Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-242 --

propter ędifìcationem uestram XII. AD GALATAS: Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit I. Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem Euangelium quod[ERROR: no link :] euangelizatum est a me, non est secundum hominem etc, sed per reuelationem Iesu Christi. Item loca per quę discurrens prędicauit I. Cum autem uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat etc II. Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi[ERROR: no link :] instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tenteris VI. AD THESSALONICENSES I: Ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra II. Corripite inquietos V. AD THIMOTEVM I: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores in omni castitate IIII. II: Formam habe sanorum uerborum I. Secundum euangelium meum in quo laboro usque ad uincula quasi male operans; sed uerbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos etc II. Prędica uerbum, insta opportune, importune. Argue, ms-256v obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Tu uero uigila, in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto IIII. AD TITVM: Tu autem loquere quę decent sanam doctrinam etc II. ACTVVM: Doctrinam ex hominibus per se dissolui, ex Deo uero durare semper V. Petro prędicante cecidit[ERROR: no link :] Spiritus Sanctus super eos qui audiebant uerbum X. Paulus et Barnabas eiecti, excusso pedurn puluere ueniunt Iconium XIII. Paulus et Thimoteus uetantur a Spiritu Sancto loqui in Asia XVI. Dominus nocte apparens confortauit Paulum, ne loqui timeret XVIII. IACOBI: Nolite plures magistri fieri, quoniam maius iudicium sumitis III. Qui conuerterit peccatorem, saluabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum V. APOCALYPSIS: Accepi libram de manu angeli et deuoraui illum. Et erat in ore meo tanquam mel dùtce. Et cum detiorasseni eum, amaricatus est uenter

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.