Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-150 --

pertinet XVIII. Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. Satis enim sunt duo Testamenta ad muniendum se contra spiritus nequitię XXII. Iussu quidem Legis Pasca cum amaricantibus edebatur, quia adhuc amaritudo manebat. Post resurrectionem uero cibus fauo mellis dulcoratur XXIIII.

ms-219r Letitia. Ve uobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis VI. Symphonia et chorus, epulatio et gaudium / propter eum qui mortuus erat et reuixit. Perierat, et inuentus est XV.

Liberum arbitrium. Quotiens uolui congregare filios tuos etc. et noluisti XIII. Pater duorum filiorum alterum uolentem discedere non retinet, alterum uolentem manere non repellit. Rursum illum reuertentem suscipit, nemini tollens arbitrii libertatem XV.

Lectio. Pręceptor, per totam noctem mundanę scientię laborantes nihil cępimus. In uerbo autem tuo laxabo rethe, id est in profundo sacrę Scripturę. Vnde tanta piscium copia hauritur, ut ambę nauiculę impleantur, altera dilectionis Domini, altera promimi V.

IOANNES

Liberalitas. Vngit pedes Iesu qui sequitur uestigia eius. Capillis tergit qui habens superflua dat pauperibus. Capilli enim superflua cor poris uidentur XII. Qui accipit siquem misero, me accipit. Siquis autem me accipit, accipit eum qui me misit XIII. Esto Ioseph et tege in paupere Christi nuditatem non semel, sed in tuo tumulo spiritali considerando reconde et cooperi et misce myrrham et aloen amaricantia considerando uocem illam: Ite, maledicti in ignem ęternum, qua nihil amarius XVIII.

Labor. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet etc. VI. Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Venit nox, quando nemo potest operari IX. Quod secundum pręsens seculum laboramus, uix usque ad mortem sufficit. Quod uero pro

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.