Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 125 --

Extitit orta mari Venus atque exerta superne
Pube tenus strinxit rorantes uda capillos,
Vincit adoptiuos facies natiua colores.
Nunc age, quid querulo poscit quinarius ore,
Expediam paucis; gemini loca bina sodales
Dactylus et spondeus in prima fronte tuentur
Consortes, uariantque uices, ad carmen hyantes
Vatis et arbitrium: locus est obnoxius uni
Tertius et sola spondei ditione tenetur.
Mox quarto quintoque gradu uestigia truncat
Carminis et duplex anapestus calce suprema
Claudicat, ingenuo cui gratia multa decore
Impariles pensat gressus curtique reponit
Damna pedis; rerum si copia diuite cornu
Verborumque fluunt Veneres uariique lepores
Cycnaeumque melos uincit canor, omnia uocum
Dicendi simul et rerum discrimina nactus.
Meta tamen geminis in uersibus ultima constet,
Sensa nec ulterius fusis spatientur habenis,
Inque uicem numeris par sit sententia binis.
Quo tamen ut sedes anapesti consona discas
Tempora, praeuenere breues a fronte gemellae:
Mox quasi syrma trahit longam tibi syllaba caudam
Tertia. Sic elego magnum sociante cothurnum
Dulcior alternis respondet Gratia Musis.

Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.