Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-354 --

non alio pabulo usus est quam quod arbores herbęque syluestres dabant. Totidem pane se et aqua frigida sustentauit. Hunc tandem humaniorem uictum sibi ab angelo, a quo etiam eucharistiam Dominico quoque die accipere solitus erat, suppeditatum ferunt. Pafnutius abbas, qui uitam eius Gręco sermone scriptam edidit, dum desertum illud peragraret, eodem die, quo in cum incidit, cum uiuo collocutus est et defunctum sepeliuit. Non est enim passus Dominus serui sui, tantę sanctitudinis uiri, neque corpusculum dimitti inhumatum neque conuersationem posteros latere. Illi prouidit tumulum, nobis uirtutis exemplum.

Ioannes Aegyptius, anachoreta, cuius responsis Theodosium principem in suis aduersus barbaros expeditionibus usum accepimus, habitauit in ea Thebaidis eremo, quę adiacet oppido Lyco. Spelunca eius in pręrupti montis uertice, ascensu difficili adituque obstructo erat, ita ut nemo ad cum ingressus sit a quadragesimo usque ad nonagesimum ętatis suę annum. Per fenestram uenientibus pręcepta salutis dabat eisque extrinsecus, ubi commode requiescerent, hospitiolum fecerat. Ipse intus solus (si tamen solus dici potest, cum quo Deus est) morabatur, finem expectans uitę, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret. Ea spe lętus forsan etiam decantabat: Singulariter sum ego, donec transeam; transiturus utique ad consortium angelorum, qui se a consortio secluserat hominum.

Theonam etiam intra suam cęllulam clausum habitasse apud Thebaidem* corr. ex Thebaidam non procul ab urbe atque etiam porrectę de fenestra manus tactu infirmos curasse, sed tamen noctibus ad eremum progredi solitum tradunt. De Domino quoque Lucas ait: Erat diebus docens in templo, noctibus morabatur in monte, qui uocatur Oliueti. Discamus igitur et Domini et serui exemplo locum tempusque seruare: aliud, quo iuuetur proximus, aliud, quo Deus adoretur.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.