Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Caput VII / DE DOMINI DESCENSV AD IVDICANDVM VIVOS ET MORTVOS
Descendens igitur Maiestatis dominus cum angelis suis et cum omnibus sanctis
suis, conspicuus in aera stabit supra Hierusalem, ut inde homines iudicet,
ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde,
postquam a mortuis resurrexit, sublatus est in cęlum, ut locus ille, a quo
olim deuicta morte triumphans cęlum petiit, rursum e cęlo aduenientis
gloriam testetur. Quod futurum Zacharias prophetauit dicens: Et stabunt
pedes eius die illa super montem Oliuarum, qui est contra Hierusalem ad
orientem. Et tunc sedebunt sedes in iudicio, hoc est, patriarchę,
prophetę, sacerdotes, apostoli, discipuli, martyres, confessores, uirgines,
uiduę, coniugatę, sancti sanctęque omnes. Tunc implebitur illud: Qui
reliquistis omnia et secuti estis me, cum Filius hominis ad iudicandum
uenerit, sedebitis et uos super sedes duodecim, iudicantes duodecim
tribus Israhel. Inde est, quod Paulus ad Corinthios scribens ait:
An nescitis — inquit — quoniam sancti de hoc mundo
iudicabunt... Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis
secularia!Hinc iam multo terribiliora, quam quę hactenus dicta sunt,
subsequentur, et supra quam quis dicendo exprimere possit horrenda, et
signa, et iudicia, et angustię, et dolores. Iam primum, sicut Zacharias ait:
Scindetur mons Oliuarum ex media parte sui ad orientem et ad
occidentem. Mons iste ideo, ut equidem reor, supererit reliquorum
conflagrationi, quo magis terreat scissus, quam teruisset consumptus. Quid
autem innuet scissura tam horribilis et uehemens nisi discretionem illorum
statim futuram, qui iudicandi erunt. Et
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.