Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Previous page

Next page

-- 156 --

molestum quod aequo animo non putaverit perferendum; uno verbo nihil intentatum reliquit. Neque irriti evasere conatus: nam congregationem, jam imminutam ac ferme deperditam, renovatam ac florentem restaurasse gloriatur. Intelligens enim eam imposterum absque novo alumnorum selectu nullatenus perseveraturam, hanc ob rem nonne florentissimam juventutis copiam non modo ad ingrediendum suscipiendumque sacri ordinis institutum mirum in modum excitavit hortando, verum etiam sua potissimum cura in virtutis curriculo excoluit atque firmavit? Quare quos sibi religione adscitos communi quodam agendi vinculo sibi devinxit, eos quoque sua virtute imbutos atque efformatos tamquam ornamenta reparati ordinis praestantissima post obitum relinquenda curabat. Sed quidnam intueor? Quas inter ipsa laetissima tanti operis exordia impendentium malorum circumspicio procellas! Proh dolor! Quonam fato nescio, aliena actum est invidia, ut tanti viri intenta industria e suo loco propulsaretur et, quem exoptarat, profectus impediretur! Sed derelicta suo periculo deprehendit congregatio eo abeunte patrem amisisse, doluit absentem ac perditum ingemuit, quem praesentem, quem adjutorem retinere nequivit. Hinc diuturnis agitata molestiis, perculsa certe ad hanc usque diem jaceret ac fortasse penitus obruta ac dilacerata periisset nisi divino consilio datum esset ut vestra potissimum opera, patres conscripti, et auxiliis mentibus spes subesset salutis, et vestra auctoritate vetus celeberrimae congregationis decus in pristinum revocaretur. Gregorio data est gloria divinum inchoasse opus, vobis vero reservata perfecisse. Debilia pro vestri animi magnitudine ac praestantia roborastis, diruta reparastis, dispersa collegistis. Vestra laus, si modo Benedicti alumnorum institutioni ac commodis est satis cumulate provisum: sapientissimos enim viros, ut ii omnium facultatum genere imbuerentur, avocastis consultissime et avocandos decrevistis. Per vos igitur composita Melitensis congregatio tuta et imposterum per vos patrocinata ac defensa conquiescat. Quid enim hoc utilius ipsi Congregationi impenditur, quae plurimum decoris ac gloriae vestrae contulit Reipublicae: ex ejus enim tyrocinio quotnam illustres prodere viri ex patritia gente, quorum adhuc apud vos et nominis elucet gloria et digna servantur monumenta virtutum! Quid hoc christiano principe gloriosius, cujus potestas atque imperium virtuti ac Deo obsequentissime famulantur? Digna igitur vos laus manet pro tanti operis exitu, sicut et Gregorium nostrum pro bene incoepto manebit sempiterna. Quis enim inficiari potest hisce prudentiae officiis qua is omni in discrimine

Previous page

Next page


Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.