Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-65 --

id est synagoga uindemiata fructu redemptionis 158.

Idumei, id est perfidi Iudei interficientur gladio 159.

Iudeorum obstinatio. Quis cęcus nisi seruus meus? Et surdus nisi ad quem nuncios meos misi? 160.

Item de cęcitate et ingratitudine eorum et Gratia pręlata Legi 161.

Israel non congregabitur. Ecce enim in iniquitatibus uestris uenditi estis et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram 162.

Iterum de incredulitate eorum 163.

Iudeos arguit iniurię in Christum. Iniquitates uestrę diuiserunt inter uos et Deum uestrum etc. 164.

Quęsierunt me qui ante non interrogabant. Sacrificia Legis respuit, incredulitatem Iudeorum apostolos persequentium increpat 166.

Populus Israel mulier adultera et fornicaria 167.

Quia contempsistis me, euertent uos Romani. Filii insipientes sunt et uecordes. Vere mendaces erant colles et multitudo montium, id est scribę et pharisei. De eorum obstinatione. Argentum reprobum uocate eos, quia Dominus proiecit illos 168.

Hęc est gens quę non audiuit uocem Domini Dei sui, nec recępit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum. Vere mendacium opeeratus est stilus mendax scribarum. Propterea dabo mulieres eorum exteris etc. 169.

Vltio pro cęde Christi. Iudei computruerunt sicut lumbare Hieremię quod nulli usui aptum fuit 170.

Infirmata est quę peperit VII, id est terra decem tribuum, quę habuit VII reges pessimos. Ressiduos eius in gladium dabo, id est Iudam. Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo etc. 171.

Christi imprecatio contra Iudeos impios et ingratos 172.

Transmigratio in Babylonem. Facti sunt filii mei perditi, quoniam inualuit inimicus 181.

Dicitur Ezechieli: Si ad ignotos mittereris, ipsi audirent te. Domus autem Israe! noluit audire te 184.

ms-186r

/ Populus Iuda primo mulier paupercula, deinde copulata uiro fit diues et ornata. Postremo beneficiorum uiri oblita sequitur fornicationes 187.

Siccaui lignum uiride etc, id est Iudeos 188.

Filia Osee prophetę, cuius nomen non populus meus, quia uos, ait, non populus meus et ego non ero uester Deus 201.

Afflictio per Romanos 203.

De uastatione Iudę per Assyrios,

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.