Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Previous page

Next page

-- XI --

Mazuranich dictae urbis cive, non sine laude exarati. Binae inde italicae versiones secundum textum Ragusinum prodierunt in lucem, quarum altera versu soluto omnimode libera, et pene ut periphrasis habenda anonymi auctoris, quae tamen communiter Nicolao Giaxich Iadertino tribuitur; altera, metro Areosti, auctore Marco Vidovich Sibenicensi, utraque Ragusae dicti Martecchini typis edita, prima anno 1827, secunda anno 1838. Non est meum, nec ad rem pertinet, de praefatis italicis versionibus iudicium ferre, quod iamdiu a dignis censoribus fuit prolatum. Cupiens tamen, quantum in me situm est, maiorem huius clari operis diffusionem, et cognitionem provehere, maxime inter doctos Europae coetus, a quibus latina lingua magnopere colitur, quaeque adhuc apud illos florens in tanta linguarum diversitate habetur una tamquam communis hominum conciliatrix, ac veluti quoddam doctrinae vinculum, exemplo insuper, et aemulatione meorum concivium inductus, qui variis poeticis latinis versionibus clarum sibi nomen peperere, aggressus sum Osmanidem heroico carmine primus interpretari, et post indefessum aliquot annorum studium, favente Deo, ad optatum finem perduxi. Arduum equidem est opus, measque tenues vires exsuperans, mea tamen bona voluntas, et meta proposita excusationem, et indulgentiam apud benevolum lectorem mihi concilient. Ex Catharina Gondula mea avia paterna, et sorore Sigismundi Gondulae ultimi huius patriciae domus agnati masculi, quae cum illo mense ianuarii 1800 fuit extincta, recenseor etiam ego inter dicti Ioannis Francisci Gondulae pronepotes; ideoque pergratum quoque mihi accidit tanto illustri proavo hoc devotionis, et obsequii vel tenue signum offerre. At fortasse non

Previous page

Next page


Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.