Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK3-335 --

ms-433v multipliciter accipitur in Scripturis XVIII. Zachee, festinans descende. Ascendisti per penitentiam ad altiorem locum. Descende per humilitatem, ne te supplantet elatio. Iubet apostolos adducere pullum, docens nos et infima opera cum affectu aggredi intuitu Dei XIX. Qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Ego in medio uestri sum, sicut qui ministrat XXII. Vsus. Nemo bibens uetus uinum statim uult nouum. Dicit enim: Vetus melius est V. Habitus ex usu, ex habitu natura, naturam autem immutare difficile VIIII. Vindicta. Iacobus et Ioannes uolebant uindicare in Samaritanos, quia non receperant Iesum, sed inhibiti discunt Filium hominis non uenisse animas perdere, sed saluare IX. Quęstio cur electi Dei se uindicare deprecentur XVIII. Vidua. Anna, filia Phanuelis, de tribu Aser, uidua usque ad annos LXXXIIII, quę non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus deseruiens nocte et die II. Visus. Lucerna corporis oculus XI.

IOANNES
Veritas. Nihil ueritate apertius neque fortius etc. III. Veritas est quod credidisti uidere. Si ergo permaneatur in eo quod creditur, peruenitur ad id quod uideatur, ut scilicet contemplemur ipsam ueritatem, sicuti est etc. Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem incommutabilitas est ipsa ęternitas VIII. Hęc est ueritatis natura: per quę putatur insidias pati, per hęc fortior fit etc. IX.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.