Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-15 --

fixa occultatur et ab ea omnia quę apparent procedunt: signat gratiam Dei incomprehensibilem, a qua cuncta bona nostra procedunt XVIII.

PAVLVS AD ROMANOS

Gloria humana. Tu autem, cum oleaster esses, insertus es in 1 illis etc. Noli gloriari aduersus ramos, noli altum sapere, sed time XI. AD CORINTHIOS I: Qui gloriatur, in Domino glorietur I. Nemo glorietur in hominibus. Omnia enim uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem Dei III. AD CORINTHIOS II: Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulę, qua mensus est nobis Deus etc. Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat Christus. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor XI. Si gloriari oportet, non expedit quidem, scilicet quando non est necesse. Pro huiusmodi[ERROR: no link :], scilicet reuelationibus, gloriabor; pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis. Et ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meę etc. XII. AD GALATAS: Non efficiamur inanis glorię, cupidi inuicem, prouocantes, inuicem inuidentes V. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo VI.

Gula. AD CORINTHIOS I: Ebriosi regnum Dei non possidebunt. Esca uentri et uenter escis; Deus autem hunc et hunc destruet VI. AD EPHESIOS: Nolite inebriari uino, in quo est luxuria V. Iudas. Per similitudinem notat eos gulositatis I.

Grati. AD THESSALONICENSES: Rogamus autem uos, fratres, ut noueritis eos qui laborant inter uos, et pręsunt uobis inDomino, et monent uos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum V. /

ms-163r

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.