterum dubio locum relinquere possit, id quoque clare censeo exprimendum.

27 o) Ut in dicasteriis omnia publice agantur, nihil eorum, quae ad ejus agenda pertinent, nisi ejus nomine expediatur, et natura rei et ipsa eorum instructio deposcit. 28 Quid itaque vetat illum praesidialis misterii abusum, qui in ipsam sensim constitutionem agere potest, diserte abrogare?

29 p) Liberi populi libera constitutio publicitatem suapte exigit: cur igitur libertas preli non possit stabiliri? Denique:

30 q) Constitutio eo firmior evadit, quo major pars populi ejus beneficium sentit illiusque conservationem tuendi causam habet. 31 Quare non possent aliqui hujus favores ad liberos, sed ignobiles homines extendi, quare rusticis ipsis ad majorem eorum libertatem gradus aliquis sensim parari non posset?

3718
§ 16. Principia per quae contrariantes sententiae conciliari possunt.

1 Verum opponet mihi aliquis illa puncti 5 Carolini et Theresiani diplomatis verba praemittendam habebunt praesentis diplomatis acceptationem , indeque arguet reges nullas, quam quae his diplomatibus continentur, conditiones acceptare teneri. 2 Ego vero eidem reddam eorundem diplomatum puncti 1 verba illa: libertates (...) iura hactenus confirmatas, in futurumque concedendas, et per Nos conservandas (...) observabimus. 3 Opponam etiam illi verba Carolini diplomatis §1 salvis, quae per ultimam diaetam, et diploma suum mutata, aut in meliorem formam redacta fuerunt, indeque arguam quod, cum status non tantum praehabitas, sed et novas cum consensu principis stabilire sibi possint libertates, quanto magis ergo jam subsistentem constitutionem seu explanare, seu novis tantum, ut superius ostensum est, praesidiis fulcire possunt?

4 Largiantur mihi tantum unarum partium homines principium illud quod in obversum pragmatici articuli 2:1723 § 7. juxta stabilitum in aliis quoque suis regnis et provinciis haereditariis primogeniturae ordinem indivisibiliter, ac inseparabiliter invicem, ac insimul una cum Regno Hungariae, et partibus adnexis haereditarie possidendis, i.e. juxta sanctionem pragmaticam, quod, inquam, in obversum hujus articuli nihil ejusmodi stabiliri possit quod huic unioni et totius in concreto monarchiae utilitati officere possit. 5 Largiantur vicissim aliarum partium homines principium illud quod constitutionem, leges, et libertates, juxta provocata paulo ante Carolini diplomatis verba, explicare, aut in meliorem formam redigere integrum sit, et habent paratam in iis, qua proposuimus, et diplomatis, et articulorum ante coronationem materiam, quae si bona ab utrinque fide concertentur, poterit certe tale prodire resultatum quo et diffidentia imposterum omnis inter regem et status penitus sufferatur, et nos exspectationem, quam intenta in res nostras Europa concepit, plane expleamus.

Apposuit Nicolaus Skerlecz de Lomnicza, tabulae regiae olim vicepraeses, occasione comitiorum anni 1790.


Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.