Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-95 --

ms-345r omnibus gustaret mortem. Decebat enim etc. Participauit carni et sanguini, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium etc. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahę etc. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari II. Si enim sanguis hyrcorum etc. inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quamto magis sanguis Christi? etc. Omnia pene in sanguine secundum Legem mundantur etc. Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit omnibus expectantibus se in salutem IX. Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est XIII. PETRI I: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitię uiuamus; cuius liuore sanati estis II. Et Christus semel pro peccaris nostris mortuus est, qui et his qui in carcere erant, id est in lymbo, spiritu ueniens prędicauit III. Qui passus est in carne, desiit a peccatis IIII.
Perseuerantia. AD GALATAS: Bonum facientes non deficiamus VI. AD THESSALONICENSES II: Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes III. AD THIMOTEVM II: Bonum certamen certaui, cursum consumaui, fidem seruaui etc. IIII. AD HEBREOS: Christi domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantię eius usque ad finem firmum retineamus III. Bonum agendum sine cessatione X. Recogitate enim Iesum etc. ut non fatigemini animis uestris deficientes XII.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.