Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK1-295 --

filiam, quod se illi pręferret, transfixa lingua peremit [ERROR: no link liber:]XI. Pro Ephigenia ceruam imolandam supposuit [ERROR: no link liber:]XII. Zanclen insulam prius continenti Italię iunctam secreuit, quod ibi Latonę matri sedes denegata fuerat. Hyppolitum uitę restitutum ab Esculapio in adultam formam protinus extulit et Virbium dictum in ualle Aricina collocauit. Egeriam Pompilii mariti mortem lugentem in fontem sui nominis mutauit [ERROR: no link liber:]XV. Aurora Cephalum, Procris maritum, adamauit. Diana Procri canem cursu inuictum et iaculum sine errore dedit, illa Cephalo [ERROR: no link liber:]VII. Aurora Memnoni filio ab Achille occiso ab Ioue impetrauit, ut ipse et sorores in uolucres Memnonides uerterentur. Ipsius autem Aurorę lachrimę uerse sunt in rorem matutinum [ERROR: no link liber:]XIII. Lucina siue Elicia a parturientibus inuocatur. Alcumena parturiente nexis manibus Iunoni obsequens partum tardabat. Galantidem, eius ministram, quę illam mendacio deceperat, in mustellam uertit et ore, quo mentita est, partum edere iussit [ERROR: no link liber:]IX. Ceres, Iouis soror, Proserpinam illi genuit. Quam raptam quęrens cum sitiret, Mysena anu aquam porrigente auide sumpsit. Quod iridentem Stellem puerum in stellionem uertit. Proserpinę. filię reditum ab inferis impetrauit, si ibi nihil gustasset. Ascalaphum, quia illam granum mali Punici edisse indicauit, in bubonem uertit. A Ioue tamen impetrauit, ut illa sex menses apud Ditem et totidem apud se esset. Triptolemum ad fruges ubique disseminandas misit. Lincem, cum dormienti Triptolemo necem illaturus esset, in feram sui nominis mutauit. Eristonem cum filia Mestra, quod in Thessalia lucum eius uastauerat, fame grauissima affecit [ERROR: no link liber:]VIII. Venus, Iouis et Dionę filia, Narcysum ob duritiam, qua in nympham Echo usus fuerat, in amorem proprię formę impulit, ita ut defecerit [ERROR: no link liber:]III. Pro Inone et Melicerta Neptunnum precata, ut in marinos deos reciperentur, impetrauit. Marti genuit Hermionen, Cadmi coniugem [ERROR: no link liber:]IIII. Indignata, quod Diona et Proserpina numen suum coniugiaque spernerent, Ditem impulit in amorem Proserpinę ita ut raperet eam. Bello Gygantum Typhonem KK1-296 fugiens uersa est in piscem [ERROR: no link liber:]V. Ceas matronas, quod se illi forma pręferrent, in uaccas conuertit [ERROR: no link liber:]VII. Omathus, Cypri oppidi incolas, ob crudelitatem in boues cerastas mutauit. Propetidas, Ametunti filias, quod se aspernarent, primas corpora in triuio uulgare coegit. Quę tandem propter libidinem in saxa conuerse sunt. Signum eburneum Pygmaleoni roganti in uirginem animauit. Myrrham, quod ipsam mater Centreis sibi pręferret, in amorem Cynarę patris impulit. Adonem ex iis natum adamauit eumque ab apro in uenatione interemptum in florem purpureum conuertit. Hyppomani ex Damasceno agro tria poma aurea donauit, quibus ille Athalantam uicit. Sed erga se ingratum experta effecit, ut in luco matris deum concumberent. Cuius odio mutati sunt in leones [ERROR: no link liber:]X. Comites Diomedis se contemnentes

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.