Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-354 --

Calciati ne terrena attingant, sed per lubricum mundi fìrmiter incedant, sic carnem mortificando sicut mortuis pellibus insistunt XV. Qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno XVI.

Obedientia. Et erat subditus illis obediendo in omnibus II. Mater mea et fratres mei hi sunt qui uerbum Dei audiunt et faciunt VIII. Qui uos audit, me audit X. Obedientia triplex: timoris, lucri, amoris, id est seruorum, mercenariorum, filiorum XV.

Hospitalitas. Martha excępit Dominum in domum suam. Zacheus festinans descendit et excepit Iesum gaudens, et salus domui eius facta est XIX. Ignotus suscipit Dominum cum discipulis, et manducauerunt pasca[ERROR: no link :] XXII. Coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum etc. Hospitalitatis officio meruerunt cognoscere Iesum, quorum prius oculi tenebantur, ne agnoscerent eum XXIIII.

Obstinatus. Semen cecidit supra petram - qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt VIII. Qui non receperint uos, exeuntes de ciuitate illa etiam puluerem pedum uestrorum excutite in testimonium supra illos IX. Ve tibi, Corozaim[ERROR: no link :], ue tibi, Bethsaida etc. - contra eos qui nec miraculis mouentur ad penitentiam X. Cum immundus spiritus exierit etc, reuertitur assumens septem spiritus nequiores se, et sunt nouissima hominis illius peiora prioribus XI. Ficus infructuosa circumfoditur cordis compunctione, stercoratur benefaciendi occasione, se nec ideo fructificans succiditur XIII. Nemo uirorum illorum qui uocati sunt, gustabit cenam meam XIIII. Facilius est camellum per foramen acus transire, id est dilectores sęculi ad Christum posse conuerti XVIII. Ve pręgnantibus et nutrientibus illis diebus, quia grauati peccatis non poterunt effugere iudicium XXI. Clamant tolli Iesum et dimitti sibi Barrabam[ERROR: no link :]. Repellentes pręcepta salutis et admittentes sedicionis[ERROR: no link :] et homicidiorum consilia XXIII.

IOANNES

Obedientia. Meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius qui misit me, ut

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.