Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia].
Previous page

Next page

-- 9 --


Formosum Delphin, formosumque Eudemippum
Aspicio e nitida redeuntes forte palaestra:
Mollis helichryso flaventior ore nitebat
Lanugo, puram vincebant pectora Lunam.
Disce mei caussas, disce, o bona Luna, furoris.
Vt vidi, ut perii malesana! ut saucia curis
Pectus eram! coepitque vigens tabescere formae
Protinus ille nitor; nec pompae iam super ulla
Cura fuit, nec quaeve domum sim, quave reversa
Commemini; morbo sed conflictabar acuto
Bis quinas luces, bis quinas languida noctes.
Disce mei caussas, disce, o bona Luna, furoris.
Oraque pallebam thapso magis, et mihi toto
Paullatim crinis de vertice lapsus abibat.
Dira artus macies adduxerat, ossaque tantum
Duraque restabat cutis aegrae. cuius ad aedes
Non misera adrepsi? quae me non multa precantem
Vidit anus, morbos docta excantare morantes?
Nil cunctaexpertae melius fuit. hora fluebat
Interea fugiens incassum praepete lapsu.
Disce mei caussas, disce, o bona Luna, furoris.
Tunc famulae verum retegens, age, Thestyli, dixi,
Morbo aliquam fer opem: totam nam Myndius urit
Me miseram malus ille puer, quin compita gressu
I subito, servaque meantem saepe palaestram
Ad Timageti: longa illic otia degit.
Disce mei caussas, disce, o bona Luna, furoris.
Atque ipsum invenies ubi solum, te tua, furtim
Dic, Simaetha vocat. subitoque huc ducito tecum.
Haec ego mandaram. celerans iter illa nitentem
Nostra egit Delphin in tecta. at lumine vidi
Vt propius superantem ipsum iam limina portae.

Previous page

Next page


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.